Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

769

CZ-NA > AZK-Pohled > 769

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
769, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen Nos Remundus de luchinburg baro illustris Regis et Regni bohemie omnibus inperpetuum presentem
paginam inspecturis Ut maior fides adhibeatur negociis degestis rebus scripturam decet fieri que contineat testimonium veritatis
Noscant igitur tam presentes quam posteri quod nos communi habito consilio fratris nostri vlrici ac aliorum fidelium amicorum
nostrorum unanimi eciam consensu eorundem excura quarundam obligacionum debitorum nos excurtere cupientes venerabili viro
domino heidenrico abbati sedlicensi atque abbatisse vallis sancte marie ordinis cisterciensis eorumque conuentui curiam siue allodium qua quondam
sifridus dictus vestenec iure hereditario possidebat sitam in longa villa iuxta belam rite et racionabiliter vendidimus absque omnis census
solucione libere et inperpetuum quiete et pacifice possidenda Et cum omnibus prouentibus siue vtilitatibus que sub terra vel supra terram
hereditatum predicte curie siue allodii poterunt euenire siue in metallo in rubeta in iudicio in pratis in pascuis in lignis in venacionibus
siue quibuslibet fortuitu siue casu ibidem crescentibus predictus dominus abbas ac abba eorumque conuentus gaudebunt cuiuslibet impedimenti scrupulo
relegato Nobis preterea in predicte curie siue allodii hereditatibus nichil iuris siue iurisdicionis reseruantes nec in banna siue exactione Regia
sed exintegro et totaliter nostri dominii potenciam in prefatum dominum abbatem ac abbam eorumque conuentum transferimus eo iure quo ad nos per
nostrorum antecessorum successionem hereditates iam prefate deuenerunt Eos quoque ad quos sepedicte hereditates siue titulo empcionis uel quouis
alio titulo peruenerint eadem libertate et iure volumus gratulari Ne igitur hanc nostram uendicionem aliquis calumpniose inposterum
possit uel ualeat irritare sepedicto domino abbati ac abbatisse eorumque conuentui presentes scribi et dari iussimus nostri sigilli et fratris nostri
vlrici munimine roboratas et eciam equitum circumdicionibus secundum Regni siue terre consuetudinem limitatas et cum annotacione
testium subscriptorum Qui sunt wolmirus de thucharidz przibizlaus de malatcowe conscik de longa villa hmannus de dobiscewidz przibico
de dobiscewidz witizlaus de bilciow yanussius de bilciow albertus de hotan cuno de hotan conradus de secbeserdz yesco de loscan diechan de belan
wozlaus de belan et multi alii fide digni Anno domini M° CCC° III° XI kal(endas) Februarii

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.