Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

2194

CZ-NA > AZK > 2194

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 3
2194, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Ladislaus dei gracia Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie Rame Seruie Gallicie Lodomerie Cumanie Bulgarie q(ue) Rex Austrie et lucemburgen(sis) Dux Morauie et lusacie Marchio ad p(er)petuam rei memoriam Siquid vnq(u)am est quod regia cel
situdo singulari ac p(re)cipuo fauore p(ro)sequi debeat id in p(ri)mis e(ss)e iustissime arbitramur vt eorum op(or)tunitatib(us) p(ro)spiciat co(n)dicionib(us) q(ui) mendaci qui immo(r)talib(us) dei sancto sunt m(an)cipati dediti Nam ab ip(s)is omnipotenti deo per quem Reges regnant iugiter cum laude gracie
referuntur p(ro) Regum salubri decore crebro q(ue) oratur et regnorum t(ra)nquilla quies ac pax diuturna sine int(er)missione p(re)cibus cottidianis exoratur Cum igitur honorabilis wenceslaus p(re)positus monast(er)ii Chotessouien(sis) ordinis p(re)monstraten(sis) et p(ra)gen(sis) dyoc(esis) deuotus nost(er)
dilectus humil(iter) a nobis p(re)ce peciit q(ua)t(enus) de solita nostra benignitate ac religionis intuitu sibi Religioseq(ue) p(ri)orisse monialibus totiq(ue) conuentui monast(er)ii p(re)dicti eorum eciam q(ui) successoribus approbare ratificare et confirmare dignaremur omnes l(itte)ras i(m)munitates gratias libertates
priuilegia a p(re)decessoribus n(ost)ris concessas et data a diuis antecessoribus n(ost)ris Regibus Bohemie et p(re)sertim p(ri)uilegium quoddam Serenissimi karoli p(ro)aui n(ost)ri carissimi habens insertum i(n)dultum Gregorii pape decimi cuius tenor sequitur in hec verba In nomine sancte et indiuidue
trinitatis feliciter amen karolus quartus diuina fauente clemencia Romanorum Imp(er)ator semper augustus et Bohemie Rex Ad p(er)petuam rei memoriam Preclaris virtutum op(er)ibus ad que ex iniuncto nobis Imperialis dignitatis assumimus officio illud libencius et ampliori desiderio charitatis
nostra p(ro)sequitur q(uo)d decorem et comodum domus d(omi)ni et monast(er)iorum eiusdem statumq(ue) pacificum in ip(s)is deo militantium amplius op(er)atur et per quod insidencium molestiarum aditus obsecatur Sane p(ro) parte Religiosarum charit(at)e et Sororum monast(er)ii Chotessouien(sis) ordinis
p(re)monstraten(sis) p(ra)gen(sis) dyoc(esis) deuotarum nostrarum dilectar(um) Maiestati n(ost)re fuit humiliter supplicatum q(ua)t(enus) quoddam p(ri)uilegium seu papale rescriptum nonnullas ip(s)is continens quas pie Religiose a sed(e) ap(osto)lica alias obtinuisse noscuntur ratum et gratum habere et contentis in ip(o) fauorabi
liter co(n)sentire pietate solita dignaremur Tenor vero dicti p(ri)uilegii seu rescripti per omnia talis est Gregorius ep(is)c(opus) seruus seruorum dei dilectis in xp(o) filiabus charit(at)e monast(er)ii Chotessouien(sis) eiusq(ue) Sororibus tam p(re)sentibus q(u)am futuris regularem vitam p(ro)fessis in p(er)petuum Religiosam
vitam eligentibus ap(osto)licum conuenit adesse p(re)sidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a p(ro)posito reuocet aut robur q(uo)d absit sacre Religionis eneruet Ea propter dilecte in xp(o) filie n(ost)ris iustis postulacionibus clementer annuim(us) et monast(er)ium Chotessouien(sis) Abbatissam
p(ro)priam non habens sed per Magistrum solitum gubernari p(ra)gen(sis) dyoc(esis) in quo diuino estis obsequio mancipate sub beati petri et nostra p(ro)teccione suscipimus et p(re)sentis scripti p(ri)uilegio co(m)munim(us) In p(ri)mis siquidem statuentes vt ordo Canonicus qui sec(un)d(u)m deum et beati
Augustini Regulam atq(ue) institucionem p(re)monstraten(sis) fratrum in eodem monast(er)io institutus e(ss)e dinoscitur p(er)petuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascumq(ue) possessiones quecumq(ue) bona idem monast(er)ium in p(re)senciar(um) iuste ac canonice possidet aut in futurum
concessione pontificum largicione Regum vel p(ri)ncipum oblacione fidelium seu aliis iustis modis p(re)stante d(omi)no poterit adipisci firma vobis et eis que vobis successerint et illibata p(er)maneant in quibus hec p(ro)priis duxim(us) exp(ri)menda vocabulis locum ip(su)m in quo p(re)fatum monast(er)ium est cum omnibus
pertinenciis suis villam Chotessouitz cum hominibus thanton(um) cum siluis iurisdiccioni chorali et omnibus pertinenciis et appendiciis suis villam dobzan cum foro et cum duabus eccl(esi)is videlicet sancti viti et sancti Nicolai et omnibus pertinenciis suis de m(er)clinis de lesina de Cnuotm de lesan de p(re)
tinis de senida de linetin de wieskono et de subareche villas cum omnibus appendiciis et pertinenciis ear(un)dem villam de Stankow cum eccl(esi)a sancti Iacobi et cum foro et ceteris pertinenciis et appendiciis earundem de Chuthen de holissono de hridouitz de Czelice de lesino de zrod de litzono
et de duwio villis cum vniuersis appendiciis et pertinenciis earundem villam de Zebrene cum Capella sancti Castuli et aliam villam de Cechticzin de p(ra)ssow de zaluse de kotouia de Czelite de houekouia de Chynicz de zbon de vyezderk de rzbecz de Mlane et de alia Mlaczek et de leui
villis cum omnibus appendiciis et p(er)tinenciis earundem Medietatem ville de Oyprouicz de Zotnowi et de loznoza villas cum omnibus attinenciis et pertinenciis ear(un)dem Eccl(esi)am sancti laurencii in plzna sitam in monte cum eccl(esi)is et capellis dependentibus ab eadem videlicet sancti Iohannis san
cti p(et)ri sancti pauli sancti martini sancte Crucis et sancti wenceslai et omnibus pertinenciis ear(un)dem Eccl(esi)am sancti blasii de drabozicz et annuum redditum denariorum quem percipitis in Ciuitate p(ra)gen(sis) in curia et in domastlik et in foro Ciuitatis eiusdem Taras possessiones redditus iurisdiccioni
temporalem et quicq(ui)d iuris in villis et locis p(re)dictis monast(er)ium v(est)r(u)m noscitur obtinere decimas grossas et minutas quas p(er)cipitis in Gumpis kays in p(ra)ssen p(ro)uincia constitutis Theloneum in villa de domastlik in rostislaui in zedlcz et in lubotouia in nedosieczh duo thanses et lothm duas
Eccl(esi)as videlicet sancti anathasii et sancte ludmille villam de hrzissouicz cum Capella sancti Gothardi villam de p(ra)dnia cum eccl(esi)a sancti Nicolai villas de Cernoua de isruncz de Marenin et luchochouicz cum omnibus appendiciis et pertinenciis ear(un)dem et alias raras et possessiones v(est)ras
et quicq(ui)d iuris in Regno Bohemie monast(er)ium v(est)r(u)m noscitur obtinere in terris p(ra)tis vineis nemoribus vsuariis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et i(m)munitatibus suis Sane noualium v(est)ror(um) que p(ro)priis sumptibus colitis de quibus aliquis anten(us)
non p(er)cepit siue de v(est)ror(um) animalium nutrimentis nullus a vobis decimas exig(er)e uel extorquere p(re)sumat liceat q(uo)q(ue) vobis p(er)sonas liberas et absolutas e seculo fugientes ad conuersionem recip(er)e et eas absq(ue) contradiccione aliqua retinere Prohibemus insuper vt nulli Soror(um) v(est)rar(um) p(ro)fessione facta in monast(er)
rio v(est)ro p(ro)fessionem suam sit sine charit(at)e sue licentia de eodem loco nisi arcioris religionis obtentu disced(er)e discedentem vero absq(ue) co(m)munium l(itte)rarum v(est)rar(um) caucione nullus audeat retin(er)e Cum autem g(e)n(er)ale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis ianuis exclusis exco(m)municatis et interdictis non pul
satis campanis suppressa voce diuina officia celebrare dummodo causam non dederitis interdicto Crisma vero oleum sanctum consecraciones altarium seu basilicarum et benedicciones monialium a dyocesano suscipietis Ep(is)c(op)o siquidem katholicus fuerit et gratiam et co(m)munionem sacrosancte Romane sedis habu(er)
it et ea vobis uoluerit sine prauitate aliqua exhibere Prohibemus insuper ne infra fines parrochie v(est)re si eam habetis nullus sine assensu dyocesani Ep(is)c(op)i et v(est)ro Capellam seu oratorium de nouo construere audeat saluis p(ri)uilegiis pontificum Roman(orum) Ad hec nouas et indebitas exacciones ab archie
p(is)c(op)is Ep(is)c(op)is Archidiaconis seu decanis aliisq(ue) omnibus ecclesiasticis secularibusq(ue) p(er)sonis a vobis omnino fieri prohibemus Sepulturam quoq(ue) ip(s)ius loci liberam e(ss)e decernim(us) vt eorum deuocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberauerint nisi forte exco(m)municati vel interdicti sint aut eciam
puplice vsurarii nullus obsistat salua tamen iusticia illarum eccl(esi)ar(um) a quibus mortuor(um) corpora assumuntur Decimas p(re)terea et possessiones ad ius eccl(esi)ar(um) v(est)rar(um) spectantes que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad eccl(esi)as ad quas p(er)tinent reuocandi
libera sit vobis de nostra auctoritate facultas Paci quoq(ue) et tranquillitati v(est)re paterna in posterum sollicitudine p(ro)uidere volentes auctoritate ap(osto)lica prohibemus vt infra clausuras locor(um) seu Grangiarum v(est)rar(um) nullus rapinam seu furtum facere ignem appon(er)e sanguinem fundere hominem temere capere vel
interfic(er)e seu violenciam audeat exercere Preterea omnes libertates et i(m)munitates a p(re)decessoribus n(ost)ris Romanis pontificibus monast(er)io v(est)ro concessas necnon libertates et exempciones secularium a Regibus et p(ri)ncipibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate ap(osto)lica confirmam(us) et p(re)sentis
scripti p(ri)uilegio co(m)munimus Decernimus ergo vt nulli omnino hominum liceat p(re)fatum monast(er)ium temere p(er)turbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare sed omnia integra conseruentur eor(um) p(ro) quor(um) gubernacione ac sustentacione concessa sunt vsibus
omnimodis p(ro)futura Salua sedis Ap(osto)lice auctoritate et dyocesani Ep(is)c(op)i Canonica iusticia et in p(re)dictis decimis moderacione consilii g(e)n(er)alis Siqua igitur in futurum Ecclesiastica secularisue p(er)sona hanc n(ost)re constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit secundo tercione
co(m)monita nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit potestatis honorisq(ue) sui careat dignitate reamq(ue) se diuino iudicio existere de p(er)petrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et d(omi)ni redemptoris d(omi)ni n(ost)ri ih(es)u xp(ist)i aliena fiat atq(ue) in extremo examine districte subiaceat vlioni
Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax d(omi)ni n(ost)ri ih(es)u xp(ist)i quatin(us) et hic fructum bone accionis p(er)cipiant et aput districtum iudicem p(re)mia eterne pacis inueniant amen Ego Symon t(ituli) sancti charit(at)is p(res)b(ite)r Cardinalis ss(ubscripsi) Ego antherus t(ituli) sancte praxedis p(res)b(ite)r Cardinalis ss(ubscripsi)
Ego Gregorius katholice eccl(esi)e ep(is)c(op)us Ego frater Iohannes portuen(sis) et sancte Rufine Ep(is)c(op)us ss(ubscripsi) Ego Iohannes sancti Nicolai in Carcere Tullian(o) diaconus Cardinalis ss(ubscripsi) Ego otto bonis sancti Adriani diacon(us) Cardinalis ss(ubscripsi) Ego Iacobus sancte marie in Cosmedin diaconus Cardinalis ss(ubscripsi) Ego
Gottfridus s(an)c(t)i Georgii ad velum aureum diaconus Cardinalis ss(ubscripsi) Datum aput vrbemueterem per manum M(agist)ri Iacobi leuatoris sancte Roman(e) eccl(esi)e vicecancellarii v kal(endas) Iunii Indiccione p(ri)ma Incarnacionis d(omi)nice Anno Millesimo cc(entesimo) lxxvi pontificatus vero d(omi)ni Gregorii pape x Anno s(e)c(un)do
Nos igitur habita consideracione status Imperialis in quem nos deus omnipotens ip(s)ius ineffabilitatib(us) meritis sua benignitate euexit et ex cuius ordinato regimine remedis ecclesiasticis p(ro)esse tenemur considerantes eciam p(ro)prie salutis compendiu(m) animo deliberato non per errorem aut improuide
sed ex certa nostra sciencia et maturo p(ri)ncipum Baronum Nobilium et p(ro)cer(um) nostror(um) accedente consilio l(itte)ras supradictas et contenta in ea auctoritate Regia Bohemie rata et grata atq(ue) p(er)petuis temporibus n(ost)ris fidelibus et subditis q(uo)ad p(re)missa omnia et singula in suo vigore
et robore manuteneant fideliter et conseruent sub pena centum marchar(um) auri puri quam ab eo qui contrafecerit tociens quociens contrafactum fuit irremissibiliter exigi volumus et earum medietatem Regali Bohemie Came(re) residuam vero partem iniuriam passor(um) vsibus decernim(us) applicari
Nisi Regni nostri Bohemie et Corone eiusdem legi et alior(um) quor(um)libet Iuribus semper saluis Signum serenissimi p(ri)ncipis et d(omi)ni d(omi)ni karoli quarti Romanorum Imp(er)atoris inuictissimi et gloriosissimi Bohemie Regis Testes huius rei sunt venerabilis clericus p(ra)gen(sis) Archiep(is)c(op)us
Iohannes lutomislensis sacre Imperialis aule Cancellarius Iohannes olomucen(sis) et Theodericus mindensis eccl(esi)ar(um) ep(is)c(op)i Illustres p(ri)ncipes duces Borbonen(ses) Bolko opolien(sis) et Bolko falkenbergen(sis) duces ac Wilhelmus marchio misnen(sis) Nobiles hidosso de warta Sbinko dictus lepus de hasenburg hasio
de Sweretin susimi Camerarii n(ost)ri Thimo de kolditz Arnoldus de pachom et alii q(uam)plures n(ost)ri sacri Romani Imp(er)ii et Regni Bohemie fideles dilecti p(re)nium sub n(ost)re Imperialis maiestatis sigilli testimonio l(itte)rarum Datum prage Anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octauo
Indiccione vndecima iv kalen(das) marcii Regnorum nostror(um) Anno duodecimo Imp(er)ii vero tercio de eciam p(re)ce n(ost)ris approbari ratificari et confirmari p(er)sonas duas vnam nominatam Sullaw iouanem n(ost)re que dicitur lene et aliam vocatam Ianow sitam aput villam q(ue) dicitur vhercze et t(er)cia dicta lassaw sitam aput
villam dictam litize
instructas et factas post suor(um) p(ri)uilegior(um) concessionem Nos dum cultus reium q(ui) deo dicatar(um) conseruacioni atq(ue) augmenta p(ro)uidentes Non per errorem aut improuide sed matura animi deliberacione et cum sano consilio n(ost)ror(um) p(ro)cer(um) et fidelium de certa n(ost)ra sciencia auctoritate Regia Bohemi
ca dictas l(itte)ras i(m)munitates libertates gratias p(ri)uilegia q(ui) ac iura vniuer(sa) p(re)sertim sup(ra)scriptum p(ri)uilegium karoli et ip(s)ius i(n)dultas p(re)fato p(re)posito p(ri)orisse monialibus ac toti co(n)uentui monast(er)ii supradicti eor(um) eciamq(ue) successoribus approbamus ratificam(us) et confirmam(us)
et de nouo concedimus cum omnibus i(m)munit(atibus) articulis clausulis et intencionib(us) suis quemadmodum si de verbo ad verbum in p(re)sentibus de ip(s)is mencio fieret p(re)sentem p(ri)uilegii n(ost)ri seriem karoli p(re)aui n(ost)ri sicut supra conscriptum est decernim(us) q(uo)d ac volum(us) dictas l(itte)ras omnes et p(ri)uilegia
cuncta cum omnibus contentis in eis obtin(er)e p(er)petuo firmum plenum et inuiolabile robur Supplentes eciam de plenitudine potestatis omnem defectum qui q(uo)molibet p(re)missis obsisteret Nulli ergo liceat hanc n(ost)re maiestatis paginam infring(er)e aut ei ausu temerario co(n)traire
Siquis autem contrarium fecerit siue attemptauerit Serenitatis n(ost)re indignacionem se nouerit incursur(um) |...|

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.