Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R5_WEAK

1123

CZ-NA > CGL > 1123

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 5
1123, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Wenceslaus dei gracia Boemie et Polonie Rex tenore presentium notum esse uolumus uniuersis. Quod nos Religiosorum virorum Prepositi et conuentus Domus Zderasien(sis) fratrum
ordinis Domini sepulchri ante Pragam supplicationibus fauorabiliter annuentes. Donationes seu collationes Lubecz et debrny uillarum circa Vpam ciuitatem nunc nostram siue locum forensem. qui
alio nomine dicitur nouum Trutnow. molendini vnius. lanei vnius. ibidem plenarium decimarum de penis satisfaccionibus et obuentionibus quibuscu(m)q(ue) pro culpis vniuersis ibidem. et in
tota prouincia Vpensi. De omnibus et singulis annonis fructibus annialibus et prouentibus Curiarum que nunc sunt uel erunt in futuro prouintia in eadem. Ecclesiarum. in Vpa et in Brusnik
cum earum pertinencijs et iuribus uniuersis. hospitali ibidem preposito et fratribus supradictis ac eisdem subiectionem seu subme(ss)ionem eiusdem hospitalis omnium et singulorum dictor(um)
factas ab antiquis temporibus per quendam Nobilem virum Egidium tunc Dominu(m) Ciuitatis. Villarum et omnium predictorum prout in literis eiusdem. et bone memorie quondam Venerabilis
Joannis Pragensis Episcopi ueris sigillis munitis plenius continetur. Item iurispatronatus ecclesiarum in his villis Bernarthicz Oesna et alberonis uilla medij lanei circa ipsam vpam et alterius
medij lanei in uilla lubecz predicta. Silue quoq(ue) libere site inter Lubecz et debrny piscarie libere in flumine Vpa molendini ibidem cum rotis que nunc sunt. et sex que in posterum quocu(m)q(ue)
construi siue addi possunt. non obstante contradictione cuiusquam. Ac alterius molendini denuo construendi cum duabus rotis sicut prius fuerat in flumine dicto uille Lubecz. et libere multiois
seu molitionis per homi(n)es dicte Ciuitatis et alios quoslibet in utroq(ue) duorumq(ue) macellorum. Duarum mensarum panum. Duarum mensaru(m) calcificum. in ciuitate eadem. gratias quoq(ue)
seu indulgentias cedendi et deducendi ligna quecunq(ue) et qualiacunq(ue) in alijs omnibus siluis que nunc nostre sunt de nouo pro edificijs construendis et etiam reparandis. et accipiendi libere in
eisdem siluis ligna iacentia et etiam arida pro igne hominum hospitalis predicti. libertatem deniq(ue) siue exemptionem omnium hominu(m) in bonis omnibus hospitalis eiusdem residentium et
sessurorum qui per nullum alium quam per fratres dicti hospitalis debent pro culpis omnibus et causis ubiq(ue) perpetratis iudicari Datas factas et traditas olim predictis Preposito f(rat)ribus
et hospitali per Vuitkonem quondam filium dicti Egidij dilectum et fidelem nostrum de Vpa siue Snabenik dictum tunc D(omi)n(u)m Ciuitatis et bonorum omnium predictorum prout in instrumentis
super hijs Donationibus factis et Venerabilis Gregorij Pragensis Episcopi loci diocesani ac ipsius Vuitkonis et Boczconis filij sui roboratis sigillis exprimitur luculenter. ratas gratas. et firmas
nunc habentes et perpetuo haberi uolentes. eo quod easdem et predicti Egidij ratas rationabiles atq(ue) gratas mox habuimus cum primum super dicta Ciuitate et alijs contrahere cepimus. et etiam
tamen contraximus cum eodem Vuitkone et ipsis et etiam singulis l(itte)ris et instrumentis predictis n(ost)r(u)m assensum prebe(n)tes. ipsas Donationes et gratias utriusq(ue) predictorum nec no(n) l(itte)ras et
instrumenta eadem ipsorum et Donatorum in omnibus suis clausulis et partibus de speciali gracia confirmamus. Insuper domus predicte Zderasien(sis) volen(tes) conditionem facere meliorem
ipsamq(ue) plena et perfecta libertate ac exemptione gaudere iuxta concessiones et indulgentias per progenitores nostros felicis recordationis olim reges Boemie datas ei et Preposito ac fratribus
memoratis. ipsos successores domus predicte homines uniuersos et bona eorum omnia et singula iuxta pragam pontem leuburgam et nouum Trutnow nostras ciuitates sita et in terris
nostris ubiq(ue) scilicet Ciuitates. uillas Curias. domos Vineas. molendina. et alia bona omnia eorum ac domum in Swetbecz ipsi preposito et domui sue subiectam in nostram protectione(m) recipimus
specialem et eximimus exemptas liberas seu exempta et libera esse volumus a iurisdictionibus et iudicijs in omnibus et singulis questionibus siue causis Pragensium beneficiariorum
et quorumlibet aliorum. ac prouinciarum Ciuitatum. pragensium et aliarum Ciuitatum uillarumq(ue) iudicum quorumcunq(ue) potentatuumq(ue) eorundem. Ad hec purgrauioru(m) Pragensiu(m)
et purgrauior(um) quorumlibet aliorum. A seruicijs quoq(ue) vecturis expensis. procurationibus. collectis constructionibus. reparationibus turrium. poncium et aliarum quarumcunq(ue) structurarum
inuaminibus. teloneis. seruitutibus. et oneribus quibuscunq(ue) faciendis et exhibendis ob quamcunq(ue) causam omnibus uel singulis supradictis. Decernentes. ut ipsi Prepositus fratres. successores
homi(n)es. Domus et omnia bona eorum habita et habenda et domus in Swetbecz cum hominibus et bonis suis nostro tantum subsint iudicio et Prepositi fratrum ac M(a)g(ist)ro dictorum et de ipsis
omnibus bonis iuxta morem deseruiant solum nobis. Preterea prohibemus ne ijdem Prepositus fratres successores eorum et Magister in Swetbecz sine nostro consensu per l(itte)ras Regales
expresso vendant p(er)mutent alienent. uel ad non modicum tempus locent. aliquid de suis bonis predictis aut alium seruitutem constituant in eisdem uel aliquo eorundem reuocantes irritantes
cassantes uiribus destituentes et ex nunc vacuas et irritas pronunciantes omnes et singulas uenditiones et quascunq(ue) alienationes. ac quarumcunq(ue) seruitutum constitutiones per ipsos uel aliquem
eorum post mortem felicis recordationis patris nostri d(omi)ni Ottakari Regis Boemie Ciuitatis seu Ciuitatum uillarum et quorumcunq(ue) alioru(m) bonor(um) que p(er)tinueru(n)t ad eosdem factas cuiuscunq(ue) uel etia(m)
quibuscunq(ue) sine nostro et eorundem singuloru(m) consensu modis predictis expresso. et specialiter Neweclow opidi quod apud dilectu(m) fidele(m) n(ost)r(u)m henricu(m) de Rosenberc tunc Camerariu(m) Boemie regni
nostri suis pecunijs uenditis pro eisdem alijs suis bonis noscuntur emisse. Statuentes etiam si quisqua(m) nobilium Vuladiconum Ciuium predictarum ciuitatum n(ost)rar(um) seu aliar(um) et etia(m) quicu(m)q(ue) alius
apud eosdem Prepositu(m) f(rat)res successores eor(um)dem uel M(a)g(ist)ram predicta(m) emat aliquid de bonis predictis libere seu iure teutonico uel s(e)c(un)d(u)m ius teutonicu(m) in eisdem p(er)mutet uel ad non modicu(m) tempus co(n)ducat
seu per quoscunq(ue) modos acquirat sine regali et etia(m) eor(um)dem consensu expresso modo predicto pecunia(m) qua(m) pro hereditate dederit siue bonis et prechio pro quo p(er)mutauerit careat. et etia(m) hereditate siue
bonis pro qua seu quibus hereditatem uel pecuniam suam dedit. seu ad qua(m) uel que ex donatione aut alijs quibuscunq(ue) causis peruenerit. Volumus tamen et decernimus instrumentum earundem
Prepositi fratrumq(ue) munitum Sigillo siue eorum patris nostri predicti tunc d(omi)ni regni Boemie super uillis sancti Venceslai Lypebyn kopyty et alijs bonis eorundem circa pontem nostram
Ciuitatem predictam consibus et ualentibus alienationibus earundem firmitatem perpetuam retinere. In quoru(m) o(mn)i(u)m testimonium et robur perpetue ualituru(m) p(rese)ntes n(ost)ras l(itte)ras fieri et sigillis
Maiestatis nostre iussimus co(m)muniri. Datum Prage per manus Venerabilis Petri Basilien(sis) Episcopi Wyssegraden(sis) Prepositi regni n(ost)ri Cancellarij. Principis nostri dilecti. Anno d(omi)ni Millesimo trecentesimo
primo octauo Idus Januarij quarte decie indicion(is) Anno regnor(um) n(ost)ror(um) Boemie qui(n)to. Polonie uero primo.

My purgmystr a Radda Miesta Cadanis Znamo cinime timto nassim listem wssem gijmz cztou nebo cztijcy slysseij bude Zvlasst ti Rzymalowi Ze s(u)no Zadanij a prossienij vrozene wladygce
Janusse dorotie z dauyowa Wystawiw a presentowaw klastiernow swatiho krisse a s(wa)t(e)ho Jakuba kistienniku Bozijho hrobu vniesse a s(wa)t(e)ho P(ro)kopa vniesse Ruzijstina z wessijcziowiczi
abyhom list krale geho milosti slawnij pamiati krale waczlawa pod peczeti Mayestati geho milosti prwepissany k gich potrziebie widimowaly Cztou k(te)muto Na zrziessito zadost byz list
krale geho milosti s(wa)tij p(a)nij radilissme zbiego s(wa)tosti gely do prwissnij Na k(te)rijmz na zadu a na s(wa)t(e)m s(wa)t(e)m vproz Ruzijti Mayestat slowo od slowa pozsadnie Jakz se poczal
pissicze gijz w k(te)rijch k(te)rijchijz bozijm s(wa)t(e)ho z wessijcziho vkrwissnij Toho wsseho na swiedomij a pro duwiernost peczet nassij miestska Miesta k(te)rijho tohoto widim(us)
#1l

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.