Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

489

CZ-NA > ACK > 489

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
489, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen Karolus quartus diuina fauente clemencia Roman(orum) Imp(er)ator semp(er) augustus et Boe
mie Rex. Notum facim(us) tenore p(re)senciu(m) uniu(er)sis Q(uo)d licet iam dudum de consilio uoluntate sciencia et consensu n(ost)ror(um) et Regni n(ost)ri Boemie Principu(m) et Baro
num iura quedam adinuenienda duxerimus et ecia(m) statuenda Eademq(ue) quorundam principu(m) et Baronu(m) p(re)d(i)c(t)or(um) accedente consilio ac exp(re)sso assensu
in scriptis redacta et in uno volumine fuerint sigillata prout hoc in notoriam et publicam prodijt nocionem quia tamen p(re)fatum volumen quod videlicet sicut
p(re)fertur fuerat inde confectum vna cum sigillis eidem appensis fortuito casu siue igne consumptum in nichilumq(ue) redactum et quia nichilomin(us) cum nos q(ua)m
p(re)fati p(ri)ncipes et Barones iam d(i)c(t)a iura seruare no(n) p(ro)misimus nec aliqua super hijs p(re)stitimus iuramenta et adhuc in n(ost)ro et p(ri)ncipu(m) ac Baronu(m) eor(un)dem libero
pendebat arbitrio si iura ip(s)a p(ro)missionib(us) et iuramentis in talib(us) oportunis co(n)firmare app(ro)bare et vallare uellemus quod usq(ue) hodie no(n) est f(a)c(tu)m a nobis uel p(ri)n
cipib(us) ac Baronibus anted(i)c(t)is d(i)c(t)a q(ue) iura a t(em)p(o)re quo illa condidimus usq(ue) modo nu(m)q(ua)m publicata intimata seu nunciata fuerunt
nec in terris ciuitatibus seu foris publice p(ro)clamata Ideoq(ue) decernimus et auctoritate Regia ex certa sciencia declaramus
nos et omnes p(ri)ncipes ac Barones n(ost)ros ac Regni et Corone Boemie antedictos n(ost)rosq(ue) in super et ip(s)or(um) heredes et success
sores p(er)petuo ad d(i)c(t)or(um) iurium obseruanciam non esse ligatos quomodolibet uel astrictos sed po cius solutos esse ac liberos ab
eisdem necnon ab om(n)ibus sentencijs pactis et articulis que et qui in dictis erant iuribus co(m) p(re)hensi Sicq(ue) tam nos quam
ip(s)os seu n(ost)ros et ip(s)or(um) heredes et successores sicut p(re)mittitur in honore statu p(er)sonis uel bo nis quocu(m)q(ue) pene in ip(s)is iu
ribus seu d(i)c(t)o volumine olim ut p(re)mittitur p(ro)mulgate contingere uel notare non possint aut debeant ullo unq(ua)m t(em)p(o)re
quouismodo Nullumq(ue) nobis uel ip(s)is n(ost)risq(ue) et eor(um) heredibus et successoribus in honore statu p(er)sonis aut bonis p(re)iudiciu(m)
g(e)n(er)are quolib(et) uel afferre nos enim p(ri)ncipibus et baronib(us) seped(i)c(t)is eor(um)q(ue) heredibus et success
oribus p(ro) nobis et
heredibus ac successorib(us) n(ost)ris Boem(ie) Regibus bona fide et auctoritate Regia statuimus et p(re)sen ti co(n)stituc(i)o(n)e p(er)petuo duratura
sancimus ut nos et p(re)d(i)c(t)i p(ri)ncipes ac Barones n(ost)ri ac Regni et Corone Boemie subditi et fide les n(ost)ri et ip(s)or(um) heredes et suc
cessores p(er)petuo antiquis et consuetis iuribus om(n)i impedime(n)to cessante sint pacifice et per petuis gaudere temporib(us) debe
amus. Signum serenissimi p(ri)ncipis et domini domini Karoli quarti Romano rum Imperatoris inuictis
simi et gloriosissimi Boemie Regis Huius rei testes sunt Illustris Rudolfus senior Saxonie dux sacri Imp(er)ij Archimarescallus Venerabiles p(re)la
tus Wenceslaus Aule n(ost)re Cancellarius Johannes Argentin(ensis) Theodericus minde(n)s(is) fridericus Ratispon(ensis) et Henricus lubucen(sis) Ep(iscop)i ac Illustris Rudolf(us)
Junior Saxonie dux et spectabiles Henricus de swartzburg Johannes magdeburgen(sis) Vlricus de Helfenstein et Albertus de Anhalt Comites et alij qua(m)plures
P(re)senciu(m) sub Imp(er)ialis maiestatis n(ost)re sigillo testimonio l(itte)rar(um) Dat(um) Prage Anno d(omi)ni millesimo Trecentesimo Quinquagesimo quinto Indict(ione) octaua
ii Non(as) Octobr(is) Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno decimo Imperij vero primo

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.