Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R2_STRONG

1235

CZ-NA > AZK > 1235

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1235, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Karolus dei gratia Romanor(um) Rex semp(er) Augustus et Boem(ie) Rex. Honorabili Wenceslao pl(e)b(a)no Eccl(es)ie parrochialis sancti Galli in Nouoforo Maiori
Ciuitatis pragen(sis) necnon seniorib(us) et toti p(o)p(u)lo eiusdem parrochie fidelib(us) n(ost)ris dil(ec)tis, Gr(ati)am Regiam et om(n)e bonum. fideles dilecti Inter alia felicitat(is)
insignia, quibus Creator omnium consueta benignitatis munere solium n(ost)r(u)m grato fauore p(ro)spexit, non arbitramur fore declinius, ut sicut temporalis
fortune presidio subiectione potentum et p(ro)cer(um) sacri Romani Imp(er)ij Maiestati n(ost)re succurrens actus nostros optata p(ro)sp(er)itate direxit, pius ille et mag
nificus bonar(um) mentium retributor sic et sue pietatis non immemor ad erogandum que sunt spiritus et que int(er)minabilis vite eternam leticiam censetur aspi
cere se prebet et prebuit alta dispensatione consilij continue liberalem. Vt etiam no(n) solum Regie menti prebeatur in hijs exultandi materia, ver(um) subiectu(m) Reg
ni Boem(ie) vniuersalis populus de tanti muneris festiua leticia glorietur. Precipue tamen vob(is) exhibetur gaudior(um) festiuitas, vt int(er)ne mentis applausu in
spirituali leticia in xp(ist)o d(omi)no pre ceter(is) n(ost)ris fidelibus prestantius gaudeatis. Nam dum nup(er) p(er)suasione benigna sacri flaminis ad Monasteri(um) s(an)c(t)i Galli Ord(in)is
sancti Benedicti Constancien(sis) dioc(esis) nostra Celsitudo p(ro)cederet, et a loci preside, abb(at)e videlic(et) Mon(asterii) suprad(ic)ti, sub debita reuerentia susciperemur ibidem, mox int(er)
Regia vota altare sancti Galli no(n) absq(ue) magno labore, et fatiga multiplici, apertum est, et inibi inter alia celestis largitatis donaria, gratum quidem nob(is) mu
nus accepimus, Capud sancti Galli, quem vobis alias diuine inuencionis cura patronum constituit, et cui(us) opem consuemp(ti)s attentius cuiuslibet neccessitatis
euentu, p(ro)nis crebro studijs implorare. Mittimus igitur fidelitati v(est)re p(er) dilectos nobis Joh(ann)em can(onicu)m Wissegraden(sem) Capellanum et Wenceslaum de Wissylowicz
familiares n(ost)ros Caput patroni v(est)ri p(re)d(ic)ti, ut si pridem, sicut pia mente confidimus, indigenae v(est)re compendia benigni cordis pietate respexit, nunc vobis frat(er)
na vicinitate coniunctior, vt in Reliquiar(um) venerabilium ipsius p(re)sentia, suffragia talis ac tanti patroni et d(omi)ni fiducialius imploretis. Suscipiat idcirco letis mentib(us)
v(est)ra fidelitas tante missionis thezaur(um), et ad celebres iocunditates gaudior(um) sollempnium in tanti int(er)cessoris aduentu, intima v(est)ror(um) cordium ap(er)ite, vt om(n)ipotenti deo
de tam sublimi mun(er)e, honorem et gl(ori)am ac Regi v(est)ro cuius sollicitudine hijs intenditur, grates debitas referatis. Decernimus etiam, ut p(ro) conseruacione Reliquiar(um) hui(us)
secretum fiat, sufficienti firmitate munitum, apposicione clausure duplicis de duab(us) clauibus reserat(um). Quarum vnam aput loci pl(e)b(a)num, Aliam vero apud
quemcu(m)q(ue) vir(um) ydoneum, quem co(mmun)ibus votis eligendum duxitis, volum(us) p(er)man(er)e. Nam q(uo)d singularis laboris sollicitudine querit(ur), decet itaq(ue) p(ro)pensius custodiri.
Dat(um) Constancie sub n(ost)ro maiori sigillo, Anno d(omi)ni Mill(es)imo Trecentesimo Quinquag(es)imo Tercio, Jndict(ione) sexta, penult(ima) die Mens(is) septemb(ris), Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno
Octauo.

Johannes de
Nouoforo.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.