R5_WEAK
453
CZ-NA > RP > 453
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos Leopoldus Diuina Fauente Clementia Electus Romanorum Imperator,
Semper Augustus, ac Germaniæ, Hungariæ, Bohemiæ, Dalmatiæ, Croatiæ, et Sclauoniæ Rex, Archidux Austriæ, Dux Bur=
gundiæ, Styriæ, Carinthiæ, Carniolæ, et Wirtembergæ, Superioris et Inferioris Silesiæ, Marchio Moraviæ, Superioris et Inferioris Lusatiæ, Comes
Habspurgi, Tyrolis et Goritiæ (et)c(etera). Recognoscimus et notum facimus tenore præsentium quibus expedit Vniuersis, quod deuotum Nobis dilectum Ernestu(m)
à Gröning Canonicum Regularem St(ancti) Norberti ordinis Præmonstratensis, Præpositum Tobifsensem et Parochum in Einsiedl, in tuitu ipsius
eximiæ eruditionis cuius per diuersas Nobis dedicatas Conciones luculenta specimina dedit, tum ob præclaras ingenij dotes, Ecclesiasticorum deco=
rem morum aliasque egregias Virtutes de quibus illum laudatum accepimus, ex certa Nostra Scientia animoque bene deliberato, Nostrum Aulæ
Capellanum honorarium declarauerimus atque Constituerimus, de reliquorum Nostrorum Capellanorum Numero, Cætui ac Consortio aggregaue=
rimus prout tenore præsentium declaramus atque Constituimus, decernentes ac præsenti Nosto edicto Statuentes, vt prædictus Ernestus à
Gröning ab omnibus Cuiuscunque Status, gradus ordinis aut præeminentiæ extiterint, pro Nostro Aulæ Capellano honorario haberi, nomina=
ri et reputari, adeoque omnibus et Singulis priuilegijs, immunitatibus, prærogatiuis honoribus et libertatibus vti frui et gaudere possit,
quibus Cæteri eiusmodi Capellani Nostri Vtuntur fruuntur et gaudent, Seu quomodolibet vti, frui ac gaudere possunt ac debent, harum testimo=
nio Literarum Manu Nostra Subscriptarum, et Sigilli Nostri Cæsarei appensione munitarum. Datum in Vrbe Nostra Vienna die decima tertia
Augusti Anno millesimo Sexcentesimo nonagesimo quarto, Regnorum Nostrorum Romani trigesimo Septimo, Hungarici quadragesimo, et
Bohemici trigesimo octavo.
Leopold(us)
Ferdinandus Princeps à Dietrichstein
Supremus aulæ Præfectus
Ad Mandatum Sac(ræ) Cæs(areæ)
Majestatis proprium.
J(ohannes) Greiffenbruck
aulæ Cæs(areæ) Secret(arius)