R5_WEAK
1309
CZ-NA > CGL > 1309
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Ad quorumcumq(ue) notitiam, cuiuscumq(ue) dignitatis eminentiae aut officij, haec nostra scripta pervenerint. Nos
Ioannes Abbas, loci ex Monasterij, Cladrubcensis, Tituli sancti Benedicti, notum facimus per praesentes. Quia p(ro)uidi
viri, Magisterciuium, consulesq(ue), Ciuitatis Tachouiensis, cum debita instantia qua decet, requisierunt, ut certas
eorundem l(ite)ras, ac priuilegia, conspiceremus, et lectione diligenti attendere atq(ue) examinare velimus, Quae q(ui)dem
nobis sic praesentata, ad videndum legendum, Sigillo imperialis Regalis maiestatis, maiori in alba cera, ex
minori rubea cera indorso cum Aquila impraesso, appenso cum pergameno, similiter ex scriptum in pergameno,
roboratas, sanas, integras, illaesas, non viciatas, nec in aliqua sui parte suspectas, Sed omni prorsus vitio, susp(i)=
cioneq(ue) carentes, In medium exhibuerunt asserentes ip(s)as, propter pluritatem petentium, et locorum distantia(m),
verbum, nil addendo, nil mutando vel dimittendo, copiando transumptum faceremus, Vt huiusmodi
transumpto, sicut Originalibus literis, vbicunq(ue) locorum, fides adhiberetur plenaria. Quarum l(ite)rarum ex
priuilegii tenor, sequitur, Et est talis.
KAROLVS QVARTVS, diuina fauente clementia Romanorum imp(er)ator, semp(er) augustus, et Bohemoru(m) Rex.
Notumfacimus tenore p(rae)sentium vniuersis, Quod p(ro)pter vtilitatem et commodum, Ciuitatis nostrae Tachauiensis,
animo deliberato, authoritate, Regia Bohemiae, et de certa nostra sciencia, Ciues et incolas dictae Ciuitatis, et eoru(m) ho(m)i(n)es
ab oi(mn)ib(us) Iudicijs p(ro)uincialibus, et alijs iudicijs, q(ui)buscu(m)q(ue) absoluimus, et eximimus, per praesentes decernentes exp(re)sse, vt ex
nunc inantea ad instantiam, ho(m)i(ni)s cuiuscu(m)q(ue), cora(m) q(ui)busuis Iudice, seu iudicibus, Regni nostri Bohemiae, p(ro) q(ui)buscunq(ue)
causis criminalibus, Ciuilibus seu mixtis, in Iudiciu(m) trahi, citari, seu occupari, extra Ciuitatem et iudiciu(m) Tachaui=
ense, non possint, nec debeant, quouismodo. Verum si q(ui)s contra vniuersitatem ip(s)am, aut eoru(m) aliquem, q(ui)cq(uam),
habuerit actionis, illud coram Iudice seu iudicio dictae Ciuitatis, qui pro tempore fuerit, p(ro)sequatur, Qui vnicuiqu(e)
expeditam tenebit, et debebit iustitiam, ministrare. In casu aut(em), quo actori cuicunq(ue), iustitia denegata fuerit,
extunc, licebet eidem, ad curiam Regalem Bohemiam appellare, Inhibemus igitur, vniuersis et singulis,
propraetoribus Iudicijs, Iudiciarijs p(ro)uincialibus, et alijs iudicibus, q(ui)buscu(m)q(ue), sub obtentu n(ost)rae gra(tiae), fir=
miter et districte, ne vniuersitatem, aut singulares p(er)sonas, dictae Ciuitatis Tachauiensis, in eadem Ciuitate, seu
extra, in q(ui)buscunq(ue) bonis, eorundem ciuium liberis, aut alijs vbicunq(ue), domiciliu(m) seu mansione(m) habentes.
coram se vel eorum iudicijs, Citare, trahere, occupare, aut aliq(ua)s sententias, diffinitiuas, seu inter loquutorias,
in eorum praeiuditium ferre p(rae)sumant, Decernentes insuper et ex nunc irritum et inane, si quid contra p(rae)=
missa, p(er) quempiam eorum fuerit attemptatum, P(rae)sentiu(m), sub imp(er)ialis maiestatis n(ost)rae sigillo testimonio
l(ite)rarum. Datum Weronae Anno D(omi)ni, Milesimo trecentesimo Septuagesimosecundo. indictione decima.
iiij Kalend(as) Augusti. Regnoru(m) n(ost)rorum Anno Romanorum Vicesimoseptimo, Bohemiae vicesimo sexto.
Imp(er)ij vero decimo octauo. De mandato d(omi)ni imp(er)atoris
Nicolaus Can(on)icu(s) p(rae)positu(s).
Nos igitur p(rae)dictus Abbas, taliu(m) l(ite)raru(m) Originalium exhibitioni interfuimus, ip(s)as l(ite)ras vt p(rae)mittitur Copiare et
transcribi fecimus. ac p(rae)sens transumptum, in oi(mn)ib(us) et per oi(mn)a cum Originali concordare. Nihilq(ue) in eo additu(m)
vel omissum, fuisse aut esse, q(uod) sensum mutare, aut viciare, posset Intelleximus, rep(er)imus et inuenimus.
et p(rae)sens transu(m)ptum scribi fecimus. sub veritate n(ost)ra conscientiae, Et p(ro) maiori robore, Sigillo n(ost)ro p(rae)sente
appenso affirmamus. Actum et datum in n(ost)ro antedicto et praenominato Monasterio Cladrubcensi.
Anno D(omi)ni Milesimo Quingentesimo Quadragesimo tertio. feria quarta post letare septimo vero die Martij.