Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R5_WEAK

2792

CZ-NA > RM > 2792

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
2792, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER ALOFIVS DE WIGNACOVRT
Dei gratia Sacrae Domus Hosp(ita)lis S(an)c(t)i Joannis Hierosolymitani Mag(iste)r humilis pauperumq(ue) Jesu Christi Custos. Vniuersis et singulis p(raese)ntes n(ost)ras l(itte)ras uisuris, lecturis, et audituris salutem in D(omi)no, et prosperos ad uota successus. Summa ope, solerti
studio, accurataq(ue) solertia nos iugiter niti, atq(ue) inuigilare decet, ut omnia, et quaecunq(ue) nostri Ordinis, eiusq(ue) co(mmun)is Aerarij debita, bona, et Jura pro cultu diuino, catholicae fidei tuitione Christiana gentis tutela, atq(ue) pijs Sacrae Hospitalitatis
operibus exercendis deputata recuperentur, conseruent(ur), maioraq(ue) indies suscipiant incrementa. Et cum id per n(ost)ram p(raese)ntiam facere nequeamus, ubiq(ue) enim adesse non possumus, procuratores fidos ad id deputare decernimus, qui uices n(ost)ras imple=
ant. Confidentes igitur de summa fidei probitate, cura, et solertia, ac diligentia Religion(is) in xp(ist)o nobis charissimi fratris Nicolai de Metic Commendatoris de Reitnolf Prioratus n(ost)ri Boemiae Commendatarij, citra tamen reuocationem
aliorum nostrorum procuratorum in diuersis mundi partibus constitutorum: Reuocantes prius procurationem Receptoriae infrascriptae in personam Religion(is) in xp(ist)o nobis charissimi fr(atr)is Georgij Ceica alias per nos emanatam, Eundem fr(atr)em
Nicolaum de Metic abs(en)tem tanq(uam) p(raese)ntem omni meliori uia, modo, Jure, et forma quibus melius, et ualidius facere possumus, et debemus, Serie p(raese)ntium de nostra certa scientia facimus, creamus, constituimus, et solemniter ordinamus n(ost)rum,
n(ost)riq(ue) Ordinis, et Jurium eiusdem co(mmun)is Aerarij Receptorem, Collectorem, Prouisorem, actorem, negotiorumq(ue) nostrorum gestorem, Syndicum Oeconomum ac nuntium n(ost)rum specialem, et generalem, ita tamen quod specialitas generalitati non
deroget, nec e contra, uidelicet specialit(er) et expresse ad n(ost)ri dictiq(ue) Aerarij, et Ordinis nomine in dicto Prioratu Boemiae petendum, recipiendum, habendum, recuperandum, et exigendum à Ven(eran)do Priore dicti Prioratus Boemiae, Baiu=
liuis, Commendatarijs, et fratribus ac alijs intra limites dicti Prioratus constitutis n(ost)ri Ordinis in dicto Prioratu Boemiae bona possidentibus, et possessuris omnia, et singula arreragia, et debita per eos hactenus contracta, et pro tempore
contrahenda erga n(ost)rum co(mmun)e Aerarium, et Ordinem, etiam spolia mortuariorum, et uacantium, ac etiam passagia fr(atr)um Ordinem n(ost)rum profitentium. Jtem responsiones, impositiones, et quascunq(ue) onera super eisdem imposita, et imponen=
da: Et g(e)n(er)aliter omnes pecuniarum sum(m)as, et quascunq(ue) bona à quocunq(ue) et quauis de causa nobis, dictoq(ue) Aerario, et ordini debita, et in futurum debenda, et de receptis tantum quietandum, liberandum, et absoluendum. Quictantias
quasq(ue) perpetuo ualituras faciendum, et secundum uoluntatem n(ost)ram disponendum. Jtem Prioratuum, Commendas, et bona praedicta male soluentium quacunq(ue) fuerint contracta, fructusq(ue) et redditus eorundem ad manus n(ost)ras, nostriq(ue)
co(mmun)is Aerarij apprehendendum, capiendum, administrandum, colligendum, seu colligi, et administrari faciendum, donec et quousq(ue) idem co(mmun)e Aerarium integram satisfactionem acceperit iuxta constitutiones, cap(itu)lares, et formam Stabi=
limentorum nostrorum, atq(ue) in Cap(itu)lo prouinciali, seu Assemblea dicti Prioratus, seu alias ubi opus fuerit, contra male soluentes h(uius)mo(d)i complementum Justitiae petendum, et consequendum. Nec non pro his, et horum ratione si opus fuerit,
contra eosdem male soluentes auxilium, et fauorem brachij saecularis à Caesarea Maiestate R(everendissi)mis Magistratibus tàm Ecclesiasticis quàm saecularibus, in quorum Jurisdictione bona h(uius)mo(d)i fuerint constituta, et coram eis, et eorum quo=
libet toties quoties opus fuerit in Judicijs, et extra comparendum, agendum, experiendum, et Jura dicti Aerarij, et Ordinis n(ost)ri allegandum, exhibendum, producendum, ac Justitiae administrationem complementumq(ue) petendum, et obtinen=
dum. Dantes, et concedentes dicto n(ost)ro procuratori, et Receptori in praemissis, et quolibet praemissorum plenam, liberam, et plenissimam auct(oritat)em, facultatem, et potestatem, totaliterq(ue) uices n(ost)ras, quarum uigore ea possit exequi, et adimplere,
quae nosmet facere, et adimplere possemus si personalit(er) adessemus, etiam si talia forent, quae magis speciale mandatum exigerent, quàm p(raese)ntibus sit expressum. Concedentes insuper dicto n(ost)ro Procuratori, et Receptori auctoritatem, et
facultatem ad lites tantum unum, uel plures procur(ator)em, seu procur(ator)es substituendi, et eum, uel eos toties quoties ei beneuisum fuerit, reuocandi, et alios subrogandi, p(raese)nti procuratorio semper in suo robore duraturo. Promittentes bona
fide habere ratum, gratum, et firmum quicquid in praemissis, et circa praemissa per dictum n(ost)rum Procur(ator)em, et Substituendos ab eo actum, factum, gestum, receptum, quietatumq(ue) fuerit. Sub hypoteca, et obligatione omnium bonorum
nostrorum, dictiq(ue) Ordinis p(raese)ntium, et futurorum. Jn cuius rei testimonium Bulla n(ost)ra Mag(ist)ralis plumbea p(raese)ntibus est appensa. Datum Melitae in Conuentu n(ost)ro Die Vigesima Secunda Mensis Decembris Millesimo Sexcente=
simo Vndecimo: ~
R(egistra)ta in Canc(ellari)a
fr(ater) Jo(annes) Otho Bosius Vicecancell(ariu)s

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.