R5_WEAK
2600
CZ-NA > RM > 2600
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
VRBANVS. PP. VIII.
Dilecte fili sal(ute)m et Ap(osto)licam ben(edictionem). Religionis Zelus Vitæ ac morum honestas aliaq(ue) laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud Nos fide digno commen=
daris testimonio promerentur vt illa tibi fauorabiliter concedamus per quæ corporis valetudini et animæ tuæ saluti valeas opportune prouideri, Cum itaq(ue) sicut Nobis nuper
exponi fecisti tu ob aduersam tuam valetudinem ac debilem complexionem cibis quadragesimalibus vesci non possis, Nos igitur te qui vt asseris Commendator ac Receptor Iurium
Communis Ærarij Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolimitan(i) per Morauiam Olomucen(sis) seu Vratislauien(sis) dioc(esis) existis specialis gratiæ fauore prosequi volen(tes) necnon a quibusuis
exco(mmunication)is suspensionis et interdicti alijsq(ue) eccl(esiast)icis sent(enti)js censuris et pœnis a iure vel ab homine quauis occ(asi)one vel causa latis si quibus quom(od)ol(ibe)t innodatus existis ad effectum p(ræ)sentium dumtaxat consequen(dum)
harum serie absoluentes et absolutum fore censentes, porrectis Nobis pro parte tua super hoc supplicationibus inclinati tibi vt quadragesimali ac alijs anni temporibus et diebus quibus esus
carnium est prohibitus carnibus ouis butyro et lacticinijs absq(ue) aliquo conscientiæ scrupulo et Censurarum Ecclesiasticarum incursu de Consilio vtriusq(ue) Medici et Secreto ac sine scandalo et quoad
esum carnium præterquam ferijs sextis ac Sabbati necnon quatuor temporum anni et vigiliarum de præcepto diebus totaq(ue) maiori hebdomada et durantibus Infirmitatibus t(antu)m vti et vesci libere et
licite valeas Ap(osto)lica auct(orita)te tenore p(ræ)sentium concedimus et indulgemus tibiq(ue) licentiam desuper impartimur. Non obstan(tibus) quibusuis Constitutionibus et ordinationibus Ap(osto)licis Ceterisq(ue) contrarijs quibuscumq(ue);
Dat(um) Romæ apud S(anct)um Petrum sub Annulo Piscatoris die xxvj. Ianuarij M D C xxxxj. Pont(ificatus) N(ost)ri Anno Decimooctauo.
Alphonsus Midasus
H. Raynerius