Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

668

CZ-NA > AZK > 668

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
668, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini amen. Quoniam omnia que sub statu corruptibili geruntur more fluentis aque decurrunt. decens idcirco virorum sapientum sagacitas de gesta hominum scripture debent literis
notabilibus et sigillis. Nos igitur Michael donati Judex Leo de Bacz magisterium Aurium Pesco dictus Boppuch. Johannes Seyczenery Henricus dictus Hofmayr. Bertholdus dictus Ebler
Friczko institor Fridlinus Aurifaber Cunczo Battiati Jurczko Brasiator Bohunko Loderer Oczko Cunnulator. Ciues Jurati Noue ciuitatis sub Castro pragensi. Ad vniuersorum noticiam
tenore presencium publice protestantes volumus peruenire. Quod discretus vir Ambrosius. Gemissum domini nostri domini Karoli Romanorum Imperatoris et Boemie Regis Notularius non per aliquem
coactus nec inductus. sed pocius de bona et propria voluntate ac animo deliberato nec non de consilio et pleno consensu omnium heredum et amicorum suorum de super habito Curiam suam
sitam in opido villa dicta Cossyrz cum vna aratura agrorum cultis et incultis. videlicet pratis ortis pomerijs siluulis siluis rubetis montibus planis vallibus pascuis
aquis aquarumque decursibus et cum omnibus iuribus et pertinencijs ipsorum vniuersis circumquaque cinctis. et generaliter cum omnibus rebus et bonis mobilibus et immobilibus
jumentis pecoribus et pecudibus equis curribus vaccis vitulis ouibus porcis agnis anseribus omnibus auibus anatis pullis et columbis et alijs quibuscunque rebus quibuscunque
vtilitatibus siue alijs omnibus quibuscunque specialibus designentur vocabulis ad ipsam curiam spectantibus. Coram nobis inter quatuor scampna Judiciaria dum Judicio presideremus con=
testato. pro Sexagintaquatuor sexagenis grossorum denariorum pragensium rite ac racionabiliter sub titulo iuste vendicionis dedit vendidit atque perpetue tradidit honorabilibus et Religiosis viris
Abbati et Conuentui Monasterij in plas cysterciensis ordinis pragen(sis) dyoces(is) et eorum successoribus tenendam habendam possidendam et Jure hereditario perpetuo de cetero sub omni eo Jure
quo ipse Ambrosius dictam curiam cum ipsius vtilitatibus et pertinencijs predictis tenebat et habebat possidendam et deinceps vendendam alienandam donandam legandam permu=
tandam et obligandam ac in vsus quoslibet placidos extendendam. Quas quidem Sexagintaquatuor sexagenas prenotatas Jdem venditor coram nobis in eodem Judicio a memoratis
Abbate et Conuentu dicti Monasterij recepit integraliter et extoto. Qua solucione facta Jdem venditor dictam curiam et araturam agrorum cum omnibus et singulis pertinencijs
ipsorum de predictis prefatis Abbati et conuentui eorumque successoribus secundum omne Jus et consuetudinem ciuitatis nostre resignauit. promittens nichilominus prefatus venditor pro se suisque
heredibus ac amicis prefatis Abbati et conuentui eorumque successoribus questionem litem seu controuersiam super predicta curia et aratura agrorum ac omnibus iuribus et pertinencijs
ipsorum vniuersis de presenti vllo vnquam tempore non mouere nec alicui inferenti consentire sed ipsam curiam et araturam agrorum cum eorum singulis pertinencijs predictis prefatis
Abbati et conuentui eorumque successoribus ab omni hominum impeticione et vniuersitate legittime defensare ac eciam disbrigare secundum quod Jus nostre ciuitatis postulat et requirit
Hoc super addito quod prefati Abbas seu conuentus ac eorum successores qui predictam curiam in sua tenuerint et habuerint potestate debebunt et habebunt soluere in quolibet festo
sancti Galli octuaginta grossos cum duobus pullis et in festo quolibet sancti Georgij octuaginta grossos cum tribus pullis nomine veri census singulis annis circumuolentibus
censuare et alia queuis Jura que dicta villa habet et requirit tenere et adimplere debebunt racione qualibet postposita. Jnsup(er) premissis sepedictus venditor dictam ven=
dicionem seu curie predicte et arature ac omnium pertinenciarum ipsorum de premissis tradicioni et omnia et singula suprascripta et infrascripta firma rata et grata tenere siue
et inuiolabiliter ac irrefragabiliter obseruare et non contra facere vel venire per seipsum vel per aliquos alios aliqua racione causa vel ingenio de Jure vel de facto in
Judicio vel extra. Renuncians eciam super premissis omnibus et singulis Jdem venditor pro se et suis heredibus ac amicis omni Juri tam canonico quam ciuili vel
quouis alio Jure quod ipsi suisque heredibus et amicis in posterum pro predicta curia et aratura agrorum cum omnibus iuribus rebus et vtilitatibus ac pertinencijs ipsorum vniuersis
de presenti repetendi aut adquirendi quocunque modo competere posset vel suffragari. Super hec omnia expressum est eciam quod si que litere vel alia munimenta super
prefatam curiam et araturam agrorum ac ipsorum pertinencias sepedictas in posterum apparent quod nullius firmitatis et roboris existant prout ex nunc et ex tunc prout ex
tunc et in posterum perpetue esse debent vel momenti sed penitus cassate irrite et totaliter adnichilate. Jn quorum omnium testimonium et robur perpetuum ad peti=
cionem et instanciam parcium predictarum videlicet vendencium et emencium presentes literas scribi et sigillo maiori nostre ciuitatis supradicte de certa nostra sciencia fecimus
communiri. Datum prage in nostra sepedicta ciuitate proxima feria secunda post festum Assumpcionis sancte Marie virginis glose. Anno filij sui Millesimo
Trecentesimo Sexagesimo primo.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.