Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R4_AFTERLIFE

430

CZ-NA > AZK > 430

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
430, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
S(igismundus) diuina fauente clemencia Romanor(um) Imperator semp(er) augustus ac Hungarie Bohemie Dalmacie Croacie (et)c(etera) Rex ad p(er)petuam rei memoriam. Notum facimus tenore p(re)sencium vniuersis, q(uo)d licet varias rei publice curas quibus tor
quemur ex q(uo)tidiana solicitudine p(ro) subditor(um) salute distrahamur ad illos p(re)cipue aciem n(ost)re mentis studiose conuertimus et sedulam destinamus affectum, quatinus ea et sanctior(um) eccl(esi)ar(um) necnon p(er)sonas eccl(esi)asticas celestis Imp(er)atoris mancipatas obsequiis
ab insidiis molestiis p(re)seruemus eor(um) iura laudabiles consuetudines lib(er)tates et immunitates ip(s)is a n(ost)ris p(re)decessoribus iuste collatas et indultas innuando et augendo, nunc vero eis noua p(ri)uilegia iura et gratias largiendo, sicut iustis locor(um) et tempor(um) qualitatib(us)
conspicimus expedire. Sane accedens n(ost)re maiestatis p(re)senciam Venerabilis et religiosus Abbas monast(er)ij Sclauor(um) ordinis sancti Benedicti Nouecauitatis pragen(sis) deuotus n(oste)r dilectus nobis humiliter supplicauit, quatinus sibi et suis monast(er)io p(re)dicto
vniuersas et singulas l(itte)ras p(ri)uilegia et litteras ip(s)is a celebris memorie Romanor(um) et Bohemie Regibus n(ost)ris p(re)decessoribus ac aliis p(ri)ncipibus et xp(ist)ifidelibus super eor(um) bonis donacionibus possessionibus lib(er)tatibus graciis iuribus et immunitatibus datas et concessas
ac data et concessa necnon ip(s)or(um) bona possessiones iura lib(er)tates gracias et iurisdicciones et signanter infrascripta p(ri)uilegia et litteras ip(s)is a Serenissimis p(ri)ncipibus et d(omi)nis Karolo genitore et Wenceslao fratre n(ost)ris carissimis Romanor(um) et Bohemie Regib(us)
super certis eor(um) donacionibus possessionibus lib(er)tatibus immunitatibus graciis et iuribus concessa et concessas approbare ratificare innouare roborare et confirmare graciose dignaremur. Quor(um) p(ri)uilegior(um) tenores sequuntur p(er) omnia in hec verba.
Wenceslaus dei gracia Romanor(um) Rex semp(er) augustus et Bohemie Rex. Notum facimus tenore p(re)sencium vniuersis, q(uo)d p(ar)te religiosor(um) Abbatis et Conuentus monast(er)ij Sclauor(um) ordinis sancti Benedicti Nouecauitatis Pragen(sis) deuotor(um) n(ost)ror(um) dilector(um)
maiestati n(ost)re humiliter supplicatum extitit, quatinus vniuersa et singula p(ri)uilegia seu litteras que super certis censibus villis allodiis p(re)diis et bonis quibuscunq(ue) ip(s)is et eor(um) monast(er)io p(er) Serenissimos quondam p(ro)genitores et p(re)decessores n(ost)ros Romanor(um) et Bo
hemie Reges et nonnullos alios data et concessa sunt approbare ratificare innouare et confirmare de benignitate solita graciose dignaremur. Quibusquidem p(ri)uilegiis seu litteris sanis et integris p(ri)mi p(ri)uilegij omnia talis est. Karolus dei gracia Romanor(um)
Rex semp(er) augustus et Bohemie Rex. Ad p(er)petuam rei memoriam. Licet ad p(ro)sequend(um) iustor(um) vota fidelium et assumpta cura regiminis teneamur intendere ad illos tamen c(om)moda et p(ro)fectus quadam sp(eci)ali gracia n(ost)ra celsitudo dignant(ur) intendere qui nobis
naturalis ligue dulci et suaui mansuetudine coniunguntur. Sane attendentes religionis honorem et debite obseruacionis regularem cultum quibus religiosi Abbas et Conuentus monast(er)ij Sclauor(um) in Nouaciuitate pragen(sis) omnipotenti deo laudibus deuotius assistunt
et sinceris deuocionum studiis iugiter inuigilant ip(s)is p(ro) vsu et congrua sustentacione ip(s)or(um) de quolibet macello dicte Nouecauitatis pragen(sis) que ad equalem numer(um) macellor(um) maiorisciuitatis pragen(sis) se debent extendere vnam asarcham gratiis p(ro)uidentes Sexaginta
quatuor grossos p(ro) quauis qualibet computando dedimus et ex certa sciencia de n(ost)ra benignitatis gracia lib(er)aliter erogamus decernentes q(uo)d idem redditus ad supradictos Abbatem et Conuentum et successores ip(s)or(um) imp(er)petuum et ad monast(er)ium ip(s)or(um) debeant p(er)tinere
Inhibentes omnibus et singulis fidelibus n(ost)ris ne p(re)dictos Abbatem et Conuentum ac monast(er)ium in p(er)cepcione dicti census impediant seu molestent sub pena n(ost)re indignacionis quam qui secus attemptare p(re)sumpserit se cognoscat grauiter incurrisse p(re)sencium sub n(ost)re
maiestatis Sigillo testimonio litterar(um). Dat(um) in Ysnacho Anno d(omi)ni millesimo trecentesimo quinquagesimo s(e)c(un)do Indiccion(e) s(e)c(un)da V Id(us) ffebruarij Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Sexto. S(e)c(un)di vero talis. Karolus dei gracia Romanor(um) Rex semp(er) augustus et Bohemie Rex. Inter
singula pietatis op(er)a quibus ad et(er)ni Regni solium p(ro)meremur illud esse credimus nonmodicum anime p(ro)futur(um) cum religiosis et p(ro) locis in quibus assidue et deuote famulatur altissimo aliquid de quo sustentacionis augmentum suscipiant datur lib(er)aliter et confer
tur. Ea p(ro)pt(er) de vniuersor(um) tam p(re)sencium q(uam) futuror(um) noticiam tenore p(re)sencium volumus p(er)uenire. Q(uo)d cupientes ut seruicium seu monast(er)ium sancti Ieronimi Sclauor(um) ordinis sancti Benedicti n(ost)re fundacionis n(ost)re in Nouaciuitate n(ost)ra pragen(sis) p(er) n(ost)ra lib(er)a
litatis munificenciam in suis p(ro)uentibus augeatur et fratres dicti ordinis in eo d(omi)no famulantes sub obseruancia habitus regularis sustentacionem habeant meliorem et p(ro)inde cultus diuinus ibidem sequenti augeatur p(re)fato monast(er)io ob reuerenciam p(ri)ncipaliter
beati Ieronimi alior(um)q(ue) patronor(um) videlicet p(ro)copij Adalberti Cirilli et Metudij quor(um) vocabulo extat insignitum omnem decimam vini que de vineis monast(er)ior(um) quam quondam ciuitatem Iunosti Ciuis pragen(sis) de fauore p(re)decessor(um) n(ost)ror(um) d(omi)nor(um) Bohemie
Regum de nouo plantasse dicitur nobis de iure debentem antedicto monast(er)io Abbati et Conuentui ibidem deuotis n(ost)ris dilectis de benignitatis Regia damus conferimus et donamus p(er) eos vel eor(um) Nuncium p(er)petuis Annis singulis capiend(am) ex p(ar)te Regalis mon
cionis colligend(am) ac eciam requirend(am) Mandantes itaq(ue) eiusdem vinee possessoribus seu possessori qui p(ro)tempore fuerint quatinus antedictis Abbati et fratribus seu monast(er)io huius(modi) vini decimam loco et ex p(ar)te Regum Bohemie dent exsoluant absq(ue) diffi
cultate qualibet et p(re)stent sub p(ro)fiscioni sub n(ost)re maiestatis Sigillo testimonio litterar(um). Dat(um) prage Anno d(omi)ni millesimo trecentesimo quinquagesimo s(e)c(un)do Indiccion(e) Tercia V Id(us) Decembris Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Quinto. Tercij vero talis. Nos Wenceslaus dei
gracia Bohemie Rex Marchio Brandemburgen(sis) et lusacie lucemburgen(sis) et Slesie Dux ac Comes in Sulzpach Notum facimus tenore p(re)sencium vniuersis Et si de vniusa Regie maiestatis n(ost)re benigna clemencia in singulis subiectu nobis i(m)pendit n(ost)ris delectatur
serenius sanitat(em) tamen eccl(esi)as et monast(er)ia c(om)moda et quieti ad laudem dei et n(ost)re salutis augmentum sinceriori semp(er) affectu intendere intime dedignamur ut hii quos diuina p(ro)uidencia suo deputauit iurauit min(is)t(er)io sub felici n(ost)ro regimine animi tranq(ui)llitate tanto sinccerius
famulent(ur) altissimo quanto graciorib(us) se viderint n(ost)re p(ro)teccionis sp(eci)alibus p(re)sidiis c(om)munire. Sane cum pridem Serenissimus ac Inuictissimus p(ri)nceps et d(omi)n(u)s d(omi)n(u)s Karolus Quartus diuina fauente clemencia Romanor(um) Imp(er)ator semp(er) augustus et Bohemie Rex genitor
n(oste)r carissimus et nos cum Religiosis Abbate et Conuentu monast(er)ij sancti Ieronimi Sclauor(um) in Nouaciuitate n(ost)ra pragen(sis) infrascriptas Villas Iurcas et bona videlicet villam lhotam Cungmanni et denoslas de Kuin cum vni(uer)sis attinenciis ac villam lhotam p(ar)uam cum vna ara
tura octo(que) p(ar)te p(er)tinenciis vni(uer)sis p(ro) villa dicta morzina p(ro)pe Tassum cum vni(uer)sis eciam omnibus p(er)tinenciis et Iuribus suis quas et que iidem Abbas et Conuentus ibidem habuisse noscuntur supradictas eciam nobis ad dicta bona in morzina ducentas Triginta sexaginta
grossor(um) denarior(um) pragen(sis) quas ab ip(s)is p(er)cepimus in parato sponte vtrobiq(ue) p(er) hoc n(ost)ris ordinantis fauore meliores bona deliberacione p(re)habita rito et racionabiliter duxerimus p(er)mutandas. Nos ad laudem et gloriam dei omnipotentis et memoriate virginis matris n(ost)re ip(s)ius
sanctor(um)q(ue) patronor(um) dicti monast(er)ij necnon n(ost)re ac dictor(um) p(ro)genitor(um) n(ost)ror(um) animar(um) salute animo deliberato non p(er) errorem aut imp(ro)uidi sed ex certa n(ost)ra sciencia ac auctoritate n(ost)ra Regia Bohemie dictas villas lhotam Cungmanni et denoslas de Kuin cum Curiis et ara
turis duabus et lhota p(ar)uam Kuin Curiis et vna aratura necnon siluis rubetis nemoribus pratis pascuis p(ri)scacionibus aquis molendinis agris cultis et incultis censibus redditibus vtilitatibus obuencionibus seruiciis exactisq(ue) dictar(um) villar(um) et Curiar(um) iuribus et p(er)ti
nenciis vniuersis prout eadem quondam Cungmannus dictus huch in feodum de Kuin et hinczslinus Sener ip(s)ius ac quatenus p(re)dicti possessisse noscuntur in dictos Abbatem et Conuentum iusto p(er)mutacionis titulo transferrimus transs(cri)psimus et ip(s)os successoribus et mona
st(er)io imp(er)petuum cassum villar(um) lhotam Curiis araturis et p(er)tinenciis ear(um)dem de Regie potestatis plenitudine lib(er)amus appropriamus incorp(or)amus eciam et vnimus decernentes et hoc p(re)senti statuto edicto q(uo)d ip(s)i de dictis ip(s)or(um) possess(ionibus) et successoribus dictis villis Curiis
et bonis lib(er)e et sine impedimento quolibet vti et gaudere debeant prout aliis villis et bonis eor(um) hactenus fieri sunt et quomodolibet potiuntur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc n(ost)re translacionis lib(er)tacionis approbacionis et incorp(or)acionis paginam infrin
gere aut ei quouis ausu temerario quomodolibet contraire. Siquis autem contrarium attemptare p(re)sumpserit grauem n(ost)re indignacionis p(en)am et Quinquaginta marchar(um) auri purissimi totiens quociens contrafactum fuerit se nouerit incursur(um) Cuius medietatem Regali
n(ost)re Camere residuam vero p(ar)tem dictor(um) Abbatis et Conuentus ac monast(er)ij iniuriam passor(um) vsibus irremissibiliter volumus applicari. p(re)sencium sub n(ost)re maiestatis Sigillo testimonio litterar(um). Dat(um) prage Anno d(omi)ni millesimo trecentesimo sexagesimoquinto vi Id(us)
Nouembris Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Tercio. Quarti vero talis. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis feliciter Amen Karolus Quartus diuina fauente clemencia Romanor(um) Imp(er)ator semp(er) augustus et Bohemie Rex. Ad p(er)petuam rei memoriam. Et si cesaree
maiestatis gen(er)osi sublimitas vni(uer)sis sibi subditis debite iusticie iudicium in lib(er)alitate p(ro)uida et in p(ar)te vniuersis p(ro)uide p(ro)pensare et ut eor(um) illos eciam tranq(ui)llitati et gratie quietis compendia amplioris benignitatis munere maiori quidem affectu dirigi
bur qui seculi vanitate contempta diuinis vacant obsequiis et qualibet illecebrosa dimissa deuota supplicacione non desinunt p(ro) ip(s)ius statu et regimine omnipotentis mis(eri)c(or)diam iugiter implorare. Sane cum ante tempora multar(um) in sp(eci)em n(ost)re salutis gratie p(ro)
remedio animar(um) clare memorie Illustrium p(ro)genitor(um) n(ost)ror(um) quondam Regum et Reginar(um) Bohemie et p(ro) n(ost)ra salute Monast(er)ium sancti Ieronimi in Nouaciuitate pragen(sis) fundauerimus et in ip(s)is Sclauonici sicut ip(s)ius fidei p(er)misse auctoritas laudis diuinis p(ar)ticipes et
nocturnis eciam in d(omi)no decantentur. Intelligentes ex p(ro)uida racione inuiolabil(iter) q(uo)d Abbas et fratres necnon Conuentus dicti monast(er)ij ad diuinar(um) diurnar(um) laudum non valeant iugiter desideratam deuocionem intendere nisi temporalibus muniantur p(re)sidiis sine quibus spiritu
alia vix subsistunt animo deliberato non p(er) errorem aut imp(ro)uide sed maturo p(ri)ncipum Baronum et p(ro)cerum Regni n(ost)ri Bohemie accedente consilio ac de certa sciencia supradictis Abbati fratribus necnon Conuentui monast(er)ij sancti Ieronimi supradicti et successorib(us)
eor(um) necnon eidem monast(er)io imp(er)petuum auctoritate Regia Bohemie damus confirmamus incorp(or)amus inuisceramus et inseparabiliter c(om)munimus bona possessiones et p(re)dia que in sp(eci)e annotantur videlicet duo macella carnium in maiori ciuitate pragen(sis) Curiis
vnam in vralem et Duas sexagenas reddituum ibidem duas Curias cum duabus araturis et duabus curiis in charchas reddituum in villa Sany Curiam Dubrawia cum aratura et Curiam albesij cum vinea et duabus p(er)sonis cum omnibus p(re)dictor(um) possessionib(us) p(re)
diis et reddituum iustis p(er)tinenciis ad habend(um) tenend(um) et possidend(um) ac in vsus reales et honestos dicti monast(er)ij fratrum et Conuentus p(er)petuis temporibus applicand(um). Nulli ergo hominum liceat hanc n(ost)re donacionis collacionis incorp(or)acionis inuisceracionis et vnacionis
paginam infringere seu ei quouis ausu temerario contraire sub p(en)a Quinquaginta marchar(um) auri puri quas post grauem indignacionis n(ost)re animadu(er)sionem qui contrafecerit irremissibiliter decernimus et quotiens contrafactum fuerit irremissibiliter exigi Cuius medietatem
Regalis Bohemie fisci residuam vero medietatem iniuriam passor(um) vsibus decernimus applicand(um). Signum Serenissimi p(ri)ncipis et d(omi)ni d(omi)ni Karoli Quarti Romanor(um) Imp(er)atoris Inuictissimi et gloriosissimi Bohemie Regis Testes huius rei sunt Illustris Rudolphus Saxonie dux
Sacri Romani Imp(er)ij Archimarschallus necnon Venerabiles Archiep(iscopu)s pragen(sis) et Ep(iscopu)s Bamberg(ensis) Iohannes Regensbur(gensis) Iohannes Slesien(sis) et Tridentin(us) quidam Ep(iscop)i ac Illustres Rudolphus dux Bauarie Nicolaus Munsterbergen(sis) Bolko Valkenburgen(sis) Conradus Olsnen(sis)
Bolko Opulien(sis) Kazimirus Teschinen(sis) et Iohannes Oswien(sis) Duces necnon Spectabiles Burhardus magdeburgen(sis) h(er)mannus h(er)nneberg(ensis) vlricus de halffenstain et Albertus de Anhalt Comites et alij q(uam)plures p(re)sencium sub Imp(er)ialis maiestatis n(ost)re Sigillo testimonio litterar(um). Dat(um)
prage Anno d(omi)ni millesimo trecentesimo quinquagesimoquinto Indiccion(e) octaua vi Id(us) Octobris Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Decimo Imp(er)ij vero p(ri)mo Nos vero qui licet quor(um)libet iuste petencium libenter suscipimus exaudire Cupientes nichilominus ut p(re)fatum monast(er)ium quod p(er) Serenissim(um)
p(ri)ncipem quond(am) d(omi)n(um) et genitorem n(ost)r(um) carissim(um) d(omi)n(um) Karolum Romanor(um) Imp(er)atorem augustum Bohemie Regem fundatum et de nouo creatum extitit n(ost)ris temporibus optatis et felicibus incrementis p(ro)ficiat non p(er) errorem aut imp(ro)uide sed animo deliberato ac de certa n(ost)ra sciencia supras(crip)ta
seu p(ri)uilegia seu litteras prout de verbo ad verbum exp(re)ssantur superius in omnibus suis punctis articulis et clausulis necnon vniuersa et singula alia p(ri)uilegia seu litteras que et quas tam a p(re)fato genitore n(ost)ro et nobis q(uam) eciam ab aliis
quibuscunq(ue) p(er)sonis ex pia deuocione
intuituq(ue) retribucionis diuine sibi aut quouis titulo donacionis empcionis et in veram possessionem tradita sunt et concessa ip(s)is p(re)sentibus inserta existerent approbamus ratificamus innouamus et p(re)sentis scripti p(at)rocinio auctoritate
Regia Bohemie graciosius confirma
mus. p(re)sencium sub Regie maiestatis n(ost)re Sigillo testimonio litterar(um). Dat(um) prage Anno d(omi)ni millesimo trecentesimo octuagesimo s(e)c(un)do Indiccion(e) s(e)c(un)da mensis Augusti Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Bohemie Tricesimosexto Romanor(um)
vero Decimoquinto Nos igitur Si
gismundus p(re)fatus p(re)decessor(um) huius(modi) n(ost)ror(um) racionabilibus atq(ue) iustis fauorabiliter inclinati p(re)sertim ad honorem omnipotentis dei et eius intemerate genitricis virginis marie et beati Ieronimi ac sanctor(um) p(ri)or(um) Adalberti Ci
rilli et Metudij patronor(um) eiusdem
monast(er)ij de omnium sanctor(um) reuerenciam sp(eci)alem Animo deliberato sanoq(ue) p(ri)ncipum Comitum Baronum p(ro)cer(um) et Nobilium n(ost)ror(um) et Regni Bohemie fidelium accedente consilio et de certa n(ost)ra sciencia p(re)fatis Abbati
Conuentui et monast(er)io Sclauor(um)
ac eor(um) successoribus vniuersa et singula eor(um) p(ri)uilegia et litteras ip(s)is a diue memorie Romanor(um) et Bohemie Regibus n(ost)ris p(re)decessoribus et aliis p(ri)ncipibus ac xp(ist)ifidelibus super eor(um) bonis donacionib(us) possessionib(us) lib(er)ta
tatibus graciis et iuribus data et
concessas necnon ip(s)or(um) bona possessiones iura lib(er)tates gracias et iurisdicciones Et signanter suprascripta p(ri)uilegia et litteras et om(n)ia in eisdem contenta in omnibus suis sentenciis clausulis punctis articulis prout scripta et
scripta sunt et sicut p(re)senti p(ri)uilegio p(er)
integra et littere de verbo ad verbum exp(re)ssantur suscipimus approbamus ratificamus innouamus et confirmamus graciose ac tenore p(re)sencium approbantes ratificantes innouantes et de gr(aci)a sp(eci)ali auctoritatib(us)
Imp(er)iali et Bohemie confirmantes
Decernentes exp(re)sse ea et eas p(er)petuis inuiolabilib(us) obtinere roboris firmitatem Supplentes nichilominus omnes defectus siqui in p(re)missis ex defectu verbor(um) solempnitatis obmissi seu exaratis obuiantur hiis aliis quauis oc
cacione indempnitate amissi de pleni
tudine Roman(e) Imp(er)atorie ac Regia Bohemie potestatis Nulli ergo omnino hominum cuiuscunq(ue) status condicionis aut p(re)eminencie seu dignitatis existat liceat hanc n(ost)re innouacionis approbacionis ratificacionis confirmacionis decreti et supplecionis paginam infringere aut ei quouis
ausu temerario contraire Siquis aut(em) hoc attemptare p(re)sumpserit iram ac Regni n(ost)ri Bohemie indignacionis grauissimam ac p(en)am in p(ri)uilegiis litteris de p(ri)uilegiis exp(re)ssam ac p(en)am viginti marchar(um) auri puri voluerit euitare euitare Cuius medietatem exa(c)to sine fisco n(ost)ro re
sidua vero p(ar)te Abbatis et monast(er)ij p(re)dicti vsibus decernimus applicand(um) Signu(m) Serenissimi p(ri)ncipis et d(omi)ni d(omi)ni Sigismundi diuina fauente clemencia Romanor(um) Imp(er)atoris inuictissimi ac hungarie Bohemie (et)c(etera) Regis gloriosissimi Dat(um) prage Anno d(omi)ni milles(im)o
quadringentesimotricesimoseptimo die duodecima mensis Iunij Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno hungarie (et)c(etera) Quinquagesimop(ri)mo Romanor(um) sup(er) Bohemie Decimoseptimo Imp(er)ij vero Quarto p(re)sencium sub testimonio litterar(um) Sigillo Imp(er)ialis n(ost)re maiestatis p(er)tinente c(om)munit(er)
Ad mandatum d(omi)ni Imp(er)atoris
Caspar Slik Cancellarius

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.