Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R4_AFTERLIFE

146

CZ-NA > CGL > 146

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
146, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Wenceslaus dei gracia Romanor(um) Rex semper Augustus et Boemie Rex Notum facimus tenore presencium vniuersis Quod pro parte Judicis Ciu
itatis et tocius Consilij et Jurator(um) Opidi n(ost)ri Ronow fidelium n(ost)ror(um) dilector(um) Maiestati n(ost)re extitit cum instancia supplicatum Quat(inus) infrascript
am litteram que quondam per Nobilem Vlricum de Lictemburg traditam et concessam approbare ratificare et confirmare graciose dignaremur
cuius littere tenor per omnia sequitur in hec verba In nomine domini amen Cum ea que geruntur sub tempore vna cum ipso per motum ipsius
temporis euanescant Ideoq(ue) gesta hominum solent scriptis testimonioq(ue) viror(um) honestor(um) firmissime perhennari Notum igitur sit omnib(us) hoc scriptum
inspecturis Quod nos Vlricus d(i)c(t)us de Lictemburg Baro Regni Boemie habita matura deliberacione pariter et consensu n(ost)re dilecte Coniugis ac pue
ror(um) et alior(um) omnium amicor(um) locauimus hereditarie ac p(er)petue possidenda Gotfrido quondam Judici in Podol ac suis coadiutorib(us) noue plantacionis n(ost)re
Ciuitatem Ronow cum Quadraginta laneis minus vno Condicionib(us) et Jurib(us) infrascriptis Jta tamen q(uod) singulis annis annuoq(ue) sub censu de quolibet
laneo alterum dimidium sexag(inta) nobis n(ost)risq(ue) heredib(us) semper cedet De quib(us) laneis viginti quatuor Vnsides in vno laneo collocabit Quor(um) quilibet
alterum dimidium Juger possidebit ac vnum fertonem sub Censu annuo nobis dando De Taberna vero predicte Ciuitatis n(ost)re vnius ferto singulis
annis nobis cedet et eam in Judicium p(ro)ut in Agror(um) mensura Jus Czaslauien(se) opidi plenarie possidebunt Terminus autem solucionis predicte
Census erit trina ista videlicet in festo michaelis media pars et in festo beati Georgij reliqua media pars Cens(us) nobis nostrisq(ue) h(er)edib(us) semper cedet
Quidquid in siue Jure Czaslauien(si) in Ciues Judicatis uel prouenientis utpote Braxatoria Pistoria O(mn)iaq(ue) et o(mn)ia ad vsus proprios conuer
tent nobis n(ost)risq(ue) heredib(us) nichil dantes Exaccionemq(ue) omnib(us) hominib(us) in habitantib(us) eandem ciuitatem in siluis Subrub a dolendino sub proxima
situato in terminis qui ad nos p(er)tinet d(omi)n(i)o sumatur Concedimus piscari libere ex(tr)a g(ra)tia(m) spali et si expedicio Reg(is) euenerit extra metas Regni Boe
mie extunc de quolib(et) laneo medius ferto in expedicionis subsidium nobis dabunt Nos aute(m) moti pietate vna u(e)l(ut) d(omi)n(i)o erga prefatum Gotfridu(m)
n(ost)r(u)m Judicem Sibi suisq(ue) pueris seu h(er)edib(us) et volentes condigne respond(er)e sue noue plantacionis laborib(us) o(mn)imode Judicium cum tercio denario
emendas in ipa Ciuitate et vnam Tabernam duo macella scilicet vnum panis reliquum Carnium duos Vnsides et duos laneos Agror(um) et vnum mo
lendinum in Flumine dubrab situm ante ipsam Ciuitatem Quiete lib(er)e hereditarie p(er)petue hec omnia possidenda Vt igitur hec locacio rata grata
ac firmissima a n(ost)ris heredib(us) ac ip(s)or(um) successorib(us) inuiolabiliter teneatur Jdeo hanc l(itte)ram subnotatis testib(us) n(ost)ri Sigilli munimine fecimus
roborari Testes aute(m) huius sunt d(omi)n(u)s Wenceslaus de zleb Stoyslaus de hostowlic Prizibko de lipka d(omi)n(u)s de hypoltic henricus Judex Czaslauie
henricus pluems scabinus henricus kego domoslaus de hichin Jridricus de vird henricus de Optrana Jesko de vird vlricus de podol et
alij viri q(uam)plurimi fidedigni Acta sunt hec Anno d(omi)ni millesimo Trecentesimo lvij(o) vj(o) kalendas Februarij Nos igitur habito respectu ad grata
et multiplicia fidelitatis obsequia nob(is) per Judicem et Ciues p(re)d(i)c(t)i opidi n(ost)ri dudum impensa et processu temporis eo quidem studiosius impen
denda non per errorem aut improuide sed animo delib(er)ato p(re)dictam l(itte)ram approbauimus ratificauimus confirmauimus approbam(us) ratificam(us)
et confirmamus Regia auct(oritat)e Boemie et de certa n(ost)ra sciencia gracioseq(ue) assensimus decernen(tes) et expresse volentes q(uod) p(re)fata l(itte)ra in omnib(us) suis
punctis sentencijs clausulis et articulis prout de verbo ad verbum expressatur firmius p(er)petuis temporib(us) obtineat robur inuiolabilis roboris
firmitatem Jtem p(re)dictis Ciuib(us) et incolis Opidi n(ost)ri Ronow hanc gr(aci)am fecimus sp(eci)alem et facimus p(re)sentes in m(aiest)at(is) n(ost)re q(uod) aliquem vel aliquos
de p(re)dictis Ciuibus ab hac luce migrare contingeret heredibus vtriusq(ue) sexus post se non relictis q(uod) extunc vniuersa et singula bona tam mo
bilia q(uam) immobilia in quibuscumq(ue) consistant ad proximiorem affinem eiusd(em) defuncti adinstar aliar(um) Ciuitatum Regni n(ost)ri Boemie similes
vsus obtinencium deuolui et sine contradictione qualib(et) cad(er)e debeant et deuolui per eundem Affinem deinceps habenda tenenda et pacifice possiden
da impedimentis quor(um)libet penitus proculmotis In cuius rei testimonium p(re)sentes l(itte)ras fieri et Sigillo n(ost)re Maiestatis iussimus communiri Datum prage Anno d(omi)ni Mil
lesimo Trecentesimo Nonagesimo septimo die Vicesimaquinta Marcij Regnor(um) n(ost)ror(um) Anno Boemie Tricesimoquinto Roman(orum) vero Vicesimo
primo

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.