Forschungskatalog

Urkunden erkunden

Beginnen Sie mit einer einfachen Suche. Verfeinern Sie erst, wenn die Forschungsfrage es erfordert.

5

CZ-SOAPraha > Kapitula-Karlstein > 5

Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Seite 1 / 2
5, Seite 1
Ansicht
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
FERDINANDVS DIVINA FAVENTE CLEMEN
TIA ROMANORVM REX SEMPER AVGVSTVS, AC HVNGARIAE, BOEMIAE, DAL
matiae, Croatiae (et)c(etera) Rex, Infans Hispaniarum, Archidux Austriae Marchio Moraviae, Lucemburgensis ac Silesiae Dux, (et) Marchio Lusatiae (et)c(etera).
Notum facimus praesentibus, quod constitutus in praesentia n(ost)ra Venerabilis Ciprianus Luticensis Decanus in Karlstein fidelis noster dilectus, nos petijt
qualiter omnes (et) singulas litteras, indulta, privilegia, libertates, immunitates, (et) Jura universa praedecessoribus suis Decanis et Canonicis in Karlstein, à
foelicis memoriae antecessoribus nostris, Romanorum Imperatoribus (et) Regibus Boëmiae concessas, gratiosius approbare, ratificare, et confirmare dignaremur.
Quare nos vestigijs, praedecessorum nostrorum inherentes, (ut quae pro animarum salute Sanctissimis Ecclesijs pie donata sunt affectu) protectionis n(ost)rae foveamus
auxilio Et veterum sanctas innovantes memorias, etiam partem cum pijs capiamus donatoribus; condignis itaq(ue) precibus supradicti Decani in Karlstein assentien
tes omnes illorum Litteras, gratias, indulta, privilegia, libertates, immunitates, et Jura universa praesentibus confirmamus, ratificamus, et approbamus, acsi praesentibus
essent de verbo ad verbum inserta, signanter verò binas literas Caroli Quarti Romanorum Imperatoris, ac Boëmiae Regis, primi fundatoris Sacellorum DIVAE
VIRGINIS Matris, (et) Divi NICOLAI in Arce Karlstein, Ernesti Archi Ep(iscop)i Ecclesiae Pragensis, ac Joannis Ducis Carinthiae, Comitis in Tyrol, Vladislai et Ludovici Regum
habere volumus pro expressis Decernentes ac praesenti Nostro Regio edicto firmissime constituentes, ut praenominatus Decanus (et) Canonici in Karlstein, à modo (et) deinceps futuris
perpetuis temporibus, omnibus et singulis litteris, gratijs, libertatibus, privilegijs, (et) Juribus universis, ipsis per praedecessores nostros concessis in omnibus, et per omnia absque
omni impedimento fruantur (et) gaudeant. Mandamus itaq(ue) omnibus subditis nostris in Regno Bohemia ac seriosè praecipimus singulis officialibus cujuscunq(ue)
status, gradus, conditionisve existant, fidelibus nostris dilectis, nè praedictum Decanum (et) Canonicos aut subditos eorum, in quoquam impediatis, molestetis aut perturbetis
neq(ue) alijs impedire, molestare aut perturbare permittatis, sed eos nostro nomine (et) regio defendatis (et) protegatis sub indignatione nostra gravissima. In
quorum fidem et robur praesentes litteras fieri, et sigilli nostri Majoris appensione jussimus communiri. Dat(um) in Arce nostra Pragensi die Vigesima
Tertia Mensis Augusti, Anno a Christo Salvatore nostro, Millesimo Quingentesimo Trigesimo septimo, Regnorum autem nostrorum Romanorum Septimo
aliorum verò omnium Vndecimo.
Ferdinand(us)
Ego ANTONIVS SCHILLING DE GRYENKLEBERG, R(everendissimi) ac Ill(ustrissi)mi Principis D(omi)ni D(omi)ni ERNESTI Card(inalis) de Harrach, ArchiEp(iscop)i Pragen(sis), (et)c(etera) Consil(iarius) (et) Cancellarius
Imperiali Auth(orita)te Comes Palatinus, p(rae)sens Diploma cum vero suo originali contuli, illudq(ue) planè illaesum in membrana scriptum Sigillo cereo ex filis sericis partim rubris, et partim
albis pendente impressis l(itte)ris Ferdinandus Rom(anorum) Hungariae (et) Bohemiae Rex, munitum, à tergo verò hanc inscriptionem: Ferdinandi Rom(anorum) (et) Bohemiae Regis, confirmatio o(mn)ium
Privilegiorum, Decani et Canonicorum in Carlstein. (et)c(etera) Anno Millesimo Quingentesimo Trigesimo Septimo haec sunt peracta, reperi praesentemq(ue) Copiam cum d(icto) Originali
de verbo ad verbum concordare manus meae propriae subscriptione, (et) soliti Palatinatus mei sigilli appensione attestor. Actum Pragae tertia die Januarij Anno Millesimo
Sexcentesimo Vigesimo Octavo.
Antonius Schilling de Grüenkleberg
Comes Palatin(us)
m(anu) p(rop)ria

Wissenschaftliche Transkriptionszeichen

(text)
Aufgelöste Abkürzung; die Buchstaben in Klammern wurden ergänzt.
~text~
Geringe Unsicherheit.
|text|
Erhebliche Unsicherheit.
¦text¦
Sehr unsichere Lesung.
<text>
Kontextuelle Rekonstruktion, die nicht sicher sichtbar ist.
# / #3w
Sichtbare, aber unlesbare Schrift.
^3w^ / ^2l^
Physisch fehlende oder beschädigte Passage.