Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R5_WEAK

1240

CZ-NA > RM > 1240

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
1240, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Potentissime Imperator semper Auguste.
Non sine maximo animi dolore literas Maiestatis sue ad nos his diebus allatas
perlegimus, cum ex illis neruos Regnorum ditionis sue, que late patent pro su sti
nendo Turcico bello iam pene consumptos esse cognouerimus, quod quidem omnibus
ualde molestum, nobis autem, et molestum, et periculosum procul dubio erit, sed
quid iam ab initio istius belli ad opem ullam Maiestati sue ferendam aut non
excogitauimus, aut intentatum reliquimus? testis est Pontifex optimus maxi
mus, qui per l(ite)ras nos sepe exhortans, ut auxiliaris aliquas copias in Pannoniam
mitteremus, postq(uam) a nobis ut obsequeremur fenerato pecuniam esse sumendam
intellexit, nequaquam permisit, optime iudicans comunis, et clementissimus
Pater, hunc Ordinem Sedis Ap(osto)lice alumnam, ere alieno penitus obrutum iri
si paruam etiam Militum manum aliquo temporis spatio isthic aleret.
testis est decretum illud, quo omnes Ordinis n(ost)ri militie addictos, qui ultro
ad Castra Cesaris aduersus Turcas militaturi accesserint, non solum priui
legijs, sed etiam stipendijs, que peculiariali alimentorum nomine fratres in
Conuentu comorantes percipiunt, quandiu sub signis Maiestatis sue in
Pannonia fuerint, potiri, ac mereri declarauimus. Testes deniq(ue) sunt expe
ditiones ille his annis a nobis eo precipue consilio facte, ut hostes omniu(m)
Italie Principum socialem classem Greciam adoriri existimantes, a
Pannonico bello auerterentur, et oras Peloponnesi firmioribus presidijs
continerent. Hoc, inuictissime Cesar, uellemus existimet Maiestas
sua, nihil aliud nobis magis esse cordi, quam ut fusis, fugatisq(ue) barbaris
Romani Imperij prouincie, nominis Latini decus, Christiana Reipub(lica)
gloria, et tandem Ciuitas illa Hierosolyma, que salutis humane, atq(ue) Ordi
nis nostri origo est, a Maiestate sua n(ost)ris temporibus recuperentur,
id ex nostro instituto, id ex nostri ad istud Sacrum Imperium, et

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.