Research catalogue

Explore the charters

Search simply first. Refine only when the research question requires it.

7

CZ-MZA > E59 > 7

Source: MonasteriumAI palaeographyAI interpretation
Page 1 / 2
7, page 1
View
Transcriptiongemini-3.1-pro-preview
Innocentius ep(iscopu)s seruus seruor(um) dei. Dilectis filiis Arnuldo priori et fratribus de Za
berduwiz premonstraten(sis) ordinis. Sal(u)t(em) et ap(osto)licam ben(edictionem). Cum a nobis petitur quod iustum est et
honestum. tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis. ut id per sollicitudinem officii n(ost)ri ad
debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii u(est)ris iustis postulationibus in
clinati. eccl(esi)am u(est)ram in qua diuino estis obsequio mancipati. cum omnibus bonis que inpresentia
rum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis dante domino poteritis adipisci. sub
beati petri et n(ost)ra protectione suscipimus. Specialiter autem Zyrtitz. Cancouiz. Otradiz. et
Borcouiz uillas et alia que iuste ac pacifice possidetis. auctoritate uobis ap(osto)lica confirmam(us)
et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
n(ost)re confirmationis et protectionis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem
hoc attemptare presumpserit. indignationem omnipotentis dei et beator(um) petri et pauli ap(osto)lor(um)
eius se nouerit incursurum. Dat(um) Lateran(is) iij Non(as) Aprilis. Pontificatus n(ost)ri Anno Duodecimo.

Scholarly transcription markup

(text)
Expanded abbreviation; the letters in parentheses are supplied.
~text~
Minor uncertainty.
|text|
Serious uncertainty.
¦text¦
Fragile reading.
<text>
Contextual reconstruction not securely visible.
# / #3w
Visible but unreadable writing.
^3w^ / ^2l^
Physically missing or damaged passage.