Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

494

CZ-NA > ACK > 494

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
494, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter amen Karolus quartus diuina fauente clemencia Roman(orum) Imperator
semper augustus et Boemie Rex Notum facim(us) tenore presencium vniuersis Quod licet iamdudum de consilio voluntate et sciencia ac consensu n(ost)ror(um) et Regni n(ost)ri Boem(ie)
principum et Baronu(m) Jura quedam adinuenienda duxerim(us) et eciam statuenda Eademq(ue) quor(un)dam principum et Baronu(m) p(re)dictor(um) accedente consilio ac expresso consensu in scriptis
redacta et in vno volumine fuerint sigillata prout hoc in notoriam et publicam p(ro)diit nocionem Quia tamen p(re)fatum volumen quod videlicet sicut p(re)fertur fuerat inde
confectum vna cum sigillis eidem appensis fortuito casu fuit igne consumptum in nichilumq(ue) redactum et quia nichilomin(us) tam nos q(uam) p(re)fati principes et Barones
iamdicta Jura seruare non p(ro)misimus nec aliqua sup(er) hiis p(re)stitimus iuramenta et adhuc in n(ost)ro et principum ac Baronu(m) eor(un)dem libero pendebat arbitrio si Jura
ipsa p(ro)missionib(us) et iuramentis in talib(us) oportunis confirmare approbare et vallare vellemus quod usq(ue) hodie non est factum a nob(is) uel principib(us) ac Baronibus
antedictis Dictaq(ue) Jura a t(em)p(or)e quo illa condidimus usq(ue) modo numq(uam) publicata intimata seu nunciata fuerint nec in Judiciis Ciuitatib(us) seu foris publice p(ro)clamata
Jdcirco decernimus et auct(oritat)e Regia ex certa sciencia declaramus nos et om(ne)s p(ri)ncipes ac Barones n(ost)ros ac Regni et Corone Boemie antedictos n(ost)rosq(ue) insup(er) et ipsorum
heredes et successores p(er)petuo ad dictor(um) Jurium obseruanciam non esse ligatos quomodolib(et) uel astrictos sed penitus solutos esse ac liberos
ab eisdem necnon ab om(n)ib(us) sentenciis punctis et articulis que et qui in eis erant Jurib(us) conprehensi Quodq(ue) tam nos q(uam) ip(s)os seu n(ost)ros
et ipsor(um) heredes et successores sicut p(re)mittitur in honore statu p(er)sonis uel bonis quecunq(ue) pene in ip(s)is Jurib(us) seu d(i)c(t)o volumine
ut p(re)mittit(ur) p(ro)mulgate contingere uel notare non possint aut debeant vllo vnq(uam) temp(or)e quouismodo illisq(ue) ne nob(is) uel ip(s)is iniuria et
eor(um) heredibus et successoribus in honore statu p(er)sonis aut bonis p(re)iudicium g(ra)uare quomodolibet uel asserre nos eciam p(ri)ncipibus
et Baronibus p(re)dictis eor(um)q(ue) heredib(us) et successoribus p(ro)mittimus p(ro) nob(is) et heredib(us) ac successorib(us) n(ost)ris Boem(ie) regib(us) bona fide
et auct(oritat)e regia statuimus et p(re)senti constitucione p(er)petuo duratura sanccimus vt nos et p(re)d(i)c(t)i p(ri)ncipes ac Barones n(ost)ri ac Regni
et Corone Boem(ie) subditi et fideles n(ost)riq(ue) et ipsor(um) heredes et successores p(er)petuo antiquis et consuetis Juribus omni impedimento
cessante frui pacifice et p(er)petuo gaudere temporibus debeamus Signum serenissimi principis et domini domini Karoli
quarti Romanorum Imperatoris Inuictissimi et gloriosissimi Boemie Regis huius rei testes s(unt) Illustris Rudolfus senior
Saxonie Dux sacri Imperij archimarschaleus Venerabiles p(re)claus stratis(s)imen(sis) aule n(ost)re Cancell(arius) darius Johanes argentinen(sis)
Theodricus minden(sis) fridericus Ratisponen(sis) et henricus Lubucen(sis) ep(iscop)i ac Illustris Rudolfus Junior Saxonie Dux et spectabiles henricus de swarczburg
Johannes magdeburgen(sis) vlricus de helffensteyn et Albertus de anhalt comites et alij q(uam)plures p(re)senciu(m) sub Jmp(er)ialis maiestatis n(ost)re sigillo testimonio
l(itte)rar(um) Dat(um) Prage Anno d(omi)ni mill(esim)o Trecentesimo Quinquagesimoquinto Jndiccion(e) octaua vi Non(as) Octob(ris) Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno decimo Jmp(er)ij v(er)o p(ri)mo

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.