527
CZ-SOAPraha > VS-Malesnov > 527
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
LEO PP. XIII.
Venerabilis Frater salutem et Apostolicam Benedictionem. Exponendum curaverunt
Nobis dilecti filii Carolus Dynasta de Dalberg et uxor eius Gabriela ante nuptias Comitissa Spie
gel sese per apostolicas Litteras die XI Decembris mensis anno MDCCCLXXXIII eadem
hac forma datas Oratorii privati indultum pro Ricicensi Castello Dioecesis huius tuae Bru
nen(sis) intra fines obtinuisse, modo autem in votis admodum habere ut idem ad filias suas Iose
pham et Gabrielam extendere de Apostolica Nostra benignitate velimus. Nos autem votis hu
iusmodi annuentes et singulos atque universos, quibus Nostrae hae Litterae favent, a quibus
vis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis censuris, et poenis quovis modo
vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et
absolutos fore censentes, Tibi, Venerabilis Frater, eas tenore praesentium partes committimus, ut
memoratum domestici Sacelli Indultum ita filiabus, quas recensuimus auctoritate Nostra
Apostolica extendas, ut ipsae quoad vivant uno eodemque contubernio utantur, et viventibus
parentibus una cum illis degant, in supradicto Ricicensis Castri Oratorio Missam celebra
ri facere licite possint ac valeant, et quaelibet earum possit item valeatque. At enim
praecipimus, ut in reliquis conditiones omnes rite serventur prioribus Apostolicis Litteris, quas
ante recensuimus adiectae, eaque non obstent quae per illas non obstare decretum fuit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die XXIII Iulii
MDCCCXC Pontificatus Nostri Anno Decimotertio.
Nro 906.
Vigore hujusce facultatis extendimus Apostolicas
Litteras die 11. Decembris 1883 datas ad mentem supradictorum.
Brunae in Residentia Nostra Episcopali die 28. Augusti 1890.
M. Card. Ledóchowski
+ Franciscus Salesius