R3_PERIOD_CONTEXT
242
CZ-NA > AZK > 242
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Clemens ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis in (christ)o filiabus .. Abbatisse et Conuentui Monasterij
Monialium sancti Georgij in Castro Pragen(si) ordinis sancti Benedicti Salt(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Solet
annuere sedes ap(osto)lica pijs uotis et honestis petencium precibus fauorem beniuolum impertiri. Ea propter dilecte
in (christ)o filie uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a prede
cessoribus n(ost)ris Roman(is) pontificibus siue per priuilegia seu alias indulgencias uobis et Monasterio u(est)ro concessas
necnon libertates et exempciones secularium exaccionum a Regibus et Principibus et alijs (christ)i fidelibus racio
nabiliter uobis et dicto Monasterio indultas sicut eas iuste ac pacifice obtinetis uobis et per uos
eidem Monasterio auctoritate ap(osto)lica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli
ergo omnino hominum liceat hanc paginam n(ost)re confirmacionis infringere uel ei ausu temerario
contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beator(um) Petri et Pauli
Ap(osto)lor(um) eius se nouerit incursurum. Dat(um) Auinion(e) xiij k(a)l(endas) Maij Pontificatus n(ost)ri Anno Octauo