Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

873

CZ-NA > ACK > 873

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
873, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Judex Jurati et Vniuersitas Ciuitatis Gnecz Notum facimus tenore presencium vniuersis Quia Serenissimus ac Inuictissimus Princeps et
dominus dns Karolus quartus diuina fauente clemencia Roman(orum) Jmperator semper Augustus et Boem(ie) Rex Jllustris Animo deliberato sano principum Ba
ronum et procerum eius accedente consilio de certa sua sciencia Serenissime principi et dne dne Elizabeth Roman(orum) Jmperatrici semp(er) Auguste et Boemie Regine
Jllustri legittime sue Consorti dne nre gr(aci)ose Ciuitatem nram predictam cum certis alys Ciuitatibus que in l(itte)ris eiusdem dni nri expressantur distinctius Cum
omnibus censibus Redditibus fructibus vtilitatibus Judicys dominys et vniuersis pertinencys suis in quibuscumq(ue) rebus consistant quibus eciam nomib(us) va
leant appellari nullo penitus excepto in verum iustum et ordinatum dotalicium sicut dotaliciorum Reginalium Jura deposcunt ad tempora vite ipius dne
nre p(re)dicte dedit contulit et donauit Sub modis et condicionib(us) infrascriptis videlicet q(uo)d eadem Serenissima Princeps et domina nra et nos cum ea si
muliter dno nro Regi Boemie qui pro temp(or)e fu(er)it tota potencia omi fide et diligencia aduersus quoslibet inuasores Regni et Corone Boem(ie) et in procurandis
manutenendis ac defensandis Juribus comodis profectibus et honoribus eiusdem Regni et Corone pariter debeamus assistere ac ipi Regi Boem(ie) dno nro
nullis vmq(uam) temp(or)ib(us) aduersari Quodq(ue) dns nr Rex Boem(ie) qui pro temp(or)e fu(er)it p(re)fatam Serenissimam p(ri)ncipem dominam elizabeth Roman(orum) Jmperatri
cem et Boemie Reginam dominam nram teneatur et debeat in huiusmodi suo dotalicio tam in Ciuitate nra q(uam) in locis alys vbi hoc iuxta formam l(itte)rarum
dni nri p(re)dicti sibi datum collatum et assignatum fore dinoscitur toto temp(or)e vite ipius dne nre benigno gr(aci)oso et fauorabili p(ro)uentu defensare
Nec eidem dne nre iniuriam aut violenciam in eo facere seu facienti consentire aut dare uel concedere operam uel fauorem Sic tamen q(uo)d mox defuncta
Suprad(ic)ta Serenissima domina nra omnes Ciuitates Castra redditus prouentus et p(er)tinencie talis dotalicy vt p(re)mittitur ad dnm nrm Regem Bo
emie qui pro temp(or)e fu(er)it absq(ue) impedimento seu difficultate qualibet libere reuertantur Si que post obitum p(re)fati Serenissimi Principis dni nostri
Jmperatoris et Boemie Regis quem deus omnipotens benigna sua misericordia in longeua sanitate custodire dignetur p(re)fata dna nra Jmp(er)atrix et Boem(ie)
Regina ad s(e)c(un)das nupcias conuolaret Et tunc dnus Rex Boem(ie) qui pro temp(or)e fu(er)it eidem dne nre Sex milia Sexagenarum Grossorum Pragen(sium) vsu
alis et currentis monete p(er)soluerit in parata pecunia integ(ra)liter et complete statim ad ipm Regem qui pro temp(or)e fu(er)it necnon Regnum et Coronam
Boemie respectum habere debebimus sicut eciam p(ro)misimus et tenemur Jtaq(ue) ad mandatum singulare suprad(ic)ti Serenissimi Principis et dni nri Jm
peratoris et Boemie Regis Animo deliberato sano p(re)cedente consilio de certo scitu et expressa voluntate tocius vniuersitatis nre nobis ob hoc pluries ad
consilium conuocatis Super omnib(us) expressatis sup(er)ius de verbo ad verbum prout expressa sunt Et sicut in l(itte)ris eiusdem dni clariore distinguntur noti
cia p(re)fate domine nre fidelitatis homagium fecimus et facimus p(ro)misimus et p(ro)mittimus Jurauimus et Juramus ea sicut expressa sunt rata
grata et accepta habere et tenere tamq(uam) fideles subditi Et non contrafacere uel venire verbo uel facto publice uel occulte Presencium sub nre ciui
tatis Sigillo testimonio l(itte)rarum Datum in suprad(ic)ta nra Ciuitate Gnecz Anno dni Mill(es)imo Trecentesimo Sexagesimotercio in vigilia sancte ludi
mile martiris Gloriose

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.