Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R5_WEAK

2548

CZ-NA > RM > 2548

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
2548, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Bulla Magni Magistri Verdala
sub anno 1585. extracta Melitae
et dat Copiam Bullae Magistralis
de Magno Magistro d'Abousone in
qua restituitur (pri)mo privatus
de Prioratu M. Prior Joannes
de Swamberg. quia solvit aliquod
400 florenos in auro, de debito 2500
ducatorum Ugaricorum ad thesaurum
uti apparet quod in 25 annis Religioni
nihil solverit. quod tamen
annue debuisset solvere
100 ungaros in auro.
restitutio ad prioratum fuit
anno 1501. Rhodi

Melitae 1585. die 6. f(e)b(rua)r(ii).

Restitutio prioratus Joannis
de S. Jo: de Swaberg

1585

+
Frater Hugo de Loubenx Verdala Dei gratia sacrae domus hospitalis sancti
Joannis Hier(osolimitani) Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu Christi custos Universis et singulis
p(rae)sentes n(ost)ras l(itte)ras visuris lecturis et audituris Salutem. Notum facimus et in verbo
veritatis attestamur q(uo)d Infrascripta bulla extracta fuerit ex libris bullarum
n(ost)rae in Cancellaria conservatis ubi similes scripturae et bullae notari et regis=
trari solent Quasquidem in hanc publicam formam redigi et extrahi jussimus verbis
tam in Judicio q(uam) extra eidem plena et indubitata fides adhibeatur. quarumq(ue)
bullarum tenor sequitur et est talis viz. Frater Petrus Daubusson
Miseratione divina sacrosanctae Romanae Ecclesiae sancti Adriani Diaconus Cardi=
nalis ac sacrae domus hospitalis sancti Joannis hier(osolimitani) mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu
Christi custos Et nos conventus d(ic)tae domus eiusdem. Ven(erabili) Religioso n(ost)ro in
Christo q(uam) charissimo fr(atr)i Joanni de Swambergh Prioratus n(ost)ri Boemiae Priori salutem
in domino Sempiternam. Quia ordo noster in oriente constitutus circu(m) undiq(ue) ab
infidelib(us) vallat(us) grandes expensas tam pro tuitione fidei catholicae, q(uam) locorum et
insularum n(ost)rarum et sanctae hospitalitatis exercitio continue cogitur subire et
sine his eius status non potest permanere. Idcirco capitula leges a sacra Romana
Ecclesia confirmatae, condiderunt et promulgarunt, quib(us) gravissimae privationis beneficio=
rum poena eo ipso lapso solutionis termino ab ipsis assignato non solventib(us) jura thesauri
Unde talib(us) expensis suppletur infliguntur quandoquidem ardua quae quotidie maxi=
mam pecuniarum sumam exauriunt dilationes expectare non possunt. Et ita
solutiones deputatae tempore et loco statuto debent sine procrastinatione c(om)pleri
al(ite)r contrafactores sine aliqua alia monitione et citatione pro privatis possunt
declarari. Quare cum Vos Prioratum n(ost)rum istu(m) Boemiae his annis tres a tri=
ginta possederitis sub solutione annua facienda per vos in venetiis deducatis
venetiis auri centum in manib(us) Receptoru(m) n(ost)rorum per nos Jbidem pro tempore depu=
tatoru(m), et non compleveritis nobiscum concordata, eo ipso secundum tenorem Bullae
nobis factae et stabilimentoru(m) n(ost)roru(m) a viro jure cadere censemini cum in eodem
ordine et n(ost)ro coi thesauro non benefeceritis solutiones q(uam) termi(n)o unde, Quandoq(ui)d(em)
ex computa n(ost)ri thesauri antedicti vos reperimini Debitor su(m)ma ducatorum vene=
torum Duum milliu(m) quingentoru(m) vel circiter, quod ad tollerandu(m) non sit, eximique
consequentia supervenib(us) motib(us) receptis l(itte)ris ser(enissi)mi d(omi)ni Regis Hungariae, quib(us)
a nobis requirebat de prioratu ipso post v(est)rum decessu(m) nobili ac strenuo militi
Matthiae Tarosichy Regis subcamerario providere vellemus attenta v(est)ra contumacia in solu=
tionib(us), et q(uod) non licet ipsas expectationes per d(ic)ta n(ost)ra stabil(imenta) facere vo(luntate) justitia

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.