Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

786

CZ-NA > AZK-Pohled > 786

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
786, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Iohannes dictus de Rosbach . Necno(n) Borssius de Praga . Magistri Iuratorum . Simulq(ue) Peslinus Ekhardi . Heinli
nus Albus . Apatzco Carbonarius . Tirmannus Lemberer . et Martinus Hoppo . Ceteriq(ue) Iurati Montis Kutne . Recognos
cimus p(re)senciu(m) inspectorib(us) vniu(er)sis . tam p(re)sentibus q(uam) futuris ; Quod causam placiti ac impeticionis . qua(m) honestus vir
Petermannus Wylmanni . n(oste)r Conciuis et Coniuratus . inchoauerat erga honestam matronam d(omi)nam Agnetem Relictam
Martini Nozlini felicis memorie . quonda(m) Conciuis n(ost)ri . et eius pueros . Peschlinum et Annam . Atq(ue) Priuignos suos .
Nicolaum et Ieklinum . vice et nomine Henslini Nozlini generi sui . pro ducentis Sexagenis grossorum Pragen(sium) denar(iorum) .
quas prefatus Martinus Nozlinus . d(omi)ne Elyzabeth . Coniugi Henslini filie ip(s)ius Petermanni . p(ro) vero dotalicio p(ro)miserat
se daturum ; Honesti et Prudentes viri . Siboto dictus Kelberer Iudex . Nicolaus Euthardus . et Sifridus de Hartenberch .
qui interfuerant Testamento . q(uod) ip(s)e seped(ic)tus Martinus Nozzel disposuit in extremis . Inter ip(s)os ad vtriusq(ue) parcium
Arbitrium et conssum . composic(i)one amicabili finaliter deciderunt . Ita videlicet . q(uod) Testamentu(m) q(uod) ip(s)e Martinus Nozzel
Coram ip(s)is . bene compos sue rac(i)onis . deliberato animo disposuit atq(ue) fecit . Cum omnib(us) suis condicionib(us) et articulis .
sicut ip(s)i Siboto . Nicolaus . et Sifridus . post ip(s)ius Martini obitum conscribi et sigillo Montis parauerunt muniri .
Robur et efficaciam sortiri debeat . p(er)petuo valiturum . Taliter . q(uod) ip(s)a d(omi)na Agnes . Necno(n) Peschlinus et Anna pueri
eius . et eoru(m) heredes . ac Legittimi successores . Omnia bona sua . p(er) sepefatum Martinu(m) ip(s)is delegata . perfecte ac
libere debeant possidere . occupac(i)one seu impetic(i)one p(re)dictorum . Nicolai . Ieklini . et Henslini . et omniu(m) heredum ac succes
sorum suoru(m) . de cetero aliqua no(n) obstante ; Similiter viceuersa . ecia(m) antedicti Nicolaus Ieklinus et Henslinus . et
vniuersi eoru(m) heredes ac successores . vniu(er)sa bona sua . tam que antea cu(m) suis vxorib(us) h(ab)uerunt . q(uam) que ip(s)is pater
eoru(m) specialiter delegauit . debent Iure plenario . sine p(ar)ticipac(i)one aliq(ua) p(re)dictorum d(omi)ne Agnetis . Peschlini et Anne . et o(mn)i(u)m
heredum ac successorum suoru(m) retinere . et de hiis tam in vita q(uam) in morte facere et disponere . p(ro)ut ip(s)is placuerit . ad
sui arbitrij voluntatem ; Postremo ecia(m) prefatus Henslinus . Pratum q(uod) ip(s)i d(omi)ne Agneti . et suis pueris sepiusnotatis . in
brigauerat . omnino sine vlteriori occupac(i)one . p(ro) p(ar)ticula alterius prati . q(uod) sibi restituit . dimisit penitus liberum et solutu(m) ;
In cuius Rei testimoniu(m) et memoria(m) sempiterna(m) . p(re)sentes conscribi . et Sigillo n(ost)re Communitatis fecimus roborari ;
Actum et datum in Kuthis . Anno domini . Millesimo . Trecentesimo . Tricesimo . Tercio Nonas Nouembris .

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.