Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

22

CZ-NA > CGL > 22

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
22, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
IN Nomine domini Amen. Quoniam humane condicio(n)is operacio voluitur numq(uam) in eodem statu perma
nens sapientu(m) decreuit auctoritas ea que geruntur in fuga temporis sic recedentis voce testium et litterar(um) testimonio
stabiliri. Nouerint igitur vniuersi tam presentis q(uam) futuri temporis homines ad quos presens scriptum puenit q(uod) nos
Fridericus et Theodericus fratres vterini dicti de Schonenburch villam Otiuitz q(uam) multis transactis annor(um) spaciis
libere ac quiete iure pleno possedimus honorabilib(us) ac religiosis viris fratrib(us) hospitalis sancte marie domus
theutunice in chomutow vendidimus cum omnibus attinenciis ad eandem villam spectantibus omni iure p(ro)prietario
p(er)petualiter possidendam. Abrenunciavimus eciam omni iuri quod in ipsa villa vel eius attinenciis hactenus habuimus
et successiue per nostros heredes aut alio quocu(m)q(ue) modo possemus habere decetero spontanea voluntate. Addicimus insuper
adnectentes nos in huiusmodi vendicione memoratis fratribus fauorabilius assensisse sperantes hec plenaria
nostris p(re)decessoribus in animarum remedium prouenire. Vt autem hec omnia p(re)habita per nos ac no|s|tros
successores robur p(er)petue firmitatis optineant et ne malignorum versuciis aliquorum q(uam)q(uam) violenciam
paciantur sepe memoratis fratribus presentem concessimus paginam nostrorum sigillorum munimine
roboratam. Ad maiorem deniq(ue) securitatis euidenciam p(re)fatam villam cum suis terminis domino alberto de
Seberch ex mandato serenissimi Regis boemie domini nostri cooperante nobis secundum morem terre curam
statutimus presentibus testibus subnotatis quor(um) sic nomina exprimuntur. Dominus emilo de lubgchere
peregrinus de Rednitz. Zulislaus de merlok. Wilhelmus de Cyrem. Mylota de Cyrem. Borissouus de zbirlo
wulko de wmscheritz. Batislaus de segschitz. stanizlaus de zar. wilhelmus de schonenhof. Crzenek de
oltischow. petrus hrab de prysen. Hyrdour de zmicholup. Jaroslaus de watzawitz. petrus filius suus de
watzawitz. vnka de kraschan. Slauiwe de gimlin. p(re)seda de gimlin. Bohuzlaus de chniezitz. Arnoldus
de Zchehsen. et alij domini q(uam)plures fide digni quor(um) nomina non duximus ascribenda. Acta sunt hec.
Anno jncarnacionis dominice millesimo. ducentesimo. Nonagesimo quinto. Datum jn vdelitz per manus
fratris conradi. vij. Jdus Aprilis

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.