R5_WEAK
2592
CZ-NA > RM > 2592
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER HVGO DE LOVBENX VERDALA DEI
gratia Sanctae Romanae Ecclesiae Tituli Sanctae Mariae in Porticu Diaconus Cardinalis, et Sacrae domus Hospitalis sancti Joannis Hierosolymitani Magister humilis, pauperumque Jesu christi custos venerando Religioso in christo nobis praecharissimo fratri Mattheo Leopoldo Poppel Baroni de Lobkouicz Prioratus nostri
Boemiae Priori Salutem in domino Sempiternam. Egregia virtutum tuarum merita, multiplicesque animi tui dotes, nec non laudabilia obsequia per te nobis ordinique nostro praestita, et quae indies sedulo praestare non desinis promerentur, ac nos inducunt, vt te quibus possumus fauoribus et gratia prose=
quamur. Cum Itaque ex forma statutorum et laudabili consuetudine ordinis nostri quolibet quinquennio in singulis prioratibus et Castellania Empostae vigore praeheminentiae nostrae Magistralis de vna comenda vacante nostro arbitrio acceptanda fratri nobis beneuiso prouidere valeamus. Hinc est quod praemissorum me=
ritorum tuorum intuitu et contemplatione suasi Bailiam seu comendam nostram de grobingkh dicti prioratus Boemiae per obitum quondam fratris Octauij Spinola vltimi legitimi dictae comendae de grobingkh comendatarij et possessoris siue hoc siue alio quouis modo vacantem partialiter et ad nostram collationem, do=
nationem et omnimodam dispositionem spectantem et deuolutam. Cum omnibus et singulis suis membris, praedijs, Juribus, et pertinentijs vniuersis ad ipsam spectantibus et pertinentibus, seu spectare et pertinere debentibus quoquomodo et cum quibus Illam dictus quondam frater Octauius spinola habuit, tenuit,
et possedit, siue habere tenere et possidere quomodolibet debuit, habendam, tenendam, possidendam, regendam, augmentandam et meliorandam in spiritualibus et temporalibus tam in Capite quam in membris sub Annua solutione Jurium et quorumcumque onerum comunis aerarij ordinis nostri impositorum et
imponendorum secundum comunem cursum aliarum bailiarum seu comendarum dicti prioratus in Capitulo prouinciali prioratus eiusdem vel infesto sancti Joannis baptistae de mense Junij per te Annis singulis Infallibiliter exoluendorum. Saluo etiam et reseruato Jure mortuarij et vacantis, Alias in defectu
solutionis huiusmodi secundum seriem et tenorem stabilimentorum, ordinationum, consuetudinum et constitutionum Capitulorum generalium super solutione Jurium aerarij eiusdem aeditarum et promulgatarum de dicta comenda expresse praecipimus prouideri, Collatione huiusmodi de dicta comenda tibi facta in aliquo non obstante.
De nostra certa scientia et speciali gratia tenore praesentium ad annos decem continuos et completos et vltra ad nostrum nostrique Conuentus beneplacitum tibi conferimus concedimus et donamus benefaciendo in eadem. Teque comendatarium in illa constituimus et ordinamus. Comittentes tibi circa curam regimen et ad=
ministrationem ac omnimodam dictae comendae bonorumque et Jurium eius defensionem et recuperationem tam in agendo quam defendendo harum serie vices nostras. Quocirca vniuersis et singulis fratribus sororibus et Donatis in virtute sanctae obedientiae ac hominibus vasallis et quibusuis alijs nobis subditis in
dicta comenda constitutis praesentibus et futuris sub sacramento fidelitatis et homagij quo nobis et Religioni nostrae sunt astricti praecipimus et mandamus vt tibi tanquam eorum superiori et comendatario reuerenter pareant, obediant et intendant tibique praebeant auxilium, consilium, et fauorem in omnibus concernen=
tibus vtilitatem dictae comendae quotiescumque opus fuerit, et eos duxeris requirendos. Nec non vniuersis et singulis dictae domus nostrae fratribus quacumque auctoritate, dignitate officioque fungentibus praesentibus et futuris mandamus ne contra preces nostras literas aliquatenus facere vel venire praesumant, quinimo Juxta
earum mentem studeant Inuiolabiliter obseruare. Atque cuicumque fratri ordinis nostri super hoc primitus requisito mandamus, vt te vel procuratorem tuum in pacificam et quietam dictae comendae possessionem inducat et inductum conseruet, omni penitus contradictione remota, Amoto ab eadem quolibet illicito detentore, si quis
fuerit, quem nos tenore praesentium amouemus et decernimus firmiter amouendum. Inhibemus tibi in virtute sanctae obedientiae, et sub poena stabilimentorum contrafacienti inflicta ne praetextu donationis nostrae huiusmodi aliquam vnamquamque de rebus, bonis, Juribus, praedijs, locis et quibuslibet Jurisdictionibus
dictae comendae vel membrorum eiusdem vendas, des, Impignores, permutes distrahas, siue in emphiteusim perpetuam, aut ad tempus concedas sine speciali nostra licentia Magistri Religionis atque Capituli generalis pro tempore existentium et si quod absit, vltra Inhibitionem nostram huiusmodi aliquid vel
aliqua operari seu facere contingat, illud et illa ex nunc prout ex tunc cassamus annullamus et decernimus Irritum et Inane, nulliusque penitus existere valoris vel efficaciae. In Cuius rei Testimonium Bulla nostra Magistralis Plumbea praesentibus est appensa. Datum Melitae in Conuentu nostro
Die Vigesima octaua Mensis Augusti Millesimo quingentesimo Nonagesimo secundo.