13
CZ-SOAPraha > Kapitula-Karlstein > 13
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Bezdietize
1398
Wenzeslaus Dei gratia Romanorum Rex Sem,
per Augustus et Bohemiæ Rex, notum facimus tenore
præsentium Universis: quamquam Universorum Nostrorum Fide,
lium, quos Imperii Sacri et hæreditarium terrarum nostrarum
Latitudo complectitur commoditatibus simul et profectibus, generalitate
quadam teneamur intendere; In specie tamen ad illos, aciem Nostræ
mentis convertimus, quos in Regio Nostro Palatio, constitutos, honestis
moribus, florere conspicimus, et gratis quidem virtutibus adornatos fore
videmus; Non oportet enim Nos de horum Conversatione, extraneorum
testium argumenta perquirere, nec de ipsorum fama verbis particu,
laribus indagare; Præsertim cum effectus operis dicto præponderans, eo,
rum nobis experimenta dilucidet, et Conscientiæ Nostræ professio,
testis, quantalibet depositione solennior interpellet. Sane habito
respectu, ad multiplicia probitatis et virtutum merita, nec non gratam
devotionis constantiam, quibus honorabiles Decanum et Canonicos,
Regalis Capellæ Nostræ in Carlstein præditos fore cognoscimus ad fi,
nem quoque ut iidem munificentia Nostræ dono præventi, certa venera,
tione illius Magnifici Thesauri, videlicet venerandarum Reliquiarum
Imperii et Regni Nostri Bohemiæ eo quidem studiosius, eoque dili,
gentius insistere, et tam pro Nostra, quam etiam Illustrium quon,
dam Progenitorum Nostrorum, Regum Bohemiæ Animarum Salute
Conditoris Nostri Clementiam debeant implorare. Non per errorem
aut improvide, Sed animo deliberato Sano Principum, Procerum
Baronum, Nobilium, et aliorum Nostrorum et Regni Böemiæ
Fidelium, accedente consilio, Regia Auctoritate Bohemiæ, et de
certa Nostra Scientia, Ecclesiam Parochialem Bæ Virginis Geni,
tricis Dei, Sitam in Villa Nostræ Bezdietiz juxta Oppidum
Hostomicz cujus Jus Patronatus, Seu Jus præsentandi, ad Divos
quondam Prædecessores Nostros Reges Bohemiæ, et demum hucusque
pertinuit, cum omnibus ipsius Ecclesiæ utilitatibus ac emolumentis
prout eosdem ipsius Ecclesiæ Rectores tollere consueverunt, nihil
Nobis aut hæredibus, Seu Successoribus Nostris Böemiæ Re,
gibus indicta Ecclesia, quo ad ipsius Collationem, præsentationem,
Seu quamvis aliam dispositionem Juris Seu proprietatis pœnitus
reservantes, præfatis Decano, et Canonicis et ipsorum Collegio, Di,
vinæ remunerationis intuitu dedimus, et donavimus; damus,