R5_WEAK
227
CZ-NA > CGL > 227
mediumMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Copia simplex
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis feliciter Amen.
Sigismundus Divina favente Clementia Romanorum Imperator Semper
Augustus, ac Hungarie, Boemie, Dalmatie, Croatie etc. Rex ad perpetuam
rei memoriam. Notum facimus tenore presentium Universis.
Inter varias Reipublice curas, quibus cor nostrum quotidiana
solicitudine pro subditorum salute distrahitur, ad illud precipue aciem
nostre mentis studiose convertimus, et sedulum destinamus affectum qualiter
Dei et sanctorum ejus Basilicas et Ecclesias, nec non personas Ecclesia=
sticas, Celestis Imperatoris mancipatas obsequiis ab indebitis molestiis
preservemus, eorum Jura, laudabiles consuetudines, libertates, comuni=
tates ac vetera privilegia ipsis a Predecessoribus nostris felicis memo=
rie Romanorum Imperatoribus, et Boemie Regibus nostris Predeces=
soribus, aliisq(ue) Principibus et Christi fidelibus rite collata, nunc inno=
vando et augendo, nunc vero eis nova privilegia, Jura, et gratias largi=
endo, sicut juxta locorum et temporum qualitates conspicimus expedire.
Sane accedens nostre Majestatis presentiam Venerabilis et Religiosus
Hermanus Abbas Monasterij Brzewnoviensis Ordinis S. Benedicti
prope Pragam devotus noster dilectus, Nobis humiliter supplicavit, qua=
tenus sibi et suo Conventui, ac Monasterio suo universa ac singula eorum
privilegia et literas ipsis a celebris memorie Romanorum Imperatorib(us)
et Regibus Boemie nostris Predecessoribus, ac aliis Principibus et Christi
fidelibus, super eorum bonis, donationibus, possessionibus, libertatibus,
gratiis, juribus et emunitatibus datas et concessas, ac data et concessa, nec
non ipsorum bona, possessiones, jura, libertates, gratias et Jurisdictiones
et signanter infra scripta privilegia, et literas ipsis a Serenissimis Prin=
cipibus quondam Domino et Genitore nostro, Domino Carolo, et Wenceslao
Fratre nostro Romanorum et Boemie Regibus, nec non Boleslao, et Brzetis=
lao Illustribus Ducibus Boemie, ac Wenceslao quarto Rege Boemie,
super certis eorum donationibus, possessionibus, libertatibus,
emunitatibus, gratiis et Juribus, concessa et concessas, approbare,
ratificare, innovare, roborare, et confirmare gratiosius dignaremur.
Quorum privilegiorum tenores sequuntur in hec verba.