Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1323_VI_04

CZ-MZA > E57 > 1323_VI_04

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1323_VI_04, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine Domini amen Noverint universi presentes litteras inspecturi quod Nos Bezema de Peryssowiz religioso viro fratri Jacobo prepo
sito Kunicensi ac eidem suo Monasterio ordinis premonstratensis Olomucensis Dyocesis curiam in villa Dyrssowiz sive Brecendorf nun
cupata cum agricultura atque eo quod vulgo purcrecht dicitur simul cum pratis pascuis ac cum utilitatibus proventibus obvencionibus universis
necnon pleno jure et dominio sicut et Nos tenuimus hactenus eandem et possedimus pro centum et Nonaginta Marcis Grossorum Pragensium
Sexaginta quatuor Grossos pro Marca qualibet conputando rite et racionabiliter vendidimus tradidimus resignavimus necnon tenore presencium jure
hereditario liberaliter resignamus dictam curiam cum suis agriculturis atque eo purcrecht supradicto cum omnibus appendicijs et juribus in ipsum Dominum Jacobum
prepositum et dictum Monasterium Kunicense liberam et libere jure perpetuo transferentes Promittendo bona fide nostro et heredum nostrorum nomine dicto
Domino Jacobo preposito ac suo Monasterio predicto dictam curiam defendere in omnibus peticionibus contra conjugem meam fratres et sorores ac
contra impetitores generaliter quoslibet nobiliter exbrigare juxta jus et consuetudinem terre Moravie generalem quociens et quando sibi et suo
Monasterio fuerit oportunum sive per ipsum vel successores suos fuerimus requisiti Ut autem hec omnia robur obtineant perpetue fir
mitatis presentem litteram super hijs confectam eidem Domino Jacobo preposito et suo Monasterio Kunicensi tradendam duximus Sigilli
nostri munimine roboratam Acta sunt hec sub Nobilium virorum testimonio subscriptorum videlicet Dominorum Joh(ann)is de Mysliz ca
merarij Brunnensis et Znoymensis Waltheri de Hiculswiz Sdenconis de Plawtsch judarij Znoymensis Ottonis de Massmiwiz Jaroslai de
Bruchwiz Dirsici de Beyshwiz Smylonis de Slatana qui rogati per Nos sua sigilla presenti littere appenderunt in evidens testimonium
et memoriam ampliorem Datum Brunne Anno Domini Millesimo Trecentesimo vicesimo Tercio Pridie Nonas Junij

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.