R5_WEAK
950
CZ-NA > RM > 950
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
FRATER Joannes de valeta Dei gra(tia) sacre domus hosp(ita)lis S(an)c(t)i Joannis hierosolymitani Mag(iste)r humilis paup(er)umq(ue) Jesu chri(sti) custos Et nos conuentus domus eiusdem
Uniuersis et singulis p(rese)ntes n(ost)ras l(itte)ras visuris lecturis et audituris salutem in domino et prosperos ad vota successus Summa ope, accurataq(ue) diligentia, nobis inuigilandum est; vt prioratus baiuliuatus
Commende, beneficia redditus prouentus bonaq(ue) o(mn)ia et iura n(ost)re religionis visitentur perquirantur conseruentur et augeantur Quia uero sicut nobis compertum est prioratus noster straconicensis
in inclito regno bohemie baiuliuatus commende preceptorie domus membra hospitalia loca beneficia eccl(es)ias tica ac bona in dicto regno bohemie, et prouincijs Morauie, slesie, Polonie, Austrie, sirie, carinthie
et carniole ac alibi sub eodem prioratu constituta multis abhinc annis non fuerint recognita; nec visitata instar aliorum beneficiorum n(ost)re religionis Hinc est quod volentes sicut tenemur super hoc
de remedio opportuno prouidere Cum id per n(ost)ram p(rese)ntiam facere nequeamus, commissarios, visitatores, et procuratores idoneos constituere cogimur, qui vices n(ost)ras impleant confidentes igitur de fidei probita
te integritate prudentia ac rerum experientia Venerandi ac religiosorum in Xpo nobis precharissimorum fr(atru)m wenceslai Hasy ab habenberch dicti prioratus bohemie prioris et Joachimi spar Comenda
toris Magnitiq(ue) et Werssel prioratus Alemanie Comendatarij eosdem fr(atr)es n(ost)rum d(omi)num wenceslaum hasy ab habenberch et Joachimu(m) spar absentes tanq(uam) p(rese)ntes Juncem maturo et deliberato consilio
de n(ost)ra certa scientia Citra tamen aliorum procuratorum n(ost)rorum reuocationem in diuersis mundi partibus constitutorum Tenore p(rese)ntiu(m) in meliori via modo iure et forma quibus melius et validius facere
possumus et debemus, facimus, creamus, constituimus et solemniter ordinamus, n(ost)ros n(ost)req(ue) religionis et co(mmun)is Erarij visitatores, reformatores et morum correctores, co(m)missarios procur(ator)es syndicos
oeconomos et n(ost)ros nuntios speciales et g(e)n(er)ales ita tamen quod sp(eci)alitas g(e)n(er)alitati non deroget; nec econtra, Specialiter et expresse vt prestito prius per eosdem sacramento solemni super crucem ha
bitus n(ost)ri n(ost)ro vnius v(e)l iurando in manibus alterius de bene, rite, et fideliter, remoto omni odio spe, amore, et timore deum solum pre oculis habentes, exequendo infrascripta(m) co(m)missionem
et visitationem ad nomine quo supra se conferendum personalit(er) ad dictu(m) prioratum, cameras, tam magrales, quam priorales, Commendas domos membra hospitalia loca beneficia proprietates
bonaq(ue) o(mn)ia tam exempta quam non exempta eaq(ue) o(mn)ia visitandum, recognoscendum, eorumq(ue) legitimu(m) valorem tam in sp(eci)e quam in sp(eci)e perscrutandum perquirendum et intelligendum ac dictam visitationem
in scriptis authenticis per notarium publicum et dictorum visitatorum subscriptione firmatam redigendum Dantes et concedentes eisdem procuratoribus visitatoribus et co(m)missarijs n(ost)ris dictiq(ue)
Erarij et religionis, in his ac super his, et horum ratione plenariam authoritatem, facultatem, totaliterq(ue) vices n(ost)ras pro cuius quidem rei executione et ad debitum finem deductione volumus,
decernimus et mandamus vt prefati visitatores accedant, ad loca, limites, situs, et prouincias in quibus dictus prioratus camere, Commende, beneficia, bonaq(ue) prefata sunt constituta et diligenter
ac cum su(m)ma vigilantia visitent, recognoscant, perscrutentur, inquirant, et intelligant verum et legitimu(m) valorem eorundem, deductis oneribus, et expensis ordinarijs et consuetis tantum quodq(ue) vt
commodius, melius, et perfectius h(uius)mo(d)i verus et legitimus valor habeatur, intelligatur et sciatur dicti visitatores tam dicti prioratus, priorem q(uam) alios quoscunq(ue) commendatarios preceptores ac religiosos ordinis
n(ost)ri et vassallos, subditos, arrendatarios cuiusuis conditionis fuerint et alias quascunq(ue) personas tam ecclesiasticas q(uam) seculares autho(rita)te n(ost)ra iuramento solemni prius adactos et adactas cogant, astringant et
compellant, vt manifestent, notificent, reuelent declarent, et dicant verum, liquidu(m), et legitimu(m) valorem dicti prioratus, Camerarum et Commendarum membrorumq(ue) et pertinentiarum earundem
scripturasq(ue) arradamenta libros censuales, cabreuationes, siue apeamenta, ac omnia alia et sing(u)la documenta, quibus prefatus valor eiusdem prioratus Camerarum, Commendarum beneficioru(m) n(ost)ri
ordinis in limitibus dicti prioratus sitorum continetur et apparet, eisdem n(ost)ris visitatoribus tradant ostendant et consignent visitanda, legenda, et videnda, Quod si facere noluerint, aut a
veritate recesserint in eorum depositionibus id cedat in p(re)iudiciu(m) animarum ipsorum veritatem occultantium, aut alterantium, et renitentes cogantur per censuras ecclesiasticas etiam via ordinaria
si fuerint religiosi, aut religionis n(ost)re vassalli, et contra eos procedatur tanq(uam) contra periuros et rebelles prout n(ost)ra volunt stabilimenta si mandatis dictorum Co(m)missariorum Immo n(ost)ris, quod
non credimus, noluerint obedire, inuocato ad hoc agendum etiam si opus fuerit brachio seculari, vel ecclesiastico, ne religio n(ost)ra ob prefatorum contumaciam, aut mendatiu(m) damnu(m) patiatur et suis iuribus aliquo
pacto defraudetur. Mandamus preterea dictis n(ost)ris co(m)missarijs vt in qualibet Commenda ad quam deuenerint faciant inquisitionem super honestate vite tam Comendatarij quam aliorum fr(atru)m n(ost)rorum
quouis officio et dignitate prefulgeant et si quid absonu(m) et ab honestate alienu(m) repererint authoritate et vice n(ost)ra corrigant emendent et castigent, ac malos mores eliminando bonos inducant
religiososq(ue) ordinem n(ost)rum professos eiusdem constitutionibus stabilimentis, consuetudinibus ac preceptis parere ac nos in superiores recognoscere faciant et procurent At si nonnulli seculares vel a n(ost)ra religione
alieni aliqua n(ost)ri ordinis beneficia occupauerint, eos nomine n(ost)ro supra cohortentur cogant et compellant, vt de habitum n(ost)rum suscipiant si aliquo legitimo titulo beneficia h(uius)mo(d)i possederint, et alia
premissa exequantur, aut dictis beneficijs per viam iusticie cedant in fauorem eorum qui de illis secundum stabilimenta et consuetudines n(ost)re religionis prouisi fuerint similiter eccl(es)ias et pia
loca ordinis n(ost)ri visitent, et que ad diuinu(m) cultum ibidem consuetum spectant adimpleri faciant Mandamus insuper, et si opus fuerit in vim vere obedientie districtius iniungim(us) trina monitione
prehabita receptoribus dicti prioratus aut etiam Commendatarijs et fr(atr)ibus ordinis n(ost)ri intra limites ipsius prioratus constitutis ac ipsorum beneficiorum possessoribus exemptis et non exemptis etiam
vassallis et subditis n(ost)ris in supradictis Commendis existentibus sub sacramento fidelitatis et homagij quo nobis et religioni n(ost)re sunt astricti, vt dictis n(ost)ris visitatoribus, procuratoribus
et co(m)missarijs pareant obediant et intendant, auxiliu(m) quoq(ue) et fauorem prebeant in ijs super quibus fuerint requisiti, quo visitatio et inquisitio h(uius)mo(d)i suu(m) debitum sortiatur effectu(m)
Quam quidem su(m)ma cum diligentia fieri et inclitam in scriptis authenticis (vt p(re)fertur) transmitti volumus et ordinamus, vt omnibus examinatis opportuna debitaq(ue) remedia adhibere
valeamus Decernentes q(uod) si alter dictorum n(ost)rorum procuratorum et co(m)missariorum infirmitate siue alia iusta et legitima causa impeditus fuerit, ita vt dictam visitationem et co(m)missionem
personaliter exequi et adimplere non valeat, in eo casu ponat et substituat locu(m) sui aliu(m) fr(atr)em ordinis n(ost)ri idoneum et sufficientem ad prefatam co(m)missionem exequendam qui quidem co(m)missarius
modo premisso substitutus in manibus alterius visitatoris Juramentum prefatum prestare teneatur In cuius rei testimo(nium) bulla n(ost)ra co(mmun)is plumbea p(rese)ntibus est appensa Datum melite
in conuentu n(ost)ro die septima mensis Martij Millesimo quingentesimo quinquagesimo octauo ab incarnatione
Visa In Cancell(ari)a
M. Roiard Portalru. Vicecancell(ari)us