Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R5_WEAK

2927

CZ-NA > RM > 2927

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
2927, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Frater Joannes Leuesque de la Cassiere
Dei gratia Sacra Domus Hospitalis Sancti Joannis Hierosolimitani Magister humilis Pauperumque Jesu Christi Custos. et nos Conuentus
Domus eiusdem Religioso in Christo nobis Char(issi)mo fr(atr)i Bartholomeo Logo n(ost)ræ dictæ Domus Ven(erabilis) Linguæ Alemaniæ Militi Salutem in D(omi)no sempiternam.
Morum, et Vitæ honestas, multiplicesque animi tui dotes, aliaq(ue) uirtutum tuar(um) merita, quibus insignitus dignosceris, necnon laudabilia obsequia
per te Ordini n(ost)ro p(ræ)stita, et quæ pro defendendis, augendisq(ue) rebus nostris indies sedulo præstare non desinis, nos hortantur ut ea tibi liberaliter
concedamus, quæ ad recuperationem bonor(um) n(ost)rorum, tuamq(ue) commoditatem facere dignoscuntur. Cum igitur Commenda n(ost)ra de Glotz Prioratus Bo-
hemiæ sicut accepimus à quibusdam personis à Relig(ion)e nostra alienis, et special(ite)r à Magnifico Nicolao Spigel occupata detineatur in graue
Ordinis n(ost)ri uilipendium, et damnum, proque intersit ut illa de jure euincatur, uel alias recuperetur; Volentes nobis ipsis, oneriq(ue) nostro
satisfacere, dictam Commendam de Glotz cum omnibus, et singulis suis membris prædijs iuribus et pertinentijs uniuersis ad ipsam spectantib(us)
et pertinentibus, seu spectare, et p(er)tinere debentibus quoquo modo recuperandam à manibus dicti Mag(nifici) Nicolai Spigel, uel alterius cuiuscunq(ue)
qui eam nunc detinet, Cuius nomen, et cognomen hic uolumus haberi pro sufficienter expressis, ac si de ipsis, et quolibet eorum particularis, et
distincta mentio fieret Habendam, tenendam, possidendam, regendam administrandam, augmentandam, et meliorandam in spiritualibus, et
temporalibus tam in capite, quàm in membris Sub annua solutione Jurium, et quorumcunq(ue) onerum co(mmun)is Ærarij Ordinis n(ost)ri impositorum, et impo-
nendoru(m) secundu(m) communem cursu(m) aliaru(m) Baiuliaru(m), seu Commendar(um) dicti Prioratus in Cap(itu)lo Prouinciali Prioratus eiusdem, uel in festo Sancti
Joannis Bapt(ist)æ de Mense Junij per te annis singulis infallibilit(er) exoluendoru(m), Saluo etiam et reseruato Jure mortuarij, et uacantis; Aliàs in
defectu solutionis huiusmodi secundu(m) seriem, et tenorem Stabilimentor(um) Ordinationu(m) consuetudinum, et constitutionu(m) Cap(itu)lor(um) g(e)n(er)alium super solutione
Juriu(m) Ærarij eiusdem æditaru(m) et promulgatar(um) de b(on)a om(n)i tibi g(ra)t(i)a in aliquo non obstante. In uicem maturo, et deliberato consilio de n(ost)ra
certa scientia, n(ost)ræq(ue) Ven(erabilis) Linguæ Alemaniæ speciali gratia Tenore præsentium ad annos decem continuos, et completos et ultra ad n(ost)rum
beneplacitu(m) Tibi conferimus, concedimus, et donamus benefaciendo in eadem. Teque Commendatarium in illa constituimus et ordinamus.
Co(m)mittentes tibi circa recuperationem, curam, regimen, et administrationem, ac omnimodam dictæ Commendæ de Glotz bonorumq(ue), et jurium
eius defensionem tam in agendo, quàm defendendo harum serie uices nostras. Quocirca Vniuersis et singulis fratribus, sororibus, et donatis
in uirtute sanctæ obedientiæ, ac d(omi)nibus uassallis, et quibusuis alijs nobis subditis in d(icta) Com(menda) constitutis p(ræse)ntibus, et futuris sub sacramento
fidelitatis, et homagij, quo nobis, et Religioni n(ost)ræ sunt astricti Præcipimus, et mandamus, ut tibi tanq(uam) eorum Superiori, et Commend(ata)rio
reuerenter pareant, obediant, et intendant, tibique præbeant auxilium, consiliu(m), et fauorem in o(mn)ibus concernentibus recuperationem,
et utilitatem dictæ Commendæ quotiescunq(ue) opus fuerit, et eos duxeris requirendos, Necnon uniuersis et singulis dictæ Domus n(ost)ræ fratribus
quacunq(ue) authoritate, dignitate, officioq(ue) p(ræ)fulgentibus præsentibus, et futuris Mandamus ne contra præsentes n(ost)ras facere, uel uenire
præsumant, quinimò iuxta earum mentem studeant inuiolabilit(er) obseruare. Atq(ue) cuicunq(ue) fratri Ordinis nostri super hoc primitus
requisito mandamus ut te, uel procuratorem tuum in pacificam, et quietam dictæ commendæ possessionem inducat, et inductum
conseruet omni penitus contradictione remota Amoto ab eadem dicto Nicolao Spigel, et quolibet alio illicito detentore, si quis fuit,
quem nos Tenore præsentium amouemus, et decernimus firmiter amouendum. Inhibentes tibi in uirtute sanctæ obedientiæ, ac
sub pœna Stabilimentorum contrafacienti inflicta, ne prætextu donationis n(ost)ræ huiusmodi aliquid, uel aliquas de rebus bonis, iurib(us)
prædijs, locis, et quibuslibet iurisdictionibus dictæ commendæ, uel membroru(m) eiusdem uendas, des, impignores, permutes, distrabas,
siue in Emphiteosim perpetuam, aut ad tempus concedas sine speciali nostra licentia Magistri, Religionis, atq(ue) Capituli g(e)n(er)alis
pro tempore existentium; Quod (quod absit) contra inhibitionem nostram huiusmodi aliquid, uel aliqua operari, seu facere
te contingat, illud, et illa ex hunc prout extunc cassamus, annullamus, et decernimus, irritum, et inane nulliusq(ue) penitus exis-
tere ualoris, uel efficaciæ, In cuius rei testimonium Bulla nostra communis plumbea præsentibus est appensa. Dat(um) Melitæ
in Conuentu nostro Die uigesima septima Mensis Augusti Millesimo quingentesimo septuagesimo septimo /
R(ecep)ta In Cancell(ar)ia
f(rater) Thomas gargallus Vicecancell(ar)ius

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.