Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R3_PERIOD_CONTEXT

806

CZ-NA > RKr > 806

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
806, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Dilecte fili sal(ute)m et ap(osto)licam ben(edictionem) Vite ac mor(um) honestas aliaq(ue) laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud Nos fide digno co(m)mendaris Testimonio prome=
rentur vt ea que a Nobis supplic(ite)r postulas assu(m)pto beneuolo tibi concedamus Cum itaq(ue) sicut Nobis nuper exponi fecisti Ordo Crucigeror(um) cu(m) Stella rubra nunchus sub r(egu)la s(an)cti Au=
gustini Sedi ap(osto)lice i(m)mediate subiectus et a Nonnullis Romanis Pontificibus Predecessoribus n(ost)ris videl(ice)t Gregorio nono Innocentio quarto Alexandro ei(us) quarto et Benedicto
duodecimo approbatus ab Anno D(omi)ni MCCxxxviij in Regia Ciuit(ate) Pragen(si) in Boemia vt asseritur institutus nonobstan(tibus) tot temporum iniurijs et reuolutionibus que ob diuersas hereses
in Regno Boemie successerunt constanter et continue in Con(uen)tu seu Hospitali s(an)cti Francisci ad pedem Pontis veteris nuncup(ati) ex(tra) Pragen(sem) d(ic)ti ordinis in vera orthodoxa fide catholica per=
manserit ex quo autem Ferdinandus secundus Regnum ip(su)m recuperauit sub eo et Successoribus eius per Dei gr(ati)am et benedictionem ita assurrexerit vt non t(antu)m hospitalitas erga pau=
peres iuxta institutum illius Ordinis laudabilit(er) et liberalit(er) exerceatur itaq(ue) Archiep(iscop)os Pragenses ab hereticis bonis o(mn)ibus Spoliatos Centum et pluribus annis in totum vel in par=
tem aluit sed eti(am) cultus diuinus a Religiosis professis eiusdem ordinis cum magno decore promoueatur nouaq(ue) eiusdem Con(uen)tus seu Hospitali(s) Eccl(es)ia tam magnifice erecta et a bo:
mem: Joanne Friderico dum uixit Archiep(iscop)o Pragen(si) solemniter consecrata ex(t)at vt excepta eccl(es)ia Metropolitana Pragen(si) nulli alteri eccl(es)ie intra Pragam cedat in eaq(ue) magnifi=
centia fabrice ornatus interior et Officiatura diuinor(um) Sacrificior(um) cum solemni musica spectentur necnon in ip(s)o Conuentu seu Hospitali duodecim Sacerdotes preter complures
cl(er)icos tam ad promouendum cultum diuinum quam exercendam Hospitalitatem erga pauperes quor(um) magnus semper est numerus sub obedientia mag(ist)ri G(e)n(er)alis et Prioris Con(uen)tus
seu Hospitalis h(uius)m(od)i permaneant Magistri vero G(e)n(er)alis d(ic)ti ordinis Dignitas sit valde conspicua vt pote Caput totius ordinis per Boemiam Silesiam Morauiam et Poloniam
ac in Religiosos suos iurisdictionem quasi Abbatialem vt eti(am) asseritur exerceat ac Vsum Mitre et baculi habeat necnon ad formam Pont(ific)alis Romani a quocumq(ue) Catholico
Antistite benedici possit et in publicis Regni Comitijs sessionem votumq(ue) atq(ue) precedentiam ante o(mne)s Prelatos regulares et Visitatores quor(um)cumq(ue) ordinum in p(er)petuum vt pari=
ter asseritur habeat plurimisq(ue) alijs priuilegijs decorata ex(t)at Proptereaq(ue) vt Dignitas h(uius)m(od)i decentius et honorificentius exerceri valeat Nos ig(itu)r te qui vt asseris modernus
Magister G(e)n(er)alis d(ic)ti ordinis cano(ni)ce electus exis quiq(ue) electionem de tui persona factam ap(osto)lica auct(oritat)e confirmari obtinuisti amplioris gr(ati)e fauore prosequi volen(tes) necnon a quibusuis exco(m)is
susp(en)sionis et interdi(cti) alijsq(ue) eccl(es)iasticis sen(tenti)is cen(suris) et pen(is) a iure vel ab ho(m)ine quauis occa(si)one vel c(aus)a latis si quibus quom(od)ol(ibe)t innodatus exis ad eff(ect)um p(rese)ntium dumtaxat consequen(dum) har(um) serie absoluen(tes)
et absolutum fore censen(tes) Porrectis Nobis pro parte tua super hoc supplicat(i)onibus inclinati ex voto Congregat(i)onis Ven(erabilium) fr(atru)m n(ost)ror(um) S(an)cte Romane eccl(es)ie Cardinalium super ritibus
eccl(es)iasticis preposite Tibi vt tu donec Magister G(e)n(er)alis d(ic)ti ordinis extiteris in Mon(aster)ijs tui ordinis et locis tibi subiectis pro eccl(es)ijs ip(s)i(us) ordinis Tibi donec tu Mag(iste)r G(e)n(er)alis extiteris
vt p(re)fertur subiectis Campanas benedicere ac Calices necnon Altaria portatilia consecrare libere et licite valeas plenam o(mn)imodamq(ue) l(ice)ntiam et facultatem pro te t(antu)m ap(osto)lica auct(oritat)e tenore
p(rese)ntium concedimus et impartimur nonobstan(tibus) quibusuis ap(osto)licis eti(am) in Synodalibus Prouincialibus vniuersalibusq(ue) Concilijs editis vel edendis specialibus vel g(e)n(er)alibus constitutionibus et ordi=
nationib(us) necnon Con(uen)tus seu Hospitalis et ordinis p(re)dictor(um) eti(am) Jur(ament)o confirmatione ap(osto)lica vel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus Priuilegijs quoq(ue) indultis et l(itte)ris ap(osto)licis in contra=
rium premissor(um) quom(od)ol(ibe)t disponen(tibus) quibus o(mn)ibus et sing(u)lis eti(am) si de illis illor(um)q(ue) totis tenoribus specialis specifica expressa et indiuidua non autem per clau(sul)as g(e)n(er)ales idem importan(tes) mentio
seu queuis alia expressio haben(da) aut aliqua alia exquisita for(m)a ad hoc seruanda foret illor(um) tenores eti(am) si de verbo ad verbum nihil penitus omisso et for(m)a in illis tradita obseruata inserti
forent p(rese)ntibus pro expressis habentes illis al(ia)s in suo robore permansuris hac vice dumtaxat har(um) serie specialit(er) et expresse ac latissime et plenissime derogamus ceterisq(ue) contrarijs
quibuscumq(ue) Dat(um) Rome apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris Die vj Octobris MDCCvj. Pont(ificatus) n(ost)ri Anno Sexto

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.