Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

1551

CZ-NA > ACK > 1551

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1551, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Sigismundus dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus ac hungarie Bohemie Dalmacie Croacie (et)c(etera) Rex Ad perpetuam rei memoriam Notumfacimus tenore presencium Vniuersis Quod licet summi
disposicione presidis principalis monarchie obtinuimus principatum ad hoc sacri Romani Imperij suscepimus dyadema vt si ad alia extrinseca debita nos sollicitudo prouocet assidue ad ea tamen que statum felicem et
quietum ac procrementum pacium et libertatum personarum Religiosarum prospiciunt precipue que sub habitu regulari obmissis mundi oblectacionibus dno virtutum famulari iugiter decreuerunt tanto intendamus vberius quanto
vero pre ceteris mundi principibus solium magnificencius erexit celestis prouidencia conditoris Sane constitutus coram me Maiestatis p(rese)ncia Venerabilis Iohannes Abbas sua tociusq(ue) Conuentus Monasterij
in Waltsassen Cistercien(sis) Ordinis Ratisponen(sis) dioces(is) deuotorum nostrorum dilectorum parte nobis curauit exponere qualiter in disturbijs Regni Bohemie nouissime transactis ipsis quoddam priuilegium super Curia
in heydingsfelt herbipolen(sis) dioces(is) situata pertinencijs q(ue) suis vniuersis confectum qua(m) curia(m) pie memorie Conradus primus Romanorum Rex et hedwigis eius Conthoralis dudum pro progenitorum suorum salute a(n)i(m)arum
prefato Monasterio tenenda(m) et habenda(m) appropriauit ac certis alijs priuilegijs fuisset ablatum prout de hoc vero testimonium reddere potuerunt Cuiusquidem priuilegij copiam ipsi in quodam Registro antiquo
ab originali conscriptam fuisse profitentes nobis p(rese)ntarunt humiliter supplican(tes) quat(enus) prefatum priuilegium sic ablatum de solite benignitatis clemencia innouare approbare ratificare et confirmare graciosius dignaremur
Cuiusquidem priuilegij tenor sequitur in hec verba Anno domini Millesimo centesimo quinquagesimo sexto Tempibus Illustrissimi Imperatoris Friderici primi semper Augusti Nos Conradus primus Rex Roma
norum semper Augustus et hedwigis Conthoralis n(ost)ra de larga ac benigna n(ost)ra Regia Maiestate contulimus ac perpetue donamus et in hiis scriptis appropriamus Monasterio Waltsassen p(ro)pe opidum Eger situ(m) seu
locatum inam curiam et capellam in villa heidingsfelt locata(m) ad agris vineis ortis decimis sup(er)apendicijs ac omnibus et singulis alijs bonis ad inam predictam curia(m) et capellam spectantibus in remedium progenitorum
ac n(ost)rorum animarum cu(m) hiis libertatibus et priuilegijs perpetuis t(em)p(or)ibus possidendam In p(ri)mis q(uod) nullus Iudex seu officialis aut pretor aut aliquis hominum cuiuscumq(ue) conditionis existat ausu temerario aut violenter curia(m)
inam predictam intrare seu visitare presumat nec aliquid in eadem curia petere aut attemptare iuris presumat nec habet sed Iura n(ost)ri alicui in aliquo minime est astricta et in nullo obligata existit et penitus ab omni
onere et exactione est exempta cum omnibus et singulis bonis rebus et personis in eadem curia existentibus et ad eandem p(er)tinentibus Et siquis pro facto quolibet euocetur ibidem distringatur nec ad aliquod aliud Iudiciu(m) aliquomo(do)
trahatur Item omnis fugitiuus veniens ad curia(m) inam persistens et existens in eadem curia bonam pacem habebit coram singulis personis quibuscumq(ue) nominibus uel dignitatibus censeantur Et hoc pro qualicumq(ue) causa uel
facto r(ati)one vere et bone libertatis Curie n(ost)re predicte Et hoc de antiqua approbata consuetudine et Iure Item curia n(ost)ra habet ius nemorum et siluarum atq(ue) lignorum terre et ville heidingsfelt p(re)dicte tam ad edificandum q(uam) ad co(m)
burendum tociens quociens necessitas requirit et oportunu(m) fuerit absq(ue) omni fraude et dolo Item curia n(ost)ra habet et potest pascere gregem seu pecora sua p(ro)prio custode seu pastore ad placitu(m) in locis co(mmun)ibus vbi vsualiter
et co(mmun)iter pascua requiruntur sine fraude et dolo Siquis aut(em) has libertates et priuilegia curie n(ost)re predicte attemptare presumpserit seu ausu temerario contravenerit aut violauerit indignacionem Imperialis Maiesta
tis se nouerit incursurum et soluat pene nomine Quindecim libras auri puri et iusti ponderis media parte came(re) Imp(er)atoris et Media partem Monasterio Waltsassen p(re)fato iuxta priuilegiu(m) n(ost)re Regie Maiestatis a nobis
Monasterio prefato rite confectum Nos itaq(ue) p(re)cibus prefati Abbatis atq(ue) Monasterij in Waltsassen tanq(uam) r(ati)onabilibus atq(ue) iustis benignius inclinati p(er)sonisq(ue) attenta mentis reuolucione ip(s)orum deuocionis constancia
vite puritatem et Religionis honorem necnon veridicorum relacione edocti de ablatione prefati priuilegij in ip(s)o Monasterio facta et q(uia) reperimus ip(su)m priuilegiu(m) in dicto antiquo registro sic conscriptu(m) de vera originali
l(itte)ra Etia(m) q(uod) prefatus Abbas et Conuentus prefatam curia(m) ad p(rese)ns tenent et possident tenueru(n)t et possederu(n)t hucusq(ue) pacifice et quiete Non per errorem aut improuide sed a(n)i(m)o deliberato sanor(um) principu(m) proceru(m) et no
biliu(m) n(ost)rorum accedente consilio auct(oritat)e Cesarea et de certa n(ost)ra sciencia p(re)fatu(m) priuilegiu(m) Conradi Regis ac omnia in eodem contenta necnon vniuersa et singula ip(s)orum priuilegia Iura l(itte)ras libertates et concessiones ip(s)is
et eorum Monasterio a quibuscunq(ue) p(ri)ncipibus et xp(ist)ifidelibus data et concessa datas et concessas in omnibus suis punctis clausulis articulis sentencijs et expressionibus prout scripte seu scripta sunt innouamus appro
bamus ratificamus et gratiosius confirmamus Decernen(tes) et volen(tes) expresse ea omnia et singula perpetuis t(em)p(or)ibus obtinere inuiolabilis roboris firmitatem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc n(ost)re innouacionis
approbacionis ratificacionis confirmacionis decreti et voluntatis paginam infringere aut ei quouis ausu temerario contraire Siquis aut(em) hoc attemptare presumpserit inam et sacri Imp(er)ij indignacionem grauissima(m)
et pena(m) in p(re)fato priuilegio Conradi Regis inscriptam eo facto se nouerit incursurum Quam sub n(ost)re Imperialis Maiestatis sigillo testimonio l(itte)rarum Datu(m) Egre Anno domini Millesimoquadringentesimotricesimo
septimo die septima mensis Augusti Regnorum n(ost)rorum Anno hungarie (et)c(etera) Quinquagesimoprimo Romanorum vigesimoseptimo Bohemorum decimooctauo Imperij vero Quinto
Ad mandat(um) d(omini) Imp(er)at(oris) d(ominus) Caspar Sligk
Cancellarius rescecit hermannus hecht

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.