Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R4_AFTERLIFE

928

CZ-NA > AZK > 928

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
928, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Wenceslaus dei gracia Romanor(um) Rex semper Augustus et Boemie Rex Notum facimus tenore presencium vniuersis Sicut virtuosis ac piis operibus operam libenter impartimur accomoda(m)
sic et sacris locis in quibus ad preces humilium beneficia graciar(um) confert altissimus tranquillitatem (et) quietem seruencius disponit n(ost)ra Serenitas optima de tanto simus vberius
oper(um) bonor(um) p(ar)ticipes q(ua)nto dulcius diui contemplacioni vacantes n(ost)ro suffulti suffragio mundanor(um) strepituum sunt expertes Sane dudum pensatis benigne gratis fidelib(us) (et) studiosis obse=
quiis Maiestati n(ost)re per Religiosos Abbatem et Conuentum Monasterij in Aula Regie deuotos n(ost)ros dilectos impensis (et) processu temp(or)is eo quidem studiosius in oracionib(us) (et) votis impen=
dendis ad laudem omnipotentis dei intemerateq(ue) genitricis eius Marie virginis gloriam (et) honorem ob singularisq(ue) amoris aff(e)c(t)um quo d(i)c(t)um Monasteriu(m) graciose prosequimur (et) in
sius afficimur temp(or)alib(us) dotari suscipe(re) incrementa non per errorem aut impuide sed animo deliberato sano n(ost)ror(um) fidelium accedente consilio et de certa n(ost)ra sci(enci)a ip(s)is (et) eidem Mona=
sterio villam n(ost)ram Popowicz cu(m) curiacione et Curia duar(um) Araturarum necnon villas Mladouicz Kamennablota Holcouicz cu(m) curia et vna Aratura Doyezmk cum Molendino in
Cunraticz cum prato (et) piscatura Curiam in Gyssin cu(m) vna Aratura Curiam in Bwoclicz cum vna Aratura ac eciam cu(m) omnib(us) Agris cultis (et) incultis vna cum Incolis hominib(us)
Censitis Censibus honorib(us) Culpis Emendis Siluis Nemorib(us) Rubetis pratis pascuis Aquis Aquarumue decursib(us) piscinis (et) alijs obuencionibus p(er)tinencijs (et) vtilitatib(us) vniuer=
sis ad d(i)c(t)as villas (et) Curias spectantib(us) (et) p(er)tinentib(us) quibuscu(m)q(ue) nominib(us) designari possint quas et que nos a nobili Renuualdo de Skupenicz supremo n(ost)ro venatore fideli dilecto
n(ost)ro certa pecunie su(m)ma emimus (et) compauim(us) l(egi)timo inter nos empcionis et vendicionis interueniente contractu dedimus donauimus app(ro)p(ri)auim(us) vniu(er)sauim(us) in(cor)p(or)auim(us)
Aneximus (et) vniuimus damus donamus app(ro)p(ri)amus vniu(er)samus in(cor)p(or)amus annectim(us) tenore presencium Regia auct(oritat)e Boemie gr(aci)ose vnimus p(re)fatos Abbatem et
Conuentum habend(i) tenend(i) (et) ad instar alior(um) bonor(um) suor(um) perpetuis inantea temp(or)ib(us) pacifice possidend(i) inpedimentis quoru(m)cu(m)q(ue) p(ro)culmotis Ceterum ex vberioris animad=
uencie n(ost)re dono attenc(i)us m(u)ltitudine(m) Religiosar(um) p(er)sonar(um) in d(i)c(t)o Monasterio consistencium diuersisq(ue) grauaminib(us) et dispendijs d(i)c(t)is Abbati et Conuentui diuersimode incu=
bentibus ip(s)os (et) d(i)c(t)a bona ip(s)orum videl(icet) villam popowicz cum curiacione et Curia duarum Araturar(um) vna cum alijs villis (et) Curijs supradictis ac eciam villam Repouge cum
Curia ibidem villam Nebmetel cum curiacione (et) curia necno(n) hominib(us) Incolis Censitis Censib(us) agris cultis (et) incultis Araturis Siluis nemoribus pratis pascuis Aquis Aqua=
ru(m)ue decursibus piscinis vniuersis (et) singulis iurib(us) (et) pertinencijs ad d(i)c(t)as villas Repouge (et) Nebmetel spectantib(us) (et) pertinentib(us) quocu(m)q(ue) nomine censeantur quas et que ecia(m)
ex donacione n(ost)ra ip(s)is antea (et) per p(re)sentes f(a)c(t)a p(ro)nunc actu et vsu tenent (et) possident ab vniuersis et singulis Bernis Contribucionib(us) peticionibus inposicionibus exaccionibus seu
alijs quibuscu(m)q(ue) solucionibus quibuscu(m)q(ue) possint designari nominibus per nos et officiales n(ost)ros n(ost)ro nomine inponi seu postulari consuetas seu inpositas ac eciam p(er) heredes
(et) successores n(ost)ros Reges Boemie aut quoscumq(ue) officiales eorum inposterum inponendis ex certa n(ost)ra sci(enci)a eximimus absoluim(us) (et) libertamus eximimus absoluimus
statuim(us) p(re)ncium auct(oritat)e Regia Boemie graciosius et libertamus Decernen(tes) et expresse volen(tes) q(uod) omnes et singule ville suprascripte cum Curijs (et) pertinencijs earu(m) exnunc
(et) inantea p(er)petuis temp(or)ib(us) ab omnib(us) et singulis Bernis Contribucionib(us) peticionibus inposicionibus exaccionibus seu alijs quibuscu(m)q(ue) solucionibus exempte et
libere censen(tur) (et) esse debeant penitus (et) in totu(m) ip(s)o Monasterio circa antiqua(m) consueta(m) Berna(m) quo ad alia bona ip(s)ius remanente Saluo tamen q(uod) prefati Abbas (et) Conuent(us)
g(e)n(er)alem vnam Regno n(ost)ro Boemie inponendam nobis heredibus (et) successoribus n(ost)ris de p(re)fatis villis (et) Curijs sicut de alijs bonis ip(s)or(um) dare et p(er)solue(re) tenebu(n)t(ur) Inhi=
bemus igitur vniuersis (et) singulis n(ost)ris ac Regni n(ost)ri Boemie Officialib(us) (et) signanter Subcamerario qui nu(n)c sunt uel pro t(em)p(or)e fiunt ceterisq(ue) n(ost)ris ac Regni n(ost)ri Boemie
subditis (et) fidelib(us) tenore p(re)ncium firmiter et districte ne videl(icet) ip(s)i p(re)fatos Abbatem (et) Conuentu(m) et Monasteriu(m) contra p(re)ntis n(ost)re donacionis libertacionis absolucionis
exempcionis (et) disposicionis gr(aci)am impediant seu inpediri p(er) quepiam quol(ibet) paciantur Quin pocius ip(s)os circa h(uius)mo(d)i pacifice (et) libe(re) stare (et) mane(re) p(er)mittant eosq(ue)
defendant tueantur n(ost)ro nomine realiter et conseruent Prout Indignacionem n(ost)ram grauissimam volu(n)t arcius euitare P(re)ncium sub Regie Maiestatis n(ost)re Si=
gillo testioio l(itte)rar(um) datu(m) prage Anno d(omi)ni Mill(es)imo Quadringentesimo die Sextadecima Junij Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Boemie Tricesimooctauo Roman(orum) vero Vicesimoquarto

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.