Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R2_STRONG

386

CZ-NA > ACK > 386

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
386, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Albertus, Fridericus et Dytricus fratres de Schonburg Notum facimus vniuersis p(re)se(n)tes l(itte)ras inspecturis, Q(uo)d licet nos (et) bone recordaco(n)is
p(ro)genitores n(ost)ri infrascripta castra, p(re)dia, possessiones, redditus et prouentus ab excellentissimis principibus d(omi)nis n(ost)ris q(uo)ndam Boemie
Regibus clare memorie in pheudum et iusto pheudicalis pheudi tytulo rite possederimus, sicut eadem possessio multis terrigenis de
quor(um) fide (et) legalitate presumitur, fuit hacten(us) et est publice manifesta, Nos tamen bona fide (et) de sincere mentis n(ost)re simplicitate, litteras
regales sup(er) ostensione pheudor(um) et alior(um) iuriu(m) n(ost)ror(um) recipe(re) negleximus, p(re)dictus d(omi)n(u)s n(oste)r igitur Rex prudens considerans s(er)uicia, que nos
vna cum n(ost)ris p(ro)genitoribus celsitudini sue exhibuimus hactenus et exhibere poterimus habundancius in futur(um), vt de pheudis (et) iurib(us) n(ost)ris
certa possit habere noticia(m), animo deliberato et sano p(re)cedente consilio castra Hussensteyn et Egerberg, medietatem opidi et medietatem
phelonei in Presnicz, villam dictam Wartha et villam ibidem et in oppido Kadmen decem marcas reddituum sup(er) hereditario iudicio et
quadraginta marcas reddituum census annui super ordinario censu ibidem in Kadmo, et malleos armorum ferri, Ite(m) villas Sunnendorf
et Rudigsdorf cum omnibus aliis villis ad p(re)dicta castra spectantib(us), necnon censibus, redditib(us), p(ro)uentibus, iudiciis, vasallis, vasallagiis, omagiis,
omagialibus, s(er)uitoribus, s(er)uiciis, siluis, rubetis, virgultis, nemoribus, pascuis, pratis, agris cultis et incultis, molendinis, allodiis, p(re)diis,
possessionibus quacunq(ue), aquis aquaru(m)q(ue) decursibus, venacionibus, piscacionibus, piscaturis, aucupacionibus et om(n)ibus simplicit(er) ip(s)or(um) p(er)tinen=
ciis, quibuscumq(ue) specialibus nominibus valeant appellari, in pheudum nobile et iusto pheudicalis pheudi tytulo, sicut eadem p(ro)genitores
n(ost)ri et nos hacten(us) tenuisse dinoscimur, nobis, heredibus et successoribus n(ost)ris in p(er)petuum dedit, contulit (et) donauit, decernens et regio
statuens edicto, q(uo)d nos, heredes et successores n(ost)ri in p(er)petuum sup(ra)d(i)c(t)a pheuda et om(ne)s eor(um) p(er)tinencias ab ip(s)o d(omi)no n(ost)ro Rege, heredibus et
successoribus suis Regibus Boem(ie) et a Corona Regni Boemie p(re)fati debeamus tenere et eadem, quociens oportunu(m) fuit iuxta more(m)
suscipere, eiq(ue) omagij, obediencie, subieccionis et fidelitatis p(re)stare et facere more solito corporalia iuramenta. Nos itaq(ue) eiusdem d(omi)ni
n(ost)ri Regis disposicioni et statuto in hiis (et) aliis quibuslibet obedire humilit(er) cupientes, p(ro) nobis, heredibus et successoribus n(ost)ris p(ro)mittimus
bona et sincera n(ost)ra fide, q(uo)d dum (et) quociens sup(ra)d(i)c(t)a pheuda et ip(s)or(um) p(er)tinencie vacauerint, et quociens oportunu(m) fuerit, ip(s)a a seped(i)c(t)o
d(omi)no n(ost)ro Rege, heredibus et successoribus suis Regibus Boem(ie) et a Corona Regni p(re)fati adhibitis debitis solempnitatibus volumus
et debeamus iuxta morem suscipere, eiq(ue) p(re)stare et facere omagij, obediencie, subieccionis ac fidelitatis debita iuramenta. In cuius
rei testimonium sigilla n(ost)ra p(re)sentibus sunt appensa. Dat(um) Prage anno d(omi)ni millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo, in octa(ua)
sancti Wenceslay.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.