R5_WEAK
2636
CZ-NA > RM > 2636
mediumMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Frater Don Raymundus de Perellos et Rocafull Dei gratia Sacrae Domus
Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, et Militaris Ordinis Sancti Sepulchri
Dominici Magister humilis, pauperumque Iesu Christi Custos. Vniuersis, et sin-
gulis praesentes nostras litteras uisuris, lecturis, et audituris salutem. Notum
facimus, et in uerbo ueritatis attestamur, qualiter infrascriptum nostrum
Magistrale Decretum extractum fuit ex libro bullarum in Cancellaria
nostra conseruato, in quo similia annotari, et registrari solent; quod
quidem in hanc publicam formam extrahi, et redigi iussimus, ut ubique
tam in Iudicio, quàm extra adhibeatur eidem plena, et indubitata fides.
Cuius tenor est, qui sequitur, uidelicet.
In Nomine Domini Amen. Die xvj. mensis Ianuarij 1705. ab Incar(nation)e
Emin(entissim)us ac Reu(erendissim)us D(omi)nus Magnus Magister, auctoritate, et facultate sibi per
infrascriptandas litteras apostolicas in forma Breuis Sanct(issi)mi D(omi)ni Nostri
D(omi)ni Clementis Diuina Prouidentia Papae xj. Dat(as) Romae apud S(anc)tam
Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die xvij. Octobris postremo
elapsi Pontificatus sui anno quinto, cum derogatione statutorum, et
Ordinationum Capitularium, caeterorumque in eisdem expressorum
attributa Ven(erabili) Fratri Carolo Leopoldo ex Comitibus de Herbestein huius
Sacri Ordinis Magno Baiuliuo, intuitu praeclarissimorum eius
meritorum, et obsequiorum Religioni laudabiliter praestitorum, cui per
alias similes litteras Apostolicas indultum fuit, ut si eum ad Prioratum Bohemiae
promoueri contingat, unà cum eodem Prioratu unam tantùm Praeceptoriam,
seu Commendam ex Praeceptorijs, seu Commendis, quas tempore promotionis
huiusmodi obtinebit, retinere ualeret, ut si eum ad praefatum Prioratum
Bohemiae promoueri contingat, ut praefertur, ipse nihilominus aliam
Praeceptoriam, seu Commendam, quam maluerit ex ijs, quas tempore
consecutionis huiusmodi Prioratus Bohemiae obtinere contigerit, unà
cum eodem Prioratu quoad uixerit retinere, illiusque fructus, redditus,
et prouentus percipere, exigere, et leuare, ac in suos usus, et utilitatem
conuertere liberè, et licitè possit, et ualeat in omnibus, et per omnia
perinde ac si Prioratum ipsum minimè obtineret, iuxta dictarum