Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

442

CZ-NA > ACK > 442

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
442, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Gerlacus dei gratia sancte Moguntin(ensis) Ecclesie Archiep(iscop)us sacri Imp(er)ij p(er) Germaniam Archicancellarius. Notum facim(us) p(re)sentium inspectorib(us) et auditoribus
uniu(er)sis Quamuis l(itte)re Serenissimi ac Inuictissimi Principis et d(omi)ni d(omi)ni Karoli Romanor(um) semp(er) Augusti et Boem(ie) Regis d(omi)ni n(ost)ri gr(ati)osi quas sup(er) obligacione
et infrascriptis siue pignoribus videlicet Ciuitate Egren(si) et eius territorio necnon Castris et attinacionib(us) flozz et parkstein et eor(um) p(er)tinencijs pridem obtinuit quasq(ue)
clare memorie Illustres principes quondam Reges Boem(ie) progenitores sui ex notabilibus causis a sacro Romano Imp(er)io obtinuisse noscuntur sinistris casib(us) odiosis
euentibus cremate et perdite fuerint et sine q(ui)b(us) ear(um) presidio ius non potest ad ostensionem sui iuris sicut e(ss)ent merito ueretur. Tamen cum eadem obligacio
siue pignoracio nota sit publice et nos de condicione obligacionis hui(us)m(od)i simus plene et sufficient(er) instructi videlic(et) q(uod) p(re)fata Egren(sis) Ciuitas cum suo t(er)ritorio
necnon Castra seu attinaciones flozz et parkstein cum om(n)ibus suis p(er)tinencijs Regno et Corone Boemie pro Quadraginta milib(us) marcar(um) puri argenti quinq(ue)
florenis cum dimidio florenum ponderis pro marca qualib(et) computandis a sacro Romano Imp(er)io rite su(n)t obligata et p(ro)genitores ac p(re)decessores sui Re
ges Boemie Illustres in poss(essi)one p(re)fator(um) pignor(um) fuerint et ip(s)e d(omi)n(u)s n(oste)r p(re)dictus eadem pignora rite possideat in p(re)senti. Consid(er)antes igitur multiplicib(us) fauo
ribus et gratijs et fructuosa diligencia necnon laboribus indefessis quibus prefatus d(omi)n(u)s n(oste)r ad honorem et utilitatem sacri Imp(er)ij fidelit(er) et frequent(er) intendit In
suas eciam notabilibus et studiosis obsequijs que progenitores sui quondam Reges Boem(ie) ip(s)i sacro Imp(er)io reuerent(er) et utiliter sepius ostendisse noscuntur cum p(re)fatu(m)
Regnum Boemie Imp(er)ialis Corone dignum quidem et nobile membrum existat dampnis hui(us)m(od)i quibus prestitum Regnu(m) Boem(ie) ex p(re)missis euentib(us) grauari vale
ret desideramus occurre(re) sapient(er) nominatim ob illam fidem qua uelud princeps Elector sacro tenemur Imp(er)io ne prefatus d(omi)n(u)s n(oste)r et Regnum suum Boem(ie)
occasione dubitacionum calump(niarum) dampna queuis impedimenta seu dispendia paciancur. Animo deliberato et de c(er)ta n(ost)ra sciencia notum facimus et fatemur q(uod)
prefata Egren(sis) ciuitas cum suo t(er)ritorio et Castra siue attinaciones flozz et parkstein cum opidis villis nobilibus plebeyis paup(er)ibus et diuitib(us) et uniu(er)sis eor(um)
om(n)ibus p(er)tinencijs siue que infra metas siue limites terrar(um) Castror(um) seu attinacionu(m) hui(us)m(od)i situantur p(re)fato d(omi)no n(ost)ro Regi eidemq(ue) Regis Boem(ie) heredum et successor(um)
suor(um) Regum Boemie et eiusdem Regni Corone pignus et obligacio dudum sunt et sunt pro Quadraginta milib(us) marcar(um) puri argenti ponderis antedicti Et
eandem obligacione(m) seu pignoracion(em) confirmam(us) de c(er)ta sciencia sub om(n)ibus modis et condicionib(us) ut p(re)fertur Ip(s)isq(ue) obligacioni et pignoracioni fauorem volunta
tem verbum et plenum consensu(m) apponimus velud Archiep(iscop)us Moguntin(ensis) per Germaniam Archicancellar(ius) et princeps Elector sacri Imp(er)ij suprad(ic)ti p(re)sencium
sub n(ost)ro sigillo testimonio l(itte)rar(um). Dat(um) Spire Anno d(omi)ni Millesimo Trecentesimo Quinquagesimoq(ua)rto feria quarta proxima ante diem sancti Nicolai.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.