R2_STRONG
85
CZ-NA > CGL > 85
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Anna Dei gratia Reg~ina~ ~Rom~anorum semper Augusta, et Boemiae Regina, notum facimus tenore praesentium omnibus, et singulis, quòd
dioecesiani S. Joannis ad ~dec~anum fundati, nostrae fundationis, nos nostrosq(ue) consiliarios accessêre cum honesto Sacerdote Michaële fideli dile=
cto nostro, et cum Dom~ino~ ~...~ altarista arcis Pragensis petentes nos, ut illis priuilegia et Jura tradere dignaremur, affirmãtes priora consumpta esse igne.
Quare cum non possemus ~eor~um honestae petitioni refragari hoc approbamus, et ratum esse, neq(ue) secus fieri, uolumus ita: Quemadmodum illis priuilegia
et Jura ab antecessoribus Regibus Boëmiae tradita erant: quò nostra tenuis fundatio, eaq(ue) quae ad eam spectant cum omnib(us) dioecesianis praesentib(us) et futuris pacificè ui=
tam agerent, neq(ue) ulla uiolenta oppignoratione, nec quoquam contra aequitatem nostra fundatio S. Joannis pertrahi queat, sub poena nostrae inclementiae, et irae, et posterorum
Boëmiae Regum. Ita ut nostra tenuis fundatio in cultu diuino conseruari possit eam gratiam dignamur illis, et huic fundationi largiri et donare praesentibus et futuris,
ut secundum priora jura gubernentur, et regerentur, quemadmodum ciuitates Pragenses regi consueuerunt: Hoc modo illam gratiam dignamur illis tribuere, et conce=
dimus huic dioecesi, et penes ~eam~ ~...~ nostrae fundationis S. Joannis ut sua bona ad ipsos pertinentia, mobilia et immobilia cuicunq(ue) uellent donare, et legare sine om=
ni impedimento possent. Si uerò quis habens suam uxorem fidelem cum liberis id neglexerit, neq(ue) testamentum condiderit, tunc mater eorum liberorum bonis cum li=
beris potiatur, eorumq(ue) curam agat ueluti mater. Si uerò pater et mater è uiuis excesserint superstite sobole, tunc ista bona cum liberis in proximos amicos, siue affines
in ista fundatione, et ea dioecesi habitantes pro educatione liberorum deuiuentur: Sed si liberi morerentur tunc ista bona manebunt penes cognatum, inhabitantem
tamen in ea dioecesi. Si uerò omnes amici interierint, neq(ue) ullus superesset ex ea cognatione, aut affinitate iunctus, ista omnia bona debent descendere ad nostram
tenuem fundationem absq(ue) omni impedimento: simul etiam liberos suos curae et fidei commendent pro arbitrio in ea fundatione. Similiter recipiant inter se ui=
cinos, et semetipsos manumittant nullo intercedente obstaculo. Praeterea eidem dioecesi istius fundationis hoc concedere dignamur ratione aulicorum nostrorum,
et aliorum dominorum, ut omnia genera potus, uina domestica, et exotica seu peregrina, quae nominari possint, sine omni impedimento liberè propinarent, sub
poena inclementiae nostrae idq(ue) in domo publica, uel in quo loco iudex, aut senatores cuipiam monstrauerint. Qui non potestati suae subditus esset, Judici
aut Magistratui nollet parere, et qui impudicè uiueret inceste committens delicta contra DEVM, utpote caedes, adulteria, isq(ue) similia in suo praedio, et aedib(us)
eiusmodi illico sine omni mora reyciatur, neq(ue) amplius toleretur, quia istam fundationem dignamur in pace et castitate conseruare sub conditione irae et in=
dignationis nostrae, et non recuperandae à Regibus Boëmiae praesentibus, et futuris gratiae. Si quis attentare uellet, et iniurius esset dioecesi et fundationi
nostrae, ut non possent ipsimet resistere, dignamur committere curam istius rei nostro Subcamerario, et nostris Consiliarijs praesentibus et in posterum
futuris ne patiantur in ulla re illos incommodi ferre. In testimonium, sigillum nostrum hisce literis applicari curauimus. Datae Pragae die S. Grego=
rij Anno Domini 1364. Imperij nostri secundo.