Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

1651

CZ-NA > AZK > 1651

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1651, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Nouerint vniuersi tenorem presencium inspecturi quod nos frater Nicolaus episcopus ecclesie Wissegraden(sis) nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinentis et officialis curie domini Pragensis ex bulla seu auctoritate sanctissimi in Christo patris ac domini domini Honorij diuina prouidencia pape tercii vidimus et legimus non cancellatas non abolitas non rasas nec in aliqua sui parte corruptas duas ipsius bullas et filis sericis quarum tenores tales sunt Honorius episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filijs abbatibus et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste peruenerint salutem et apostolicam benedictionem Audientes nequimus non mirari quod dilecti filij fratres hospitalis Ierosolimitani ad soluendam vicesimam de prouentibus ecclesiarum suarum quas habent in vestris diocesibus compelluntur Cum igitur vniuersa que habent in pios vsus et fratrum alimoniam pauperum ac collacionem fiant pro tenenda terre sancte et eorundem rite seruanda consilio deputata. fraternitati vestre auctoritate presencium mandamus quatinus eos super huiusmodi prestacione a qua eos eximimus liberos et immunes nullatenus molestetis nec permittatis ab aliquibus molestari. in eos qui secus presumpserint excommunicacionis sentenciam promulgantes. Datum Anagnie. viij. Idus Iulij. Pontificatus nostri Anno septimo. Item Honorius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filijs abbatibus prioribus decanis archidiaconis archipresbiteris ac alijs ecclesiarum prelatis per regnum Boemie constitutis salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbacione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissoluitur et canonice sentencie seueritas eneruatur ut viri religiosi et hij precipue qui per sedis apostolice priuilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas dum inueniuntur qui congrua illis proteccione subueniant et pro fouenda pauperum innocencia se murum defensionis apponant Specialiter autem dilecti filij fratres domus hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani tam de frequenti iniuria quam de cottidiano defectu iusticie conquerentes vniuersitatem vestram litteris apostolicis monemus et exhortamur in domino per apostolica vobis scripta mandantes quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum aut hominum suorum irreuerenter inuaserint aut ea iniuste detinuerint que a dictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in fratres ipsos contra apostolice sedis indulta sentencias excommunicacionis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum de terris habitis ante concilium generale quas proprijs manibus aut sumptibus excolunt seu nutrimentis ipsorum spernentes apostolice sedis priuilegia extorquere non obstante premissa si laici fuerint publice candelis accensis excommunicacionis sentencias percellatis si uero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellacione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sentenciam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici sepedicti pro violenta manuum inieccione anathematis vinculo fuerint innodati cum diocesani episcopi litteris ad sedem apostolicam uenientes ab eodem vinculo mereantur absolui. Villas autem in quibus bona fratrum predictorum aut hominum suorum per violenciam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdicti sentencie supponatis. Datum Reate. v. Idus Augusti. Pontificatus nostri anno decimo. Vidimus eciam litteras Vrbani pape quarti modis predictis munitas et bullatas continentes infra scripta. Vrbanus episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs preposito et fratribus domus domini sepulchri de Zderaz ordinis sancti Augustini Pragensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Pro re delectabili iocunda et deo grata sumus ut cum loca diuino cultui dedicata et pietatis nobis dimittimus attributa multipliciter honorare possimus eciam Ierosolimitana ecclesiam ex premissis locis subdita sibi decus recipit licet immeriti fuimus ad apicem dignitatis fastigium euocati gratiosi fauoris munere prosequimur Sane peticio vestra nobis exhibita continebat quod licet inter alijs quas in ciuitate aut diocesi obtinetis per fratres domus vestre presbiteros et seruientes a tempore cuius non extat memoria sacra deseruite venerabilis frater noster Iohannes Ierosolimitanus episcopus tunc in partibus illis legatus de assensu et voluntate ordinarij ac eorundem domus preuidit ex ipsius ecclesie seu solennitatis ad quam prefata domus pleno iure pertinet non modicum detrimentum Quare uos idem prepositus ecclesie in omnibus suis oneribus ad ipsam matrem ecclesiam nullo penitus mediante pro ipsam volentes prout prepositus librare grauius ut dictus episcopus sicut hactenus sic in posterum per huiusmodi fratres pro tempore facere decernere non obstante contradiccione remaneat. Vestris igitur iustis postulationibus grato concurrentes assensu auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Viterbij. Idus Februarij. Pontificatus nostri anno secundo. Item Gotsridus miseracione diuina tituli sancti Georgij ad velum aureum diaconus cardinalis vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in domino Noueritis nos inspexisse ac eciam perlegisse quasdam litteras siue priuilegia felicis recordacionis domini Vrbani pape quarti non abolitas non viciatas nec cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas ueras bullas et litteras bullatas quarum tenor talis est Vrbanus episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs priori et conuentui ecclesie domini sepulchri Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem Vestris supplicacionibus inclinati ut capellis sitis in locis ad uos pleno iure pertinentibus aut sumptibus colitis tam ultra mare quam citra nulli decimas soluere teneamini auctoritate vobis presencium indulgemus districtius inhibentes ne quis a uobis huiusmodi decimas exigere uel extorquere presumat non obstante si de huiusmodi possessionibus hactenus decimas persoluistis aut aliquibus in indulgenciis seu priuilegiis sedis apostolice quibuscumque exempcionibus uel locis aut ordinibus concessis de quibus in nostris litteris oporteat plenam et expressam fieri mencionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum aput Vrbemueterem. ij. Idus Iunij Pontificatus nostri anno secundo In cuius rei visionis testimonium presentes litteras fieri et sigilli nostri munimine iussimus roborari Datum aput eandem Vrbemueterem anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio. Mensis Nouembris. die viij. Pontificatus eiusdem domini Vrbani pape quarti anno tercio. Hoc autem sigillum est de rubea cera filis sericis appensum habens hec signa scilicet in anteriori et plana parte equi subcuius uentre draco iacet sub quo hec littera S. tituli sancti Georgij ad velum aureum diaconus cardinalis in exteriori aut giro circumquaque formam hominis capite coronam habentis in circuitu eius hec littere In nomine tuo saluum me fac Ihesus hec littere saluas qualibet sin parte Gregorius dei gratia episcopus seruus seruorum dei dilectis filijs preposito et fratribus domus domini sepulchri Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in domino filij vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus. Specialiter autem decimas laborum vestrorum de terris habitis ante concilium generale quas proprijs manibus aut sumptibus excolitis seu de nutrimentis vestrorum animalium a uobis nullus exigere uel extorquere presumat sicut in litteris felicis recordacionis Alexandri pape predecessoris nostri plenius continetur vobis et per uos eidem domui auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani. x. Kalendas Februarij Pontificatus nostri anno secundo In cuius rei euidentius testimonium presentes litteras fieri et sigillo nostro munimine fecimus roborari Datum Prage Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo viij viij Kalendas Maij Indicionis vndecime Pontificatus vero nostri Anno secundo Hoc autem sigillum in pre filum habet figuram episcopi in cathedra sedentis cum baculo pastorali formam tenentis in circuitu ferentis primo crucem deinde has litteras Sigillum Gregorij dei gratia Pragensis ecclesie episcopi In parte aut altera formam capitis humani et supra caput has litteras sanctus Wenceslaus et in circuitu primo crucem deinde hec littere sigillum secreti mei. In quorum eciam testimonium premissis sigillum proprium est appensum et nos Iohannes miseracione diuina Pragensis episcopus ad peticionem religiosorum virorum prepositi et fratrum conuentus monasterij sancti Petri Zderasiensis per prepositum soliti gubernari ordinis sancti Augustini sepulchri domini Ierosolimitani predicte Pragensis diocesis iussimus eciam sigillum nostrum appendi Datum Prage Anno domini Millesimo trecentesimo vicesimo secundo in vigilia sancti Mathie apostoli.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.