Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

11

CZ-NA > RF-Kadan > 11

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
11, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER Dauid Hicker Ordinis Minorum
regularis obseruantiae Prouinciae Boemiae Minister et Ser=
uus. Dilecto mihi in Christo Honesto, prudenti ac specta=
bili Viro Domino, Thimotheo Stierba a Stierbiz, Senatorij
Ordinis in Regia Ciuitate Cadana, Salutem et perpetuam felicitatem.
Quandoquidem a pluribus Sanctae Sedis Apostolicae
summis Pontificibus Ordinis nostri Ministris, cum Genera=
li, tum Prouincialibus concessa est facultas et potestas nomi=
nandi personas aliquas, quae non sint de ipso Ordine, ut sic no=
minati sint ueri ac legitimi, auctoritate Apostolica, Oeconomi,
Sindici, siue Procuratores Ecclesiae Romanae, ad quam omnium
rerum mobilium et immobilium, quibus fratres ^uti^ possunt, ius et pro=
prietas, dominiumq(ue) nullo medio spectat. Ego igitur, qui diuina
et Superiorum dispositione in hac Boemiae Prouincia Ministerij
onera sustineo, et officio licet immeritus, fungor, huius amplissimi
Apostolici priuilegij beneficio ac iure minime priuari, sed gau=
dere uolens, Dominationem Tuam, cuius integritati, et syncerita=
ti plurimum confido, quam etiam sacrae Religionis nostrae pro=
fessoribus mire affectam luculenter agnosco, praedicta, qua ful=
cior, auctoritate Apostolica, Conuentus ad Sanctos quatuorde=
cim Auxiliatores extra Cadanam, uerum ac legitimum, nomine S(an)c(t)ae
Romanae Ecclesiae, Administratorem, Oeconomum, Sindicum, acto=
rem et procuratorem apostolicum nomino, eligo, et instituo;
atq(ue) nominatum, electum, et institutum declaro per praesentes.
Cuius tenore priuilegij Dom(inationi) tuae auctoritate Apostolica com=
mittitur, ut res seu Eleemosynas fratribus quouis modo obla=
tas, donatas, concessas, aut in ultima uoluntate relictas, aut
earum pretium dictae sanctae Romanae Ecclesiae nomine, recipere,
et secundum Superiorum Ordinis uoluntatem expendere, distrae=
here, commutare, alienare, et in suum iuxta Regulam et declara=
tiones Pontificias, licitos usus conuertere possit et ualeat.
~in cuius~

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.