Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

12

CZ-MZA > E55 > 12

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
12, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Georgius dei gratia Bohemie Rex Morauie Marchio Lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac Lusacie Marchio et(c) Om
nibus imperpetuu(m) Bene putamus conuenire Regie celsitudini intendere vt loca sacra olim a predecessoribus nostris fundata et pro di
uinis dedicata obsequijs depost autem malitia ho(m)i(nu)m et temporu(m) rupta ac desolata deo et eius ministris restituantur vt ipsoru(m) opa
restaurentur et reducantur in pristinum statum sic enim honor diuinus augebitur et dicti dei ministri pro n(ost)ra Regni q(ue) nostri salute
Regem Regum deprecari non cessabunt Inter que Monasterium Hradicen(se) prothomartiris s(an)c(t)i Stephani ordinis premonstraten(sis) situ(m)
iuxta Ciuitatem nostram Olomuc(ensem) dudum ruptum et m(u)ltis anteactis annis fuisse adeo desolatum animaduertimus vt Abbas et
ceteri fratres eiusdem exules abedden(tes) in dicta Ciuitate n(ost)ra Olomuc(ensi) manere et morari coacti fuere Nos ideo dignum iudicantes ea
que dei sunt deo et eius ministris subn(ost)ro regimine reddi debere cum exeo premium eternum nos co(n)sequi speremus Non pererrorem
aut improuide sed animo deliberato sano Principum procerum et aliorum nostroru(m) fidelium accedente consilio decerta nostra sciencia
auctoritate Regia et Marchionali Morauie Religiosum Georgium pro(nunc) Abbatem prefati Monasterij et Conuentum eius pre
dicto Monasterio toto p(re)modum diruto reddidimus et restituimus ac ip(su)m in ill(ud) et possessione(m) ip(i)us introducto plenam et omnimodam
potestatem eiusdem dim(idij) q(ue) bonorum possessionum censuum et reddituum vniuersorum ad idem pertinen(tium) sibi et Conuentui dedimus
contulimus et concessimus ac p(rese)ntibus damus conferimus et concedimus gratiose Volentes vt homidatus Abbas et Conuentus pro eddi
ficatione et restauratione ip(i)us Monasterij meliori modo vt poterit fieri debeant elaborare et illud cum predictis bonis et eorum per
tinencijs singulis perpetue libere et secure absq(ue) omi quocu(m)q(ue) impedimento tenere habere et possidere valeant atq(ue) possint Man
damus igitur vniuersis et singulis subditis nostris signanter Capitaneo et Succamerario Marchionatus n(ost)ri Morauie et Ciuib(us)
Ciuitatis n(ost)re Olomucen(sis) pro t(em)p(or)e existentibus q(ua)t(enus) dictum Monasteriu(m) Hradicen(se) eius Abbatem et Conuentu(m) qui nunc sunt aut
fuerint in futurum in eoru(m) iuribus libertatibus gratijs priuilegijs et possessionibus vniuersis eis a diuis antecessoribus n(ost)ris Ota
caro Wladislao secundo Wenceslao quarto et olim Illustribus Ottone fundatore eiusdem Monasterij ac p(re)zemislao Marchionibus
Morauie ceterisq(ue) Regibus et Principibus ac alijs xp(ist)i fidelibus datis et concessis quouis(mod)o non impediant turbent aut molestent
Quinpotins manu teneant et conseruent prout indignacion(em) nostram Regiam et penam in prefatis priuilegijs Monasterio concessis
contentam et expressam irremissibiliter soluendam si contra fecerint cupiunt euitare In quorum fidem has nostras l(itte)ras fieri et
sigilli nostri Regalis appensione iussimus co(m)muniri Datum Oppauie die Vigesimaquinta Januarij Anno domini Mille
simoquadringentesimosexagesimoquarto Regni nostri Anno Sexto

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.