Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

848

CZ-NA > AZK > 848

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
848, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine Domini amen. Nos fratres Petrus abbas, Theod(oricus) prior, Otto portarius, Dyemarus camerarius, Albertus custos, Cristanus cellerarius, Conradus subprior et
totusque conuentus monasterij beate virginis in Aularegia Cystercien(sis) ordinis Pragen(sis) dyoces(is) tenore presencium ad vniuersorum noticiam cupimus peruenire, quod
nobilis ac honesta matrona domina Benessia relicta quondam domini Mathie, domini de Oberzis cupiens pro sua vita sibi ex pijs operibus hereditatem celestis patrie comparare, et
volens quoque pro sua ac omnium puerorum, parentum, consanguineorum, atque progenitorum salute remedium statuere sempiternum, nobis et nostro conuentui maturo con
silio preuio et bona voluntate dedit, contulit et donauit publice coram beneficiarijs terre omnia sua bona propria que habuit et que ad eam tantummodo et
non ad alios quosque pertinuerunt iure hereditario in villa dicta Jarpicz, cum omnibus agris, pratis, lignis, pomerijs, aquis, molendinis, piscacionibus ac cum alijs
iuribus et pertinencijs vniuersis a nobis perpetuis temporibus hereditarie possidenda, que insimul computata pro nouem laneis censualibus reputantur. Nullum autem ius
predicta domina sibi aut suis heredibus aut quibuscumque consanguineis retinuit in eisdem. Sed in nostrum conuentum totum ius transtulit quod habebat vel habere posset in
posterum de iure vel de facto. Nos igitur affectum et effectum predicte domine graciose et racionabiliter ponderantes eidem ex vnanimi consensu nostrorum seniorum graciam pro
gracia facientes viceuersa contulimus villam nostram Commorsin, cum agris quos Conradus noster iudex de Lahuwicz habuit, additis omnibus pratis, lignis, agris,
molendinis et cum omnibus prouentibus ad dictam villam spectantibus, sic quod hec omnia possidere et habere nomine monasterij nostri debeat tantummodo ad tempora vite
sue. Nulli heredum aut consanguineorum suorum in predicta villa et bonis impeticionem aliquam aut ius aliquod post mortem suam penitus relictura. Sed omnia ad mo
nasterium ea mortua reuertentur. De anno vero gracie vno qui post mortem ipsius sue anime debet cum omnibus prouentibus deseruire, prout ipsimet in vita voluerit disponere
taliter ordinamus, quod prior et cellerarius qui tunc pro tempore fuerint se de villa et omnibus prouentibus intromittent, remota omni persona seculari que aliud
vellet facere et ipsi prior et cellerarius de prouentibus illius anni, tamquam fideles testamentarij omnia implebunt que implere debent que per predictam dominam
ordinata fuerint vel legata. Preterea vt prefate domine deuocio quam ad nostrum gerit monasterium prosit sibi et suis amicis tam viuentibus quam defunctis sibi, ma
rito suo, pueris, generis et consanguineis infrascriptis contulimus auctoritate nobis commissa plenam fraternitatem in spiritualibus in vita eorum pariter et in morte. Predictam
vero dominam cum mortua fuerit nostra vectura adducemus et ante altare beati Bernhardi vbi iam elegit sepulturam trademus cum debito defunctorum officio sepulture.
Preterea de quinque sexagenis grossorum pragensium quas in villa Jarpicz ad pios vsus et pro anniuersarijs peragendis annis singulis perpetuo deputauit, taliter ordinamus quod
hec anniuersaria sunt taliter peragenda. Anniuersarium domini Lodouici patris sui tercia die agetur ante diem beati Georgij martiris. Item anniuersarium domini Ma
thie mariti sui in crastino beati Viti peragetur. Item anniuersarium domine Elizabeth matris sue in crastino beati Egidij peragetur. Item anniuersarium omnium
puerorum suorum die tercia post festum Mathei ewangeliste peragetur. Item anniuersarium omnium cognatorum, amicorum et consanguineorum predicte domine tercia
die peragetur post festum kathedre sancti Petri. Item anniuersarium omnium fidelium defunctorum in vigilia sancti Martini peragetur. Predicta sex anniuersaria cum vigilijs se
cundum consuetudinem ordinis et cum missa defunctorum cantanda peragentur. Et si forte ^3w^ dies fuerit vel aliquod festum impediret quod predicte
vigilie et misse non possent in suis proprijs temporibus celebrari ^3w^ in ^3w^ tale tempus quod hec omnia possint fieri oportune. Et taliter ordi
namus quod in quolibet predictorum sex anniuersariorum de ^3w^ grossorum pro solacio assignari. Preterea in septimana passionis dominice qua diu
predicta domina vixerit conuentui nostro dabit sexag(inta) ^3w^ anniuersario debet pitancij assignari pitancia et pro ipso fient misse et vigilie prout
superius est expressum. Item due lampades quarum vna ardere debet ^3w^ pro vna debet sexag(inta) deputari. Alia vero lampas que ardebit in abitu ad psalte
rium ^3w^ cum mortua fuerit ^3w^ Preterea nos anniuersaria ^3w^ fieri anno domini millesimo trecentesimo tricesimo sexto in festo omnium
sanctorum. Et tunc deinceps per dominum abbatem omnia debent ^3w^ pedimento et obstaculo procul moto. Nisi forte gnalis guerra aut steri
litas fieret aut manifesta causa propter quas de predicta villa nul^3w^ aut quod abbas vbi qui pro tempore fuit negligens vel remissus in faciendo an
niuersaria et ea que premissa sunt sine racionabili causa per vnum annum fuerit et ^3w^ emendare neglecta nollet, extunc predicte quinque sexag(inte) de Jarpicz recipiende cum
omnibus addicionibus superius nominatis ad Sedliczen(se) debent monasterium pertinere. ^3w^ dictis negligens fieret extunc deuolui debent ille quinque sexag(inte) ad monasterium Walde
sachsense et ibidem abbas et conuentus debet omnia perpetuo adimplere ^3w^ predicte domine ^3w^ quod annis singulis de vineis nostris ex duo vasa vini prouenerint da
bimus vnum eciam vini. Si vero quatuor vasa dabimus duas tinas. Si octo vasa tres dabimus sibi tinas. ^3w^ duodecim vasa prouenerint vel vltra quatuor dabimus sibi tinas. Similiter anno
quolibet sibi sedecim strichones humuli volumus assignare. Est autem condicio expresse predictis tractatibus interclusa quod prefata domina nulli penitus hominum debet predictam villam hereditarie
in Commorsan obligare, vendere aut locare. Nisi hoc de nostra bona fiat voluntate. Item predicte domine ^3w^ simus vt pro sua mensa quatuor habeat in aqua multauia piscatores. De
lignis vero ad dictam villam pertinentibus debet domina predicta cum consilio prioris, cellerarij et iudicis nostrorum taliter ordinari quod non vno sed in sex annis scindu ordine pedant. Item minera
si in dicta hereditate inuenta fuerit ad nostrum monasterium medietas pertinebit. Et si quid taliter ordinatum ^3w^ morte predicte domine non debet de rebus ipsius sexaginta strichones siliginis et
tritici, quatuor equos, vaccas quatuor statim sine impedimento quolibet assignari. De alijs siue pro portione et cellerario ^3w^ ipsius domine voluntate vt superius est expressum. Item predicte domine ex gratia specia
ali relaxauimus octo sexagintas grossorum quas ab vsura recepimus et pro maiori parte cum inis denarijs soluimus propter ipsam ^3w^ et speciali gratia eandem dominam a duodecim sexag(intis) quas nostro camerario tenet solute
absoluimus hac de causa annuis ipsi domina allegauit quod quinque laneos in Jarpicz nobis nimis leue vendidisset ^3w^ reliqua que a nobis percipit debuit non percepit. In quorum omnium testimonium presentes
litteras conscribi et nostro et nostri conuentus sigillis fecimus communiri. Actum anno domini millesimo trecentesimo tricesimo tercio vndecimo kalendas septembris. Et testes predictorum sunt nobilis vir dominus
Henrico dictus Berca de Duba pragen(sis) purgrauius necnon dominus Pacho dictus Votil gener domine Benessie quorum sigilla per nos cum sint et per dominam genosuatam rogati presentibus sunt appensa.

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.