R5_WEAK
sign_II|94
CZ-UKP > AUKP > sign_II|94
highMonasterium
Quelle: MonasteriumKI-PaläografieKI-Interpretation
Ansicht
Übersetzung
Transkriptiongemini-3.1-pro-preview
Nos PRÆSES DECANUS ET FA
cultas medico-chirurgica in antiquissima ac celeberrima
Universitate Vindobonensi omnibus et singulis notum facimus Dominum Richardum Kottnauer, Medi
cinæ Doctorem, et artis obstetriciæ Magistrum, postquam diligentissime collegia publica et nosocomium de morbis
oculorum frequentasset, demisse supplicasse, ut eum ad examen de morbis et operationibus oculorum admittere, diemque ac horam
constituere, atque dein rite peracto examine ei haustæ suæ doctrinæ et experientiæ testes litteras præbere velimus. In hunc
finem examen die decima septima Julii, Anni millesimi octingentesimi trigesimi quinti a Nobis institutum et peractum
fuit, in quo supranominatus Dominus Richardus Kottnauer non solum in theoria, sed etiam factis aliquibus operationibus
in praxi debite satisfecit. Quare eundem in arte oculari peritum Magistrum agnoscimus approbamus et declaramus,
exhibendo ei diploma majori facultatis nostræ sigillo et manu propria Domini Decani et Notarii munitum, ea tamen cum
conditione, ut sese semper et ubique conformiter gerat juramento et legibus facultatis medicæ. Actum Vindobonæ in
Austria die vigesima Julii, Anni millesimo octingentesimo trigesimo quinto.
Henricus nobilis de Böm
Med(icinæ) Doctor, inclyt(æ) fac(ultatis) med(icæ) p(ro) t(empore) Decanus
C(æsareo) R(egius) paup(erum) in metropoli medicus I(pri)mus
Joannes Franciscus nobilis de Hieberg
AA(rtium) LL(iberalium) Phil(osophi)æ, et Medicinæ Doctor
Cæs(areo) Reg(ius) aulæ medicus.
inclyt(æ) facult(atis) medicæ Notarius.