Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

R5_WEAK

924

CZ-NA > RM > 924

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
924, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
PAVLVS PP V
Dilecte fili sal(ute)m et ap(ost)licam ben(edictionem). Religionis zelus uitae ac morum honestas aliaq(ue) laudabilia probitatis et uirtutum merita super quibus apud Nos fidedigno commendaris testimonio Nos inducunt ut Tibi
reddamur ad gratiam liberales. Cum itaq(ue) sicut Nobis exponi fecisti Praeceptoria seu Commenda de Kleinels Hospitalis sancti Joannis Hierosolymitani per obitum quondam Joannis Meries dumvixit illius Hosp(ita)lis fr(atr)is et d(ic)t(a)e Pra=
ceptoriae seu Commendae Praeceptoris seu Commendatarij nuper uita functi uacauerit et uacet ad p(raese)ns. Nos ne interim dum prouisio de d(ic)ta Commenda fiat illa aliqua detrimenta in sp(irit)ualibus et temporalibus patiatur pro=
spicere cupientes ac de tua probitate fide et industria plurimam in D(omi)no fiduciam habentes, teq(ue) a quibusuis exco(mmunicatio)n(is) suspensionis et interdicti alijsq(ue) Eccl(esiast)icis sent(enti)ijs cen(suris) et poenis a iure uel ab homine quauis occ(asi)one uel causa latis
si quibus quom(odo)l(ibe)t innodatus existis ad eff(ect)um p(raese)ntium dumtaxat consequen(dum) harum serie absoluentes et absolutum fore censen(tes), supp(licationi)bus tuo nomine Nobis humiliter porrectis inclinati. Te administratorem in sp(irit)ualibus
et temporalibus rerum et bonorum d(ic)t(a)e Praeceptoriae seu commendae, et illi forsan annexorum iurium et pertinentiarum suorum quorumcunq(ue) ad octo menses a dat(a) p(raese)ntium computandos et interim ad beneplacitum n(ost)rum
cum plena libera et omnimoda potestate facultate et auct(oritat)e o(mn)ia et singula qu(a)e ad h(uius)mo(d)i administrationis officium de iure uel consuetudine, aut alias quom(odo)l(ibe)t spectant et pertinent facien(di), gerendi, dicendi exercendi procu=
randi mandandi et exequendi. Non obstan(tibus) const(ituti)onibus et ordinationibus ap(ost)licis ac d(ic)torum hosp(ita)lis et linguae Almanniae et iuramento confirmatione ap(ost)lica uel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudi=
nibus, stabilimentis usibus et naturis ac ordinationibus capitularibus, priuilegijs quoq(ue) indultis et l(itte)ris ap(ost)licis in contrarium p(rae)missor(um) quom(odo)l(ibe)t concessis confirmatis et approbatis. Quibus omnibus et singulis eorum tenores
p(raese)ntibus pro expressis haben(tes) illis alias in suo robore permansuris hac uice dumtaxat special(ite)r et expresse derogamus ceterisq(ue) contr(ari)ijs quibuscunq(ue). Dat(um) Romae ap(u)d s(anc)tum Marcum sub annulo Piscatoris die
xxviij Augusti M D C x Pontus N(ost)ri Anno sexto
S Cobellutius

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.