Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

126

CZ-NA > AZK-Trebon > 126

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
126, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In dei nomine amen Quoniam secundum apostolum om(ne)s vnum corpus sumus in xp(ist)o debem(us) karitat(is) op(er)ib(us) semper intendere ne scindam(ur) ab
hui(us) corp(or)is vnione Que eciam magis p(ro) illis sunt ne(cessari)a qui extra statum merendi positi transeuncium penar(um) subdunt(ur) rigori Proinde
ergo nobis Johanni p(re)posito mon(asterii) s(anc)te ac intemerate marie virginis Canonicor(um) Reg(u)larium in Glacz ordinis b(ea)ti Augustini p(ra)gen(sis) dyoc(esis) (et)
fratribus nostris vtile (et) salubre visum fuit q(uod) p(ro) nostri mon(asterii) Trebon(ensis) mon(asterii) p(re)d(ic)tor(um) p(re)sentium (et) futuror(um) fratribus defunctis suffragia in miss(is)
psalmis (et) or(aci)onib(us) s(an)c(t)is fierent quib(us) iidem fratres gra(cia) dei opitulante ad curie celestis gaudia celerius p(er)uenirent De statutor(um) itaq(ue) nostror(um)
mon(asterii) honorabilis viri domini Benessii p(re)positi mon(asterii) p(re)notati (et) Conuentus ipsius conniuencia (et) consensu in d(omi)no inter nos fraternitate co(n)tracta de
creuim(us) vt siue professi vni(us) uel plurium Nostri siue p(re)d(ic)ti mon(asterii) die obitus intimato psalmi consueti scilic(et) verba mea (et) cet(er)a in Capitulo
lectis vigiliis in choro (et) missa defunctor(um) p(ro) ipsius seu ipsor(um) a(n)i(m)abus cantata co(n)sequent(er) quilib(et) sacerdotum ip(s)o uel alio die leget vnam
missam dyacones vero Subdiacones (et) acoliti vnam qui(n)q(ua)genam psalmor(um) (et) fratres co(n)u(er)si Centum or(aci)ones d(omi)nicas cum totidem
Aue maria explebunt In die aut(em) aniu(er)sario p(ro) s(upra) p(re)d(ic)ti vigilie minores (et) vna tantum missa s(an)c(t)a nota sine co(m)mendac(i)o(n)e tenebunt(ur) Nisi quis
tunc vellet missam sp(eci)alem legere q(uod) non imp(ro)bam(us) s(ed) laudam(us) Jtem decernim(us) addicientes ad p(re)missa ut p(ar)ticipes efficiant(ur) in vita
parit(er) (et) in morte Missar(um) or(aci)onum abstinenciar(um) vigiliar(um) elemosinar(um) omniumq(ue) bonor(um) que in domo n(ost)ra (et) in domo sepe d(ic)ta p(er) p(re)sentes
n(ost)ros diuina dignabit(ur) clemencia op(er)ari Jn p(re)missor(um) omnium testimonium n(ost)ri (et) Conuentus n(ost)ri sigilla p(re)ntib(us) su(n)t appensa Datum
(et) actum Jn monasterio nostro Glacz(ensi) Anno d(omi)ni Millesimo C C C lxxvi Jn die s(anc)tor(um) ap(osto)lor(um) Symonis (et) Jude (et)c(etera)

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.