R3_PERIOD_CONTEXT
25
CZ-NA > AZK > 25
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen. Notum sit vniuersis et singulis presens publicum instrumentum visuris lecturis
siue audituris, Quod Anno domini Millesimo quingentesimo decimo octauo Indicione septa die vero mensis Maij tredecima hora terciarum vel quasi Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini
nostri Domini Leonis diuina prouidencia pape decimi Anno eius sexto In mei Notarij publici testiumque infra vocatorum ac rogatorum presencia Constitutus personaliter Reuerendus pater frater Jacobus Prior ipsius
ecclesie sanctorum wenceslai et Karoli in inferiori Ingelheim Moguntinensis diocesis Aule Imperialis ordinis Canonicorum regularium sancti Augustini in manu sua hinc literas in pergameno cum Sigillo rotundo siue
typo Cesareo pendenti in zona sericea nigri et Glauci coloris Inuiolati simi ac serenissimi olim principis et domini domini felicis recordacionis Karoli quarti Romanorum Imperatoris semper Augusti et boemie
Regis se sanas integras non viciatas nec in aliqua sui parte suspectas sed omni prorsus vicio ac suspicione carentes ut prima facie apparebant in medium exhibuit atque produxit mihique Notario publico infrascripto tradidit
requirens hinc sub debito officij mei quatenus easdem de verbo ad verbum copiarem transsumerem et in publicam formam redigerem Quarum literarum tenor et continencia de verbo ad verbum sequitur et est talis
In nomine sancte et indiuidue trinitatis feliciter Amen Karolus quartus diuina fauente clemencia Romanorum Imperator
semper augustus et boemie Rex ad perpetuam rei memoriam Religioso Hauricio ecclesie sanctorum wenceslai et Karoli in Inferiori Ingelheim Moguntinensis diocesis ipsius Aule Imperialis Elemosinario
familiari domestico commensali et deuoto suo dilecto graciam suam et omne bonum Dum circa dispensacionem ministeriorum que specialiter sacra Imperialis Aula desiderat mens nostra distrahitur dum animum
nostrum de eligendis ad officia mense nostre personis ydoneis meditamur Illud necessarium cognoscimus illud pre ceteris arduum inuenimus ut ad illa officia viros vita et moribus approbatos ampliori diligencia eligamus
quos ex officij sui debito Cesariis assidue assistere contingit conspectibus quique dum in administracione ciborum maior fides et industria sollicitudo requiritur familiarioribus nobis ministeriis obsequuntur Hinc
est quod merita tue deuocionis et fidei intime consideracionis intuitum conuertentes et ecclesie tue prefate in Inferiori Ingelheim quam diuus Karolus quondam Romanorum Imperator predecessor noster dilectus olim
fundauerat quamque postmodum valde collapsam tam pro reuerencia et augmento cultus diuini quam in memoriam tanti principis in statum restaurare curauimus considerantes et eam personarum collegio qui
reddituum competenti suffragio decorare nec non eiusdem ecclesie ipsius tibi videlicet et tuis successoribus perpetuo de benignitate cesarea honorem volentes et graciam facere specialem aucte Imperiali Principum
Procerum et baronum nostrorum accedente consilio te in verum et Imperialis aule Elemosinarium eligimus facimus constituimus et per certa sciencia et eciam Eadem aucte Cesarea decernimus ut tu et successores tui
qui pro tempore fuerint ipsius ecclesie in Ingelheim antedicte censeamini vocemini et sitis realiter Elemosinarij tui et successorum nostrorum Romanorum Imperatorum et Regum sicut et alij sunt in tali officio Imperiales
officiales familiares et domestici commensales et cottidie ante mensam Imperialem in superpellicio et amictu vicia et cum baculo tamquam officiati incedentes elemosinarum officium fideliter exequamini
et soletis nisi forte debilitate corporea pregrauati aut in legacionem Cesarea ut ad in facto necessario de vna vel successorum nostrorum licencia te vel eos abesse contingerit quo casu per ydoneum et
honestum presbiterum expleatur procurabitis officium memoratum Et ut frequencius Imperialibus intendere et adesse possitis obsequijs tibi et dictis tuis successoribus cuicumque pro tempore fuerit videlicet vni
cuilibet cum duobus famulis et tribus equis victualia et solita necessaria ac pabulum volumus ab officialibus Curie Imperialis qui ad hoc deputati fuerint tam karitatiue quam beniuole et sine contra
diccione qualibet ministrari Concedimus eciam tibi et ipsis aucte prescripta graciose ut omni tempore duos clericos habere possitis ad nutum vestrum instituendos et eciam dum placuerit remouendos qui
ad mensam nostram in vestro vobis cooperari ministerio tenebuntur et inhiolominus ad mandatum vestrum coram alijs mensis Principum Procerum
et familiarium Aule nostre in his que ad officium elemosinarie pertinent assidue ministrare Quibus eciam de expensis et necessariis alijs a Curia Imperiali
statuimus prouideri Teque et eosdem successores tuos vbique terrarum atque locorum vniuersis priuilegiis libertatibus immunitatibus Iuribus graciis honoribus et indul
tis quibus ceteri Aule Imperialis officiales domestici pociuntur uti decernimus perpetuis temporibus et gaudere multos successores meos quos nutu diuino post nostrum
ab hac luce discessum deo miserante felicem in Imperiali siue Regio Romanorum culmine residere contigerit attencius obsecrantes ut in premissis omnibus te et dictos
tuos successores pie recipiat ac gratanter admittant ac manuteneant foueant fauorabiliter et conseruent Signum Serenissimi principis et domini domini
Karoli quarti Romanorum Imperatoris Inuiotissimi et Gloriosissimi Boemie Regis Testes huius rei sunt Venerabilis
Gerlacus Moguntinensis ecclesie Archiepiscopus Sacri Imperij per Germaniam Archicancellarius Et Illustres Wenceslaus Saxonie Bolko
falkenbergensis Bolko oppuliensis Conradus Olesnicensis scilicet oppauie et Przemislaus Teschinensis duces Spectabiles Burckhardus Burggrauius
Magdeburgensis Magistri Curie nostre Ludouicus de Otingen Burckhardus et Iohannes de Vch Comites et alij quam plures nostri et Imperij Sacri prin
cipes nobiles et fideles presencium sub Imperialis maiestatis nostre Sigillo testimonio literarum Date Maguncie Anno domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo Indi
cione decima viij Kalendas Maias Regnorum nostrorum Anno vndecimo Imperij vero Secundo Coram per dominum Cancellarium Nicolaus de Chremsir
Post quarum quidem literarum Imperialium traducionem et requisicionem Ego franciscus de Tachtaw Artium liberalium Baccalaureus presbiter pragen diocesis Aucte Apostolica publicus Notarius
infrascriptus ipsas Sacre Imperialis Maiestatis literas cum ea qua decuit reuerencia acceptans de verbo ad verbum ut premittitur copiaui et transsumpsi habita cum suis originalibus collacione
diligenti per meque facta Acta sunt hec in Ingelheim inferiori in Aula Imperiali ut supra Anno die Indicione Mense etc Presentibus ibidem Nobilibus Theoderico Breyden Sculteto
in superiori Ingelheim Theoderico de buchers et Bernhardo horingk de weinheim in supermediori Ingelheim conscantius testibus ad hec specialiter vocatis et rogatis
Et ego franciscus Arathie de Tachtaw Artium liberalium Baccalaureus presbiter pragen diocesis Apostolica aucte Notarius
publicus quia dictarum literarum Sacre Imperialis maiestatis exhibicioni vna cum prenominatis testibus
presens interfui ipsisque ut premittitur copiaui et transsumpsi et quia collacioni per me facte cum suis originalibus
in omnibus et per omnia in originalibus concordare inueni ideo ad illarum verum transsumptum
aut esse ad presens instans siue vna re posset repeti aut inueniri Ideo hoc presens transsumptum
manu mea propria scriptum in hanc publicam formam redegi Signoque et nomine meo solitis
et consuetis signaui rogatus et requisitus