Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

25

CZ-NA > AZK-Karlov > 25

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
25, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen. Notum sit vniuersis et singulis presens publicum instrumentum visuris lecturis
siue audituris, Quod Anno domini Millesimo quingentesimo decimo octauo Indicione sexta die vero mensis Maij tredecima hora terciarum vel quasi Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini
nostri Domini Leonis diuina prouidencia pape decimi Anno eius sexto In mei Notarij publici testiumque infra vocatorum ac rogatorum presencia Constitutus personaliter Reuerendus pater frater Jacobus Prior ipsius
Ecclesie sanctorum wenceslai et Karoli in inferiori Ingelheim Moguntinensis diocesis Aule Imperialis ordinis Canonicorum Regularium Sancti Augustini in manu sua tenens literas in pergameno cum Sigillo rotundo siue
typo Cesareo pendenti in zona sericea nigri et Glauci coloris Inuiolati simi ac serenissimi olim principis et domini domini felicis recordacionis Karoli quarti Romanorum Imperatoris semper Augusti et boemie
Regis se sanas integras non viciatas nec in aliqua sui parte suspectas sed omni prorsus vicio ac suspicione carentes vt prima facie apparebant in medium exhibuit atque produxit mihique Notario publico infrascripto tradidit
requirens me sub debito officij mei quatenus easdem de verbo ad verbum copiarem transsumerem et in publicam formam redigerem Quarum literarum tenor et continentia de verbo ad verbum sequitur et est talis
In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter Amen Karolus quartus diuina fauente clemencia Romanorum Imperator
semper augustus et boemie Rex ad perpetuam rei memoriam Religioso Mauricio ecclesie Sanctorum wenceslai et Karoli in Inferiori Ingelheim Moguntinensis diocesis ipsius Aule Imperialis Elemosinario
familiari domestico commensali et deuoto suo dilecto graciam suam et omne bonum Dum circa dispensacionem ministeriorum que specialiter sacra Imperialis Aula desiderat mens nostra distrahitur dum animum
nostrum de eligendis ad officia mense nostre personis ydoneis meditamur Illud necessarium cognoscimus illud pre ceteris arduum inuenimus vt ad illa officia viros vita et moribus approbatos ampliori diligencia eligamus
quos ex officij sui debito Cesariis assidue assistere contingit conspectibus quique dum in administracione ciborum maior fides et industria sollicitudo requiritur familiarioribus nobis ministeriis obsequuntur Hinc
est quod merita tue deuocionis et fidei intime consideracionis intuitum conuertentes et ecclesie tue prefate in Inferiori Ingelheim quam diuus Karolus quondam Romanorum Imperator predecessor noster dilectus olim
fundauerat quamque postmodum valde collapsam tam pro reuerencia et augmento cultus diuini quam in memoriam tanti principis in statum restaurare curauimus condecentem et eam personarum collegio qui
reddituum competenti suffragio decorare nec non eiusdem ecclesie ipsius tibi videlicet et tuis successoribus perpetuo de benignitate cesarea honorem volentes et graciam facere specialem aucte Imperiali Principum
Procerum et baronum nostrorum accedente consilio te in verum et Imperialis aule Elemosinarium eligimus facimus constituimus et per certa sciencia et eciam Eadem aucte Cesarea decernimus vt tu et successores tui
qui pro tempore fuerint ipsius ecclesie in Ingelheim antedicte censeamini vocemini et sitis realiter Elemosinarij tui et successorum nostrorum Romanorum Imperatorum et Regum sicque et illi sint in tali officio Imperiales
officiales familiares et domestici commensales et cottidie ante mensam Imperialem in superpellicio et Antica varia et cum baculo tamquam officiali incedentes elemosinarum officium fideliter exequantur
et soliciter nisi forte debilitate corporea prepediantur aut in legacionem Cesarea vt ad in facto necessario de vna vel successorum nostrorum licencia te vel eos abesse contingerit quo casu per ydoneum et
honestum presbiterum expleatur procuratoribus officium memoratum Et vt frequencius Imperialibus intendere et adesse possitis obsequijs tibi et dictis tuis successoribus cuicumque pro tempore fuerint videlicet vni
cuilibet cum duobus famulis et tribus equis victualia et solita necessaria ac pabulum volumus ab officialibus Curie Imperialis qui ad hoc deputati fuerint tam karitatiue quam beniuole et sine contra
diccione qualibet ministrari Concedimus eciam tibi et ipsis aucte prescripta graciose vt omni tempore duos clericos habere possitis ad nutum vestrum instituendos et eciam dum placuerit remouendos qui
ad mensam nostram in vestro vobis cooperari ministerio tenebuntur et inhiolominus ad mandatum vestrum coram alijs mensis Principum Procerum
et familiarium Aule nostre in hijs que ad officium elemosinarie pertinent assidue ministrare Quibus eciam de expensis et necessarijs alijs a Curia Imperiali
statuimus prouideri Teque et eosdem successores tuos vbique terrarum atque locorum vniuersis priuilegijs libertatibus immunitatibus Iuribus gracijs honoribus et indul
tijs quibus ceteri Aule Imperialis officiales domestici pociuntur vti decernimus perpetuis temporibus et gaudere multos successores meos quos nutu diuino post nostrum
ab hac luce discessum deo miserante felicem Imperiali siue Regio Romanorum culmine residere contigerit attencius obsecrantes vt in premissis omnibus te et dictos
tuos successores pie recipiat ac gratanter admittant ac manuteneant foueant fauorabiliter et conseruent Signum Serenissimi principis et domini domini
Karoli quarti Romanorum Imperatoris Inuiotissimi et Gloriosissimi Boemie Regis Testes huius rei sunt Venerabilis
Gerlacus Moguntinensis ecclesie Archiepiscopus Sacri Imperij per Germaniam Archicancellarius Et Illustres Wenceslaus Saxonie Bolko
falkenbergensis Bolko oppuliensis Conradus Olesnicensis fratres oppauie et Przemislaus Teschinensis duces Spectabiles Burckhardus Burggrauius
Magdeburgensis Magistri Curie nostre Ludouicus de Oetingen Burckhardus et Iohannes de Vch Comites et alij quam plures nostri et Imperij Sacri Prin
cipes nobiles et fideles presencium sub Imperialis maiestatis nostre Sigillo testimonio literarum Datum Maguncie Anno domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo Indi
cione decima viij Kalendas Maias Regnorum nostrorum Anno vndecimo Imperij vero Secundo Coram per dominum Cancellarium Nicolaus de Chremsir
Post quarum quidem literarum Imperialium traducionem et requisicionem Ego franciscus de Tarthaw Artium liberalium Baccalaureus presbiter pragen diocesis Aucte Apostolica publicus Notarius
infrascriptus ipsas Sacre Imperialis Maiestatis literas cum ea qua decuit reuerencia acceptans de verbo ad verbum vt premittitur copiaui et transsumpsi habita cum suis originalibus collacione
diligenti per meque facta Acta sunt hec in Ingelheim inferiori in Aula Imperiali vt supra Anno die Indicione Mense etc Presentibus ibidem Nobilibus Theoderico Grototz Sculteto
in superiori Ingelheim Theoderico de buchers et Bernhardo horingk de weinheim in supermediori Ingelheim commorantibus testibus ad hec specialiter vocatis et rogatis
Et ego franciscus Arathie de Tarthaw Artium liberalium Baccalaureus presbiter pragen diocesis Apostolica aucte Notarius
publicus quia dictarum literarum Sacre Imperialis maiestatis transsumpcioni vna cum prenominatis testibus
presens interfui ipsisque vt premittitur copiaui et transsumpsi Et quia collacionem prehabita cum suis originalibus
in omnibus et per omnia in originalibus concordare inueni ideo ad illam vel istum transsumptum
aut esse quod per alium scribere feci vna cum prescripti acti meum solito hic presens transsumptum
manu mea propria subscripsi in hanc publicam formam redigi Signoque et nomine meo solitis
et consuetis signaui rogatus et requisitus

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.