R3_PERIOD_CONTEXT
1641
CZ-NA > AZK > 1641
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Johannes ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei Dilectis filijs .. Preposito et Capitulo Domus Sepulcri Dominici de Zderaz
sit(e) ad Roman(am) eccl(esi)am nullo medio pertinentis ordinis sancti Augustini Pragen(sis) dioc(esis) Sal(utem) et ap(osto)licam ben(edictionem).
Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis
ut id per sollicitudinem officij n(ost)ri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in d(omi)no filij u(est)ris
iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus n(ost)ris
Roman(is) Pontificibus siue per priuilegia uel alias indulgentias uobis et Domui u(est)re concessas necnon liberta
tes et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus uel alijs xp(ist)i fidelibus rationabiliter uobis
et Domui predicte indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis uobis et per uos eidem Domui auctoritate
ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
n(ost)re confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indi
gnationem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli apostolor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Auinion(e)
Id(us) Aprilis Pontificatus n(ost)ri Anno Primo.