1519_VII_25
CZ-MZA > E57 > 1519_VII_25
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Ludouicus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie (et)c(etera) Memorie Commendamus
Tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis Quod pro parte et in personis fidelium nostrorum honorabilium Pauli Abbatis ac conuentus Monasterij sancti Wenceslai lucen(sis) alias in pruk penes ciuitate(m) n(ost)ram Znoymen(sem) fundati
ordinis premonstraten(sis) Olomucen(sis) diocesis exhibite sunt coram nobis et producte quedam litere serenissimi principis quondam domini Wladislai Regis genitoris nostri charissimi felicis reminiscencie in pargameno patenter confecte sigilloq(ue) eiusd(em)
in pendenti communite quibus median(tibus) maiestas sua vniuersa priuilegia libertates gracias donaciones concessiones iura possessiones homines bona immunitates et consuetudines eisd(em) a Marchionibus Morauie alijsq(ue) c(om)pluribus principibus
data et concessas approbare et ratificare dinoscebatur Supplicatumq(ue) extitit Maiestati n(ost)re pro parte predictorum Abbatis et conuentus vt easdem literas genitoris n(ost)ri ac omnia et singula in eis contenta (et) intellecta ratas gratas et accepta
habentes literisq(ue) nostris priuilegialibus verbotenus inserifacien(tes) pro ipsis eorumq(ue) posteris et successoribus confirmare graciose dignaremur Quarumquidem literarum tenor talis est Wladislaus dei gracia hungarie bohemie dalmacie
croacie Rome Seruie Gallicie lodomerie cumanie Bulgarieq(ue) Rex lucemburg(ensis) et Slesie dux Morauie et lusacie Marchio ad perpetuam rei memoriam decet Reges et principes inter alias curas et solicitudines non modo glorie et nominis splendori
salutiq(ue) subditorum armis consulere verumeciam ad eterne vite patriam et domicilium vnde venisse perhibemur mentem quandoq(ue) dirigere deisq(ue) cultus et eorum priuilegia gubernatoresq(ue) et rectores religiosos eorund(em) pro dei honore sancteq(ue) ac
eius instar boni christiani principis manuteneri et conseruari quantuq(ue) eis ex alto conceditur eorum statum deseruenciumq(ue) in eisd(em) commodum et vtilitatem studiose prospicere Ita vt non tantum in terris apud homines laude et gloriam
sed eciam in celis apud deum mercedem et meritum in presenti vita quesiuissse videantur sane supplicatum est Maiestati nostre pro parte honorabilium (et) religiosorum Pauli abbatis ac conuentus Monasterij lucen(sis) als in pruk prope
ciuitatem nostram znoymensem siti ordinis premonstraten(sis) olomucen(sis) diocesis deuotorum nobis dilectorum humili precium cum instancia vt ipsis et eorum monasterio omnia et singula ipsorum priuilegia gracias et libertates possessiones prescriptas
bona immunitates donaciones in(stitu)ta iura ac laudabiles et approbatas eorumq(ue) consuetudines ac iura vniuersa ipsis et monasterio prefato a serenissimis principibus Imperatoribus Romanor(um) et Bohemie Regibus ac Illustribus Marchionibus
Morauie felicis recordacionis vel alijs quibuscunq(ue) christifidelibus data et concessa seu datas et concessas de solite nostre benignitatis clemencia approbare ratificare Innouare et confirmare graciose dignaremur Nos vero supplicacionibus
prefatorum Abbatis et conuentus vt pote equis et iustis ac racioni consonis benigniter inclinati de certa nostra sciencia et animo deliberato ac prelatorum et Baronum procerumq(ue) nostrorum ad id eciam sano accedente c(on)silio deq(ue) iure Regie potestatis
plenitudine et tanq(uam) Marchio Morauie omnia et singula eorum priuilegia Iura literas libertates gracias Immunitates donaciones possessiones cum omnibus et singulis pertinen(ciis) bonis villis grangijs pratis pascuis siluis molendinis agris cultis
et incultis aquisq(ue) vel acquirendis vnacum decimis vinearum in znoyma in schataw in Fayerling in Gnadelsdorff et curia ibidem cum decimis annone et cum Iuribus patronatus Ecclesiarum sancti Nicolai in Znoyma Schataw in Gnadelsdorff
et in prossmericz omnibusq(ue) alijs pertinencijs ad dictum monasterium spectantibus a diue memorie predecessoribus nostris Marchionibus Morauie eidem monasterio vt premissimus donatas concessas confirmatas donata data concessa
et confirmata in omnibus eorum punctis clausulis articulis et sentencijs ac si eorum Tenores de verbo ad verbum presencibus hijs n(ost)ris literis essent inserti et totaliter extensi Innouamus acceptamus ratificamus et presentibus
graciose confirmamus decernen(tes) et volen(tes) omnia et singula in prefatis literis et priuilegijs predecessorum nostrorum contenta perpetue firmitatis robur obtinere eatenus quatenus eedem rite et legittime existunt emanate viribusq(ue)
earum veritas suffragatur Ceterum ab omnibus et singulis camerariorum exudatorum Baronum Nobilium Iudicum Iusticiariorum Burgrauiorum et officialium nostrorum quorumlibet Iurisdictionibus dacionibus Iussionibus mandatis
et preceptis quibuslibet supradictum Paulum abbatem eius monasterium necnon homines et subditos eiusd(em) monasterij presencium vigore eximimus et nostre tuicioni et camere solummo(do) reseruamus volentes vt ipsis no(n) pareant in aliquo
nec obediant sed in omnibus agendis ipsorum et causis ad nos recurrant decetero vel ad hunc quem ad hoc duxerimus deputand(um) decernen(tes) vt de bonis supradictorum abbatis et conuentus monasterij predicti nullus se presumat intromittere
sed ipsi debeant ad eusd(em) Abbatis qui nunc est et pro tempore fuerit disposicionem perpetue pertinere Quocirca fidelibus nostris vniuersis et singulis camerarijs exudarijs baronibus capitaneis militibus Nobilibus vassallis burgrauijs
viceburgrauijs Iudicibus seu aduocatis consulibus et Scabinis Iuratis ciuibus ciuitatum et oppidorum ceterisq(ue) officialibus terre et prouincie n(ost)re Morauie presentibus et futuris firmissime precipimus q(ua)t(enus) ipsum abbatem prefatum
eiusq(ue) successores futuros conuentumq(ue) et Monasterium sancti Wenceslai in pruk in prerogatiuis suis priuilegijs libertatibus gracijs donacionibus concessionibus Iuribus possessionibus hominibus bonis Immunitatibus et consuetudinibus
facta iam n(ost)ra presenti confirmacione et robore quouis vsum vel alij subditi nostri aliquomodo impedire molestare vel quouismodo inquietare nec per quempiam quantum in eis est impediri perturbari molestari vel inquietari quocunq(ue)
quesito colore vel occasione permittant quin pocius ipsos in premissis protegant defendant et efficaciter tueantur Nos vero sicut iuste non possumus ita nec debemus neq(ue) successores n(ost)ri Marchiones Morauie poterunt prefata aut alia bona
a sepefato monasterio lucen(si) quacunq(ue) necessitate exigente cuiq(ue) inscriberi aut quouismodo alienare Et si quocunq(ue) errore aut casu idipsum per nos aut successores nostros fieri contingeret huiusmodi donaciones inscriptiones et obligaciones
tanq(uam) iniustas illicitas per presentes cassamus anihilamus et penitus nullius vigoris esse decernimus presenti aut confirmacioni n(ost)re si vnam indignacionem grauissima(m) ac penas in eisd(em) priuilegijs ac literis et concessionibus eorumd(em) contentas
euinire euitare cupiunt nulla racione contraire presumant In quorum fidem et testimonium has nostras literas fieri et sigilli n(ost)ri quo vt Rex Bohemie et Marchio Morauie vtimur iussimus appensione communiri Datum Bude feria
sexta proxima ante sacrosanctum festum corporis christi Anno dominice Incarnacionis Millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio Regnorum nostrorum hungarie (et)c(etera) Anno Tercio bohemie vero vigesimo secundo Nos igitur
humillimis supplicacionibus pro parte dictorum Abbatis et conuentus lucensis nostre modo quo supra porrectis Maiestati Regia benignitate exauditis clementer et admissis prelatas literas quondam paterne maies(tatis) non abrasas no(n) cancellatas
nec in aliqua sui parte suspectas sed omni prorsus vicio et suspicione carentes presentibusq(ue) literis nostris priuilegialibus verbotenus insertas quo ad omnes earum continencias clausulas articulos et sensa eatenus quatenus eedem
rite et legittime existunt emanate viribusq(ue) earum veritas suffragatur per omnia in vigore relinquentes pro eisdem ipsorumq(ue) successoribus tanq(uam) verus Marchio Morauie Innouamus acceptamus ratificamus et confirmamus
Et nihilominus ob eam deuocionem qua erga beatum Venceslaum afficimur de speciali nostre gracie fauore predictis Abbati et conuentui id annuimus et concedimus ut ijdem ipsorumq(ue) successores deinceps omnia vina sua ex vineis
vel decimis eorum proueniencia in dicto Monasterio et meta septa eiusd(em) insciandi educillandiq(ue) ac quocunq(ue) tempore necessarium fuerit eciam vina extranea pro vsu ipsorum emendi et inporgudi liberam habeant potesta(t)is
facultatem Saluo Iure alieno harum nostrarum quas secreto sigillo nostro quo vt Rex hungarie et Marchio Morauie vtimur in pendenti communirifecimus vigore et testimonio literarum median(tibus) Datum Bude in festo beati Iacobi
apostoli Anno domini Millesimo Quingentesimo decimonono Regnorum nostrorum hungarie (et) bohemie (et)c(etera) Anno quarto