78
CZ-NA > ACK > 78
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Ludowicus dei gra(cia) Romanorum Rex semper Augustus. Vniuersis sacri Romani Jmp(er)ii
fidelibus presentes l(itte)ras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Supplicantibus serenitati Regie stren
nuis viris Henrico et Thymone de Kolditz fidelibus n(ost)ris dil(ec)tis. Quatenus eos ac heredes ip(s)or(um)
de vniuersis feodis que tum ip(s)i tum progenitores eor(um) quondam ab Jmperio retroactis temporibus
tenuerunt infeodare ex solita clemencia dignaremur. Nos vero considerantes p(ro)mpta et fructuosa obse
quia impensa Jmperio per eosdem que et solencius impendere poterunt in futurum. Jp(s)os de vniuersis
feodis ab Jmperio eisdem competentibus auctoritate Regie celsitudinis infeodamus. Jnsuper ex innata nobis
pietate et beniuolencia Monetam in Kolditz ip(s)os tenere et possidere volumus ex gra(cia) speciali. sub ea
possessionis forma et modo quibus hactenus possederunt. sic q(uod) in arbitrio n(ost)ro resideat dictam gra(cia)m si vo
luntatis n(ost)re fuerit reuocandi. Et prefato Henrico absenti per Thymonem memoratum se n(ost)re
exhibente(m) presencie. ip(s)a feoda transmittimus tenenda et possidenda titulo feodali. Jn cuius rei testimo
nium presentes l(itte)ras conscribi et n(ost)re maiestatis sigillo iussimus communiri. Dat(um) in Egra iiij(o)
Kal(endas) Aprilis Anno domi(ni) Mill(es)imo Trecentesimo. xviij(o). Regni vero n(ost)ri Anno Quarto.