Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

43

CZ-NA > CGL > 43

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
43, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine Domini Amen. Nos Preczlaus, Dei et Apostolice
Sedis prouidentia Ep(iscop)us Vratislauien(sis) omnib(us) p(re)sentes l(itte)ras
intuentib(us) publice profitemur, quod magnifici principes d(omi)ni
Boleslaus Bregen(sis), Bolco falkembergen(sis) et Bolco Opolien(sis),
vladislaus Coslen(sis), Casimirus Teschinen(sis), Nicolaus Opauien(sis)
et Ratiborien(sis) ac semouitus Glinicen(sis) duces in n(ost)ra vratislauien(si)
dioce(si) in n(ost)ra p(re)sentia constituti sponte recognouerunt et
publice sunt confessi, Se munitiones suas et terras ipsis
subiectas, singuli suas terras et munitiones in manus
Serenissimi principis d(omi)ni Ioannis Regis Boemie resignasse,
dictasq(ue) munitiones et terras taliter resignatas ab eodem
d(omi)no Ioanne Rege, suo et heredum suorum nomine Regni
Boemie in perpetuum feodu(m) recepisse, Iuramentu(m) quoque
fidelitatis et homagium ipsi regi Boemie et suis heredibus
seu successorib(us) legittimis pro se et eoru(m) heredibus prestitisse,
Similiter etiam nobiles terre et Consules ciuitatis vratislae
suo et ciuitatis ac vniuersitatis eiusde(m) ciuitatis no(m)i(n)e in
n(ost)ra presentia (con)stituti sponte recognouerunt et publice
sunt confessi pie memorie Henricu(m) Sextu(m) et vltimu(m) olim
ducem vratis(lauiensem) ipsius ducat(us) vratis(lauiensis) dominu(m) hereditariu(m)
Ciuitatemq(ue) vna cu(m) ducatu ipsius cum suo honore iuris:
dictione et districtu eide(m) d(omi)no Regi donasse, tradidisse et
cessisse sponte et libere de eisde(m) per regem predictum et here:
des ipsoru(m) no(n) diuidendo ea a regno Boemi(e) seu corona
Regni eiusdem, p(er)petuo possidenda, Sed vniuersitates et
singulares p(er)sonas ciuitatis et alioru(m) opidoru(m) ac locorum

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.