11
CZ-SOAPraha > Kapitula-Karlstein > 11
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Copier
Litera pro Curier in Morzina.
Carolus IV. Divina favente Clementia Romanorum
Imperator semper Augustus, et Bohemiæ Rex.
Notum facimus tenore præsentium Universis, quod
advertentes artificiosam picturam et solemnem Regalis
nostræ Capellæ in Karlstein, quam fidelis nobis dilectus
Magister Theodoricus pictor noster, et familiaris, ad ho=
norem omnipotentis Dei, et inclytam laudem nostræ
Dignitatis Regiæ prædictam Capellam tam ingeniose
et artificialiter decoravit, et innata fidelitatis con~stan~=
tiam, et obsequiorum aliorum puritatem continuam,
quibus etiam idem nostræ Celsitudini cordis sinceritate
complacuit, et desiderat nihilominus inantea studiosa
voluntate efficacique opere ferventius complacere. Vo=
lentes igitur de innata nobis regia benignitatis
clementia præmissorum intuitu, eidem, suisque hæredi=
bus alicujus retributionis recompensam facere, et
gratiam specialem, animo deliberato, sano etiam
principum Baronum, Nobilium et aliorum no=
strorum fidelium accedente consilio, de certa nostra
scientia et auctoritate Regia Boemiæ prædicto Theo=
dorico, et suis hæredibus legitimis, Curiam, quam
in Villa Morzina cum quatuor Mansis agrorum
obtinere dignoscitur ab exactione Steuræ, Collectæ
Angariis et Perangariis, Ungelto Contributionibus,
ac omnibus et singulis aliis oneribus, quibus~cunque~
etiam designari specialibus valeant vocabulis, per
Nos, Hæredes et Successores Nostros, Reges Boemiæ
aut officiales nostros et eorum per Regnum Bohemiæ
ex quacunque causa in futurum quomodolibet
imponendis, eximimus, absolvimus, liberamus, et
eximimus, liberamus nihilominus, per præsentes