Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

122

CZ-NA > KVs > 122

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
122, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
In nomine domini Amen. Nos Magister Nicolaus Custos wissegradensis et Pragensis ecclesie officialis. Propo
nimus et dicimus. quod cum de causa que vertitur inter dominum Gothfridum clericum ex una. et wenceslaum Rectorem
ecclesie in Olessow ex parte altera. cognoscimus. super ecclesia memorata pro parte ipsius Gothfridi pe
tebatur. ut cum ipse per dominum. wissegradensem. qui dicebat se esse patronum ecclesie in Olessow
ad ipsam ecclesiam esset presentatus. et ad eam canonice institutus. dictum wenceslaum ab eadem petiuit re
moueri ex eo quod vicariam domini decani Pragensis. in Pragensi ecclesia obtinebat. quam vicariam post
ad eptionem ecclesie memorate acceptauit. Nos igitur super dicta peticione legitime contestata probacionibus
allegacionibus. peticionibus et Iuribus hinc inde propositis. auditis. et discussis. ipsisque diligenter examinatis
diligenti deliberacione prehabita. bonorumque consilio deperiti per dicti domini nostri inuocato sentenciando diffi
nimus. Ius patronatus predicto domino Marchioni. et suis successoribus. ecclesie in Olessow adiudicamus
reseruata questione et accione domino de lapide super eodem Iure patronatus. qui coram coram
nobis frequenter se opposuit. asserens se patronum eiusdem ecclesie. et protestatus fuit. publice co
ram nobis. quod ipsam causam Iuris patronatus vellet suo loco. et tempore prosequi coram Iudice competenti
In super diffinientes sentenciando pronunciamus in hiis scriptis. dictum wenceslaum a sepedicta ecclesia in Olessow
fore amouendum. nisi sufficienter probauerit. quod per patronum fuit presentatus. qui fuit in possessione. vel
quasi Iuris presentandi esse patronus. et ad eandem sit confirmatus ecclesiam. Hec sunt acta est Prage
die domini Egidii. Anno domini. M. ccc. xix. in vigilia symonis et Iude. Huius rei testes sunt dominus
Iohannes canonicus wissegradensis plebanus sancti Michaelis. Gothfridus plebanus sancti valentini. Hen
ricus plebanus de prosek;

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.